Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
53. Nupsit fatuus quidam in oppido Endingen, unde me oriundum esse supra dixi, adolescentule amplius venuste, quam sponsi conditio ferebat. Quos mutuam gerere economiam penuria rei familiaris vetuerat, cuius gratia sponsa alterius civis famulatui fuit obligata. Erat autem ipse sponsus zelotipus et edes domini coniugis sue per noctem circumeundo haud unquam deserebat. Quadam autem nocte serius, quam custodia uxoris sue postulabat, venerat, adeo quod eum alius antecesserat, et quia ascendentis calceos sub valvam in terram positos reperit, facile cognitu fuit, alium ad uxorem suam habuisse aditum, qui sibi iam mechum moliretur, unde censuit, rem illam sibi haud neglectui esse debere. Maturius tamen agere volens vindictam in crastinum usque distulit, dum negocium ad sapienciores referret. Enodato vero postridie negotio asseruit, se facile expertum, hominem ira excandescentem animi sui non fore compotem; parum enim abfuisse, quin tempore ire calceos adulteri in frusta scidisset; racione autem aliud iubente, furorem suum sedatum esse.Est autem inprimis sapientis, fugere iram ipsamque primo impetu irrupturam, tanquam pro vallo hostem deturbare; si autem aliquando animum nostrum occuparit, nihil penitus, dum aliqua eius apparet favilla, agere. Racionem enim aufert et omnes nostros sensus capit eisque vinctis cathenas iniicit. Cum autem in omnibus rebus nostris gerendis ratio semper in promptu esse debeat, ira autem ad eam omnem precludat aditum, neutiquam temporibus ire, inter bonum et malum, commodum et periculum, nimium et parum quid intersit, cognoscere poterimus. Est igitur sacius negligere iniurias, quam ire puniendi, etiamsi possimus, potestatem fieri, ne pro furore suo et nos et nostra perdat.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |