Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 54
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

54. Aurifaber quidam oppidi cuiusdam nostre Germanie in rure comparavit porcellum. Quem deinde rusticus sibi in sacco inclusum domum presentavit. Porcus autem dum in oppido libere graditur, rus ad agricolam suum rediit. Quo viso rusticus ad aurifabrum veniens, sese purgans, illa preter culpam suam accidisse, aurifabro optionem facit vel peccuniam vel porcum eligendi. Aurifaber autem porcum renuit, asserens, sibi non convenire, tante prudentie animal domi sue porci loco habere, quippe quod illa sus omnes tribunos plebis, alias scabinos, eius oppidi sapientia prestaret, cum nullus ex eis esset, cui, si ligatis et occlusis oculis in locum duceretur, sibi ignotum domum redire, atque illa sus fecisset, compertum esset.

Contingit autem aliquando magistratus et publica munera ad homines minus dignos deferri, quod aliquando rerum publicarum principes alios homines non secundum virtutes, sed secundum suam utilitatem lucrumve meciuntur. Quo fit ut non studiosos, sed peccuniosos ad dignitates velint elevatos. Alii vero, avidi dominandi, grave ducunt, in officiis et magistratibus secum habere virtute pares, et id semper maxime agunt, ut aliorum sepulta sit virtus, sua illustretur. Quod tum potissimum se obtinere arbitrantur, cum penes se habent ineptos et extremi ingenii homines, quorum virtus semper obscura et nunquam penetrabilis sit. Nonnullis autem res familiaris nimis tenuis obstat, ita quod vita eorum ex aliorum ope pendet. Cuius gratia muneribus publicis preesse nequeunt. Illos ego potius censerem publico impendio iuvandos, quam nihili et male rei homines ad rem publicam gubernandam admittendos.

Hasce igitur primitias ingenii mei, illustris princeps, accipias, que, utcunque sunt, ad experiendam tamen mentem tuam in hoc genere scribendi sufficiunt. Nam quom Germani, maiores nostri, ab antiquo satius duxerint, res grandes memoratu dignas gerere, quam vel scribere, vel legere, rerum gestarum scriptores hactenus in Germania nullius habiti sunt precii. Proinde vel pauci vel nulli fuere. Nemo enim ad scribendum animum adiicit, qui sibi non aut aliquam inde laudem aut graciam illius, cuius causa scripserit, conflare, sed potius in spem irritam frustrari tempus compertum habet. Opusculum igitur hoc tui gratia susceptum vix semiperfeci, egre moram tue cognoscende voluntatis passus. Quod usque eo elucubratum adeo tue maiestatis respectu et modicum et vile mihi visum est, quod absistendi tanquam temerario incepto et quasi iamiam in pugnam ituris militibus, nisi pro tua magis, quam sua virtute audaces imperium meum aspernassent, receptui canendi animus fuerit. Si ergo eas amplexus sis, in potestate tua erit, vim omnem ingenioli mei a me expetendi. Sin autem inusitatus hisce litteris pro plurimorum patrie nostre more eas fastidis, mea tamen cum eis oblata officia etiam te invito tibi semper in animo meo erunt parata.

Vale!

Ex Constantia quarto kalendas decembres anno a natali cristiano sexto et octuagesimo quadringentesimo supra millesimum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License