Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
21. Adolescentes quidam germanilegum discendarum gratia Papiam petierant. Cum autem illic magistri principis Mediolani stipendio doceant, hysque alios mercede antecedat, apud quem maior scholarium est frequentia, solent aliquando magistri ipsis novellis scholaribus proinde blandiri et bene polliceri, si eos ad se perlicere possent. Cepit igitur eosdem magister quidam comiter atque benigne appellare, addens, si quando rem suam vel Cerere vel Bacho vel eciam ere iuvare posset, ipsis se fore presto. Germani autem verbis doctoris pro more patrie sue habentes fidem, demum ubi per nunciorum intermissiones egere ceptum est, ineunt rationem iam dudum pollicite opis ab ipso doctore potiunde ipsumque doctorem adeuntes promissum ab se iam dudum auxilium expetunt. Ille continuo rem trahere, nunc illa, nunc alia afferre impedimenta. Credens tandem illos tedio sese insequendi fatigatos desistere. Quod ubi frustra fuit, coactus tandem mentem suam erga eos edere, arguit, illos homines minus civiles atque humanos esse, qui verborum honoris forent inscii; sese quidem sepenumero erga alios hisce verbis usum et sibi tamen nihil minus fuisse cordi, quod hic sermo frequens sue patrie hominibus esset.Nihil autem est quod tam dedeceat homini, quam vanitas. Que cum sibi perfidia adulacionis ac sinistra delatione proponit allicere vel excitare favorem, in aliorum erumpit perniciem. Est quoque turpe, cum solis verbis posthabita ratione ceteris animantibus prestamus, eis abuti et in tanta versari levitate, ut omnis oratio nostra sit inanis et nullius ponderis.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |