Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyeronimus
Epistulae

IntraText CT - Text

  • 3: Ad Rufinum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

3: Ad Rufinum

[1.1] Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, "quae nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt" [1 Cor. 2:9], licet ex sacrorum magisterio voluminum ante cognoverim, tamen in causa propria nunc probavi, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis vota credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur, audio te Aegypti secreta penetrare, monachorum invisere choros et caelestem in terris circuire familiam. [1.2] o si mihi nunc dominus Iesus Christus vel Philippi ad eunuchum vel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet, quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum vel erravit aliquando vel sapuit, inpressis figerem labiis! verum quia non mereor et invalidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has mei vicarias et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque perducant.

[2.1] Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se diceret et rei novitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam voto nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores et voluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad credulitatem nuntii auctor inpulerat. [2.2] fateor et in hoc meam labasse sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum videbatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicaverat. tandem plenum veritatis pondus erupit; Rufinum enim Nitriae esse et ad beatum perrexisse Macarium crebra conmeantium multitudo referebat. [2.3] hic vero tota credulitatis frena laxavi et tunc vere aegrotum esse me dolui. et nisi me adtenuatae corporis vires quadam conpede praepedissent, nec mediae fervor aestatis nec navigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti valuisset obsistere. credas mihi velim, frater, non sic tempestate iactatus portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arva desiderant, non sic curvo adsidens litori anxia filium mater expectat.

[3.1] Postquam me a tuo latere subitus turbo convolvit, postquam glutino caritatis haerentem inpia distraxit avulsio, "tunc mihi caeruleus supra caput adstitit imber" [Verg. Aen. 3.194], tunc "maria undique et undique caelum" [Verg. Aen. 5.9]. tandem in incerto perigrinationis erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae vel Cappadociae iter et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae, repentinus febrium ardor abstraxit. [3.2] nunc uno et toto mihi lumine Evagrio nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam servitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. verum quia de dormientibus contristari apostoli voce prohibemur [cf. 1 Thess. 4:12] et nimia vis maeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si nescis, discas, si ante cognovisti, pariter gaudeamus.

[4.1] Bonosus tuus, immo meus et, ut verius dicam, noster, scalam praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic veritati tam Graeco quam Romano stilo mendaciis ficta miracula. [4.2] ecce puer honestis saeculo nobiscum artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales, contempta matre, sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago circumsonante navifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum, nullus monachorum, ne parvulus quidem quem nosti Onesimus, quo velut fratre minusculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri comes. [4.3] solus ibi, immo iam Christo comitante non solus, videt gloriam dei, quam apostoli nisi in deserto non viderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in novae civitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius obviam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed de latere domini aquam vitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime, et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere; tunc poteris laudare victoriam, cum laborem proeliantis agnoveris. [4.4] totam circa insulam fremit insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra gramine viret; nullis vernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi quendam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de apostolo armatus nunc deum audit, cum divina relegit, nunc cum deo loquitur, cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid videt, dum in insula commoratur.

[5.1] Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi responsum est non in solo pane vivere hominem. opes forsitan gloriamque proponet, sed dicetur illi: "qui cupiunt divites fieri, incidunt in muscipulam et temptationes" [1 Tim. 6:9], et: "mihi gloriatio omnis in Christo est" [Gal. 6:14]. fessa ieiuniis membra morbo gravante concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: "quando infirmor, tunc fortior sum" [2 Cor. 12:10], et: "virtus in infirmitate perficitur" [2 Cor. 12:9]. minabitur mortem, sed audiet: "cupio dissolvi et esse cum Christo" [Phil. 1:23]. ignita iacula vibrabit, sed excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur Christus. [5.2] gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te possit rogare. scis ipse -- tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum prophetam in profundo vides -- ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleverimus aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus foverint baiulorum et, cum post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. memento, quaeso, istum bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae: "qui docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno caelorum; <qui autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum>" [Matth. 5:19]. [5.3] fruatur ille virtutis corona et ob cotidiana martyria stolatus agnum sequatur <mihi> -- "multae sunt mansiones apud patrem" [Ioh. 14:2] et "stella ab stella differt in claritate" [1 Cor. 15:41] --, mihi concede ut inter sanctorum calcanea possim levare caput; [ut] cum ego voluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non potui, illi tribuas praemium, quod meretur.

[6] Plura fortasse, quam epistulae brevitas patiebatur, longo sermone protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te, ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non habet; amicitia, quae desinere potest, vera numquam fuit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License