Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Augustin Tünger
Facetiae latinae et germanicae

IntraText CT - Text

  • 16
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

16. Est in dyocesi curiensi villa Superior-Vatz. Cum illis ac tota eius terra finitima lites habuit quondam Iohannes de Rechberg. Et ut homo fuit magni animi, aliquando sub mercatoris, tum sub monachi fratrum minorum caseos colligendo habitu, singula speculandi gratia, per terram illam errabat. Discedens vero litteris aut aliquo alio iuditio, sese istic fuisse, eos reddebat certiores, eis pro caseis, quos sibi tam liberaliter obtulissent, gratias agens. Quibus potissimum rebus in furorem concitati incole eius terre sevire ceperunt, secum statuentes, ipsum Iohannem de Rechberg haud amplius, si venisset, impune evasurum. Accidit autem, monachum quendam fratrum minorum per hasce terras a scolis papiensibus domum versus proficisci. Quem ubi id loci Vatz attigit, villani coniecturam facientes, Iohannem de Rechberg esse ipsos iterum iturus deceptum, mox manciparunt. Is negabat, tum patriam suam, tum scholas, unde venerat, quis et quod hys non esset, quem ipsi dicerent, in testes afferendo. Quibus omnibus neglectis iussere, divino officio hostiam laudis mitteret. In quo peragendo si tritus appareret, fore, ut eum innocentem mitterent. Eo autem titubante ac contremiscente pre metu, quod hora forsan quarta, declinante iam sole, potius ludendi, quam littandi tempus esset, tumultuantes promiscue omnes eum reum decernunt. Nec longius morati illum bonum monachum in preparatum ignem coniectum concremarunt.

Qui sic patriam letus repetendi gratia sensit in vita nostra nihil fore certi, nec ullam nos unquam a sevis fortune telis innocenciam tutari posse, quin pro more suo in nos sevire valeat, et propositam nostram voluntatem in id, quod maxime exhorrescimus, commutare, quippe qui penas, quas alium debere creditum est, indignissime perpendit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License