Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
33. Civi cuidam oppidi Arbon cis lacum Bodamum fuit famulus modice sapiens. Erat autem domino in villa Roschach negocium, mille passus ab oppido Arbon, servo expediendum. Iubet igitur famulum, se paret, postridie villam Roschach petiturus. Famulus mane, priusquam illucescerit, se ad Roschach contulit, mox, antequam dominus se e strato levaret, domum redeundo. Experrectus dominus monet servum, mox se expediat ad iter Roschach versus, rei gerende gratia. Cui famulus, se rediisse, respondit. Interrogatus autem, quid negocii habuerit, inquit, non aliud, quam quod dominus heri iussisset, se pararet ad Roschach; itaque se ante lucem profectum et mox rediisse.Sunt autem quidam homines, qui malunt videri, quam esse, boni, qui nullius pensi faciunt, si opera eorum eis, quibus vel servitio vel beneficio obligantur, vel prosit vel obsit, dum tamen ipsi tempus frustra terendo apareant aliquid fecisse. Hos, si mercenarii sint, ganeones, heluones et nequam, si vero speciem amici necessariique pre se gerere videntur, haud multum vel nihil ab aliis dissidentes et adulatores et assentatores appellabo.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |