Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyeronimus
Epistulae

IntraText CT - Text

  • 5: Ad Florentinum
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

5: Ad Florentinum

[1] In ea mihi parte heremi commoranti, quae iuxta Syriam Sarracenis iungitur, tuae dilectionis scripta sunt perlata, quibus lectis ita reaccensus est animus Hierosolymam proficiscendi, ut paene nocuerit proposito, quod profuerit caritati. nunc igitur, quomodo valeo, pro me tibi litteras repraesento. etsi corpore absens, amore et spiritu venio inpendio exposcens, ne nascentes amicitias, quae Christi glutino cohaeserunt, aut temporis aut locorum magnitudo divellat. quin potius foederemus eas reciprocis epistulis; illae inter nos currant, illae se obvient, illae nobiscum loquantur. non multum perditura erit caritas, si tali secum sermone fabuletur.

[2.1] Rufinus autem frater, ut scribis, necdum venit et, si venerit, non multum proderit desiderio meo, cum eum iam visurus non sim. ita enim et ille longo a me intervallo separatus est, ut huc non possit currere, et ego arreptae solitudinis terminis arceor, ut coeperit mihi iam non licere, quod nolui. [2.2] ob hoc et ego obsecro et, ut tu petas, plurimum quaeso, ut tibi beati Reticii Augustodunensis episcopi commentarios ad describendum largiatur, in quibus Canticum Canticorum sublimi ore disseruit. scripsit mihi et quidam de patria supra dicti fratris Rufini Paulus senex Tertulliani suum codicem apud eum esse, quem vehementer repoposcit. et ex hoc quaeso, ut eos libros, quos non habere me brevis subditus edocebit, librarii manu in charta scribi iubeas. [2.3] interpretationem quoque psalmorum Daviticorum et prolixum valde de synodis librum sancti Hilarii, quae ei apud Treveris manu mea ipse descripseram, aeque ut mihi transferas peto. nosti hoc esse Christianae animae pabulum, si in lege domini meditetur die ac nocte. ceteros hospitio recipis, solacio foves, sumptibus iuvas; mihi si rogata praestiteris, multa largitus es. [2.4] et quoniam tribuente domino multis sacrae bibliothecae codicibus abundamus, impera vicissim: quodcumque vis, mittam. nec putes mihi grave esse, si iubeas: habeo alumnos, qui antiquariae arti serviant. neque vero beneficium pro eo, quod postulo, polliceor. Heliodorus frater mihi indicavit te multa de scripturis quaerere nec sic invenire; aut si omnia habes, incipiet sibi caritas vindicare plus petere.

[3] Magistrum autem pueri tui, de quo dignatus es rescribere, quem plagiatorem esse eius non dubium est, saepe Evagrius presbyter, dum adhuc Antiochiae essem, me praesente corripuit. cui ille respondit: 'ego nihil timeo'. dicit se a domino suo fuisse dimissum et, si vobis placet, ecce hic est; transmittite eum, quo vultis. arbitror me non peccare, si hominem vagum non sinam longius fugire. quapropter quia ego in hac solitudine constitutus non possum agere quod iussisti, rogavi carissimum mihi Evagrium, ut tam tui quam mei causa instanter negotium prosequatur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License