Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
11. Monachus quidam monasterii sancte Genoeve inclite urbis parisiensis animum attollebat ad abbatis sui successionem, et quia plures alii in eodera erant cenobio, sibi tum virtute tum scientia vel pares vel superiores, alia arte opus esse censuit. Cepit igitur sese omnino gerero summisse, parco sumptu, omnibus blandus, nemini contrarius esse. Ministris quoque inter alias epulas pisces grandiores afferentibus renuere, asserens sibi minimos potiores. Istac arte non solum cenobitarum, sed aliorum etiam hominum ad se converterat animum. Abbate igitur nature concedente, is omnium consensu abbas creatur. Coqui vero ceterique dispensatores aliquamdiu nihilo lauciores, quam antea, epulas ministrant, quoad ille indignabundus quesivit, quid se fastidirent; num scirent, cum fortuna eciam fercula mutanda. Tum territis reliquis coquis, quod hoc genus hominum ligua plerumque esset solet licentiore, ait, se antea mores suos sat habuisse exploratos, qui semper et minus extructas mensas et viliores pisciculos nobilioribus anteposuisset; quibus ille, eos minus, quam par sit, sapere, quippe qui magnos illos cum minusculis inescasset, nunc, ubi magni pisces capti sint, eis utendum esse.Res autem humane ita se habent, ut qui animum suum ad honorem tendunt, secum etiam constituant, nullum temnere laborem. Virtus quidem sudore nanciscitur estque gustus eius primo acerbus. Sed ubi labore superatur, omni dulcedine respersa est et, veluti terra, nunquam sine fœnore reddit, quod accepit.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |