|
1: Ad Innocentium presbyterum
de septies percussa
[1] Saepe a me, Innocenti carissime, postulasti, ut de eius miraculo rei,
quae in nostram aetatem inciderat, non tacerem. cumque ego id verecunde et
vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis
humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam
ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini siccasset eloquii, tu e
contrario adserebas in dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum,
neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo.
[2.1] Quid igitur faciam? quod inplere non possum, negare non audeo. super
onerariam navem rudis vector inponor et homo, qui necdum scalmum in lacu rexi,
Euxini maris credor fragori. nunc mihi evanescentibus terris "caelum
undique et undique pontus" [Verg. Aen. 3.193], nunc unda tenebris
inhorrescens et caeca nocte nimborum spumei fluctus canescunt. [2.2] hortaris,
ut tumida malo vela suspendam, rudentes explicem, clavum regam. pareo iam
iubenti et, quia caritas omnia potest, spiritu sancto cursum prosequente
confidam habiturus in utraque parte solacium: si me ad optatos portus aestus
adpulerit, gubernator putabor; si inter asperos orationis anfractus inpolitus
sermo substiterit, facultatem forsitan quaeras, voluntatem certe flagitare non
poteris.
[3.1] Igitur Vercellae Ligurum civitas haud procul a radicibus Alpium sita,
olim potens, nunc raro habitatore semiruta. hanc cum ex more consularis
inviseret, oblatam sibi quandam mulierculam una cum adultero -- nam id crimen
maritus inpegerat -- poenali carceris horrore circumdedit. [3.2] neque multo
post, cum lividas carnes ungula cruenta pulsaret et sulcatis lateribus dolor
quaereret veritatem, infelicissimus iuvenis volens conpendio mortis longos
vitare cruciatus, dum in suum mentitur sanguinem, accusavit alienum solusque
omnium miser merito visus est percuti, quia non reliquit innoxiae, unde posset
negare. [3.3] at vero mulier sexu fortior suo, cum eculeus corpus extenderet et
sordidas paedore carceris manus post tergum vincula cohiberent, oculis, quos
tantum tortor alligare non poterat, suspexit ad caelum et volutis per ora
lacrimis: 'tu,' inquit, testis, domine Iesu, cui occultum nihil est, qui es
scrutator renis et cordis, non ideo me negare velle, ne peream, sed ideo
mentiri nolle, ne peccem. [3.4] at tu, miserrime homo, si interire festinas,
cur duos interimis innocentes? equidem et ipsa cupio mori, cupio invisum hoc
corpus exuere, sed non quasi adultera. praesto iugulum, micantem intrepida
excipio mucronem, innocentiam tantum mecum feram. non moritur, quisquis
victurus occiditur.'
[4] Igitur consularis pastis cruore luminibus ut fera, quae gustatum semel
sanguinem semper sitit, duplicari tormenta iubet, et saevum dentibus frendens
similem carnifici minitatus est poenam, nisi confiteretur sexus infirmior, quod
non potuerat robur virile reticere.
[5.1] 'Succurre, domine Iesu: ad unum hominem tuum quam plura sunt inventa
supplicia!' crines ligantur ad stipitem et toto corpore ad eculeum fortius
alligato vicinus pedibus ignis adponitur, utrumque latus carnifex fodit nec
papillis dantur indutiae: inmota mulier manet et a dolore corporis spiritu
separato, dum conscientiae bono fruitur, vetuit circa se saevire tormenta.
[5.2] iudex crudelis quasi superatus adtollitur, illa dominum deprecatur;
solvuntur membra conpagibus, illa oculos ad caelum tendit; de communi scelere
alius confitetur, illa pro confitente negat et periclitans ipsa alium vindicat
periclitantem.
[6.1] Una interim vox: 'caede, ure, lacera; non feci. si dictis tollitur
fides, veniet dies, quae hoc crimen diligenter excutiat; habebo iudicem meum.'
[6.2] iam lassus tortor suspirabat in gemitum nec erat novo vulneri locus, iam
victa saevitia corpus, quod laniarat, horrebat: extemplo ira excitus
consularis: 'quid miramini,' inquit, 'circumstantes, si torqueri mavult mulier,
quam perire? adulterium certe sine duobus committi non potest et esse
credibilius reor noxiam ream negare de scelere, quam innocentem iuvenem
confiteri.'
[7.1] Pari igitur prolata in utrumque sententia damnatos carnifex trahit.
totus ad spectaculum populus effunditur et, prorsus quasi migrare civitas
putaretur, stipatis proruens portis turba densatur. et quidem miserrimi iuvenis
ad primum statim ictum amputatur gladio caput truncumque in suo sanguine
volutatur cadaver. [7.2] postquam vero ad feminam ventum est et flexis
in terram poplitibus super trementem cervicem micans elevatus est gladius et exercitatam carnifex dexteram totis viribus concitavit, ad primum corporis tactum stetit mucro
letalis et leviter perstringens cutem rasurae modicae sanguinem adspersit. inbellem manum
percussor expavit et victam dexteram gladio marcescente miratus in secundos impetus torquet. [7.3] languidus rursum in feminam mucro delabitur et, quasi ferrum ream timeret adtingere, circa cervicem torpet innoxium. itaque
furens et anhelus lictor paludamento in cervicem retorto, dum totas expedit
vires, fibulam, quae chlamydis mordebat oras, in humum excussit ignarusque rei ensem librat in vulnus et 'en tibi,' ait mulier, 'ex umero aurum ruit.
collige multo
quaesitum labore, ne pereat.'
[8.1] Rogo,
quae est
ista securitas? inpendentem non timet mortem, laetatur percussa, carnifex pallet; oculi gladium non videntes tantum fibulam vident et, ne parum esset,
quod non formidabat interitum, praestabat beneficium saevienti. [8.2] iam igitur et
tertius ictus: sacramentum frustraverat trinitatis. iam speculator exterritus
et non credens ferro mucronem aptabat in iugulum, ut, qui secare non poterat, saltim premente manu corpori conderetur:
-- o omnibus inaudita res saeculis! -- ad capulum gladius reflectitur et velut dominum suum victus
aspiciens confessus est se ferire non posse.
[9.1] Huc,
huc mihi trium exempla puerorum, qui inter
frigidos flammarum globos hymnos edidere
pro fletibus, circa quorum sarabara
sanctamque caesariem innoxium lusit incendium. huc
beati Danihelis revocetur historia, iuxta quem adulantibus
caudis praedam suam leonum ora
timuerunt. [9.2] nunc Susanna nobilis fide
mentes omnium subeat, quae iniquo damnata iudicio sancto spiritu puerum
replente servata est. ecce non dispar in utraque misericordia domini: illa
liberata per iudicem, ne iret ad gladium, haec a iudice damnata absoluta per
gladium est.
[10.1] Tandem ergo ad feminam vindicandam populus armatur. omnis aetas,
omnis sexus carnificem fugat et coetu in circulum coeunte non credit paene
unusquisque, quod vidit. turbatur tali nuntio urbs propinqua et tota lictorum
caterva glomeratur. [10.2] e quibus medius, ad quem damnatorum cura pertinebat,
erumpens et "canitiem inmundam perfuso pulvere turpans" [Verg. Aen.
12.611]: 'meum,' inquit, 'o cives, petitis caput, me illi vicarium datis! si
misericordes, si clementes estis, si vultis servare damnatam, innocens certe perire
non debeo.' quo fletu vulgi concussus est animus maestusque se per omnes torpor
insinuat et mirum in modum voluntate mutata, cum pietatis fuisset, quod ante
defenderant, pietatis visum est genus, ut paterentur occidi.
[11] Novus igitur ensis, novus percussor adponitur. stat victima Christo
tantum favente munita. semel percussa concutitur, iterum repetita quassatur,
tertio vulnerata prosternitur et -- o divinae potentiae sublimanda maiestas! --
quae prius fuerat quarto percussa nec laesa, ideo paululum visa est mori, ne
pro ea periret innoxius.
[12.1] Clerici, quibus id officii erat, cruentum linteo cadaver obvolvunt et
fossam humum lapidibus construentes ex more tumulum parant. festinato sol cursu
occasum petit et misericordiam domini celatura nox advenit. [12.2] subito
feminae palpitat pectus et oculis quaerentibus lucem corpus animatur ad vitam:
iam spirat, iam videt, iam sublevatur et loquitur, iam in illam potest vocem
erumpere: "dominus auxiliator meus, non timebo, quid faciat mihi
homo" [Ps. 117.6].
[13.1] Anus interim quaedam, quae ecclesiae sustentabatur opibus, debitum
caelo spiritum reddidit et quasi de industria ordine currente rerum vicarium
tumulo corpus operitur. dubia adhuc luce in lictore zabulus occurrit, quaerit
cadaver occisae, sepulchrum sibi monstrari petit; vivere putat, quam mori
potuisse miratur. [13.2] recens a clericis caespes ostenditur et dudum
superiecta humus cum his vocibus ingeritur flagitanti: 'erue scilicet ossa iam
condita, infer novum sepulchro bellum et, si hoc parum est, avibus ferisque
lanianda membra discerpe; septies percussa debet aliquid morte plus perpeti.'
[14] Tali invidia carnifice confuso clam domi mulier focilatur et, ne forte
creber ad ecclesiam medici commeatus suspicionis panderet viam, cum quibusdam
virginibus ad secretiorem villulam secto crine transmittitur. ibi paulatim
virili habitu veste mutata in cicatricem vulnus obducitur. et -- o vere
"ius summum summa malitia!" [Ter. Heaut. 796] -- post tanta miracula
adhuc saeviunt leges.
[15.1] En quo me gestorum ordo protraxit! iam enim ad Evagrii nostri nomen
advenimus. cuius ego pro Christo laborem si arbitrer a me dici posse, non
sapiam, si penitus tacere velim, voce in gaudium erumpente non possim. [15.2]
quis enim valeat digno canere praeconio Auxentium Mediolanii incubantem huius
excubiis sepultum paene ante quam mortuum, Romanum episcopum iam paene
factionis laqueis inretitum et vicisse adversarios et non nocuisse superatis?
[15.3] "Verum haec ipse equidem spatiis exclusus iniquis praetereo
atque aliis post <me> memoranda relinquo" [Verg. G. 4.147-148].
praesentis tantum rei fine contentus sum: imperatorem industria adit, precibus
fatigat, merito lenit, sollicitudine promeretur, ut redditam vitae redderet
libertati.
|