Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Augustin Tünger Facetiae latinae et germanicae IntraText CT - Text |
|
|
34. Maccellator quidam constanciensis cum semel peccora comparandi gratia civitatem exiisset, in diversorio quodam constitutus monente tempestate mencionem fecit cyrothecarum suarum, asserens iocose, so frigus haud ledere posse, quod cyrothece sue fornace tenus posite essent. Quod audiens ganeo quidam se mox in edes eius recepit sibique sex nummorum libras uxorem tradere ex mandato mariti iussit, quippe qui cyrothece viri eis fornacem site essent uxori pro intersigno afferens. Quod ubi sic esse ab uxore compertum est, ei petitam peccuniam credidit. Quem abeuntem postea nunquam vel vidit vel novit.Noscamus igitur omnes liguam nostram domare et semper premeditate circumspectantes, ubi, quando, cum quo, quid et de quo loquamur, ne quaudo verbis nimium indulgentes vel bonorum et maxime primatum aures temere obtundamus, vel in nebulonum turbam incidentes et nos et nostra prodamus. Est quoque ipsa loquacitas per se digna odio, nec taciturnus hominibus unquam tam fuit oneri, quam garrulus. Quo fit, ut sapientes illud semper potius, quam hoc, duxerint.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |