|
4: Ad Florentinum de ortu amicitiae
[1.1] Quantus beatitudinis tuae rumor diversa populorum ora conpleverit,
hinc poteris aestimare, quod ego te ante incipio amare quam nosse. ut enim
apostolus ait: "quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad
iudicium" [1 Tim. 5:24], ita e contrario tuae dilectionis fama
dispergitur, ut non tantum laudandus sit ille, qui te amat, quam scelus putetur
facere ille, qui non amat. [1.2] praetermitto innumerabiles, in quibus Christum
sustentasti, pavisti, vestisti, visitasti: Heliodori fratris a te adiuta
necessitas mutorum etiam potest ora laxare. quibus gratiis, quo ille praeconio
peregrinationis incommoda a te fota referebat, ut ego ille tardissimus, quoniam
intolerabilis languor, pinnatis, ut aiunt, pedibus charta caritatis et voto te
salutaverim et iam conplexus sim! gratulor itaque tibi et, nascentem amicitiam
ut dominus foederare dignetur, precor.
[2.1] Et quia frater Rufinus, qui cum sancta Melania ab Aegypto Hierosolymam
venisse narratur, individua mihi germanitatis caritate conexus est, quaeso ut
epistulam meam huic tuae epistulae copulatam ei reddere non graveris. noli nos
ex eius aestimare virtutibus. in illo conspicies expressa sanctitatis insignia;
ego cinis et vilissimi pars luti et iam favilla, dum vegetor, satis habeo si
splendorem morum eius inbecillitas oculorum meorum ferre sustineat. [2.2] ille
modo lavit, mundus est et tamquam nix dealbatus; ego cunctis peccatorum
sordibus inquinatus diebus ac noctibus opperior cum tremore reddere novissimum
quadrantem. sed tamen quia "dominus solvit conpeditos" [Ps. 145.7] et
super humilem et trementem verba sua requiescit, forsitan et mihi in sepulchro
scelerum iacenti dicat: 'Hieronyme, veni foras'. sanctus presbyter Evagrius
plurimum te salutat; et Martianum fratrem iuncto salutamus obsequio, quem ego
videre desiderans catena languoris innector.
|