Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
7. Heinricus Hemmerly, pontificii iuris sui ævi in primis peritus habitus, templi divorum Felicis et Regule urbis Thuregii canonicus, lacessitus forsan iniuria eiusque impaciens eum, qui lacesserat, non modica contumelia affecit. Cuius gratia vocatus in ius ac tandem evictus est per iudicem, qui contumeliosa verba, quibus existimacionem alterius leserat, pro templo revocaret diffinito. Accidit autem inter reclamandum, edituum eius templi, qui claudus erat, preterire. Quem ut Heinricus vidit, habita reclamatione continuo addit: At quam vanum esset, si contenderem, edituum nostrum non fore claudum, cum tamen omnes compertum habeatis, eum claudicare!Est autem turpe, existimationem nostri, si quando in discrimen venerit, negligere precipue innocenti, cum omnes aliæ iacturæ famæ posthabendæ sint. Turpissimum autem omnium, vitam ducere delictis atque turpitudini obnoxiam, pium autem scelerum castigatorem iniquo ferre animo. Et quod tetrius est, ab eo penam expetere, quod labes infamie tuo flagitio contracta aliorum nec verbis nec factis aboleri potest. Proinde vitet quisque scelera et secum constituat, ubi eo ventum sit, ut aliorum velit purgationem, nisi innocentia sua se tutetur, nequitquam purgari.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |