|
7: Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium
[1.1] Non debet charta dividere, quos amor mutuus copulavit, nec per
singulos officia mei sunt partienda sermonis, cum sic invicem vos ametis, ut
non minus tres caritas iungat, quam duos natura sociavit. quin potius, si rei
condicio pateretur, sub uno litterulae apice nomina indivisa concluderem
vestris quoque ita me litteris provocantibus, ut et in uno tres et in tribus
unum putarem. [1.2] nam postquam sancto Evagrio transmittente in ea ad me
heremi parte delatae sunt, quae inter Syros ac Sarracenos vastum limitem ducit,
sic gavisus sum, ut illum diem Romanae felicitatis, quo primum Marcelli apud
Nolam proelio post Cannensem pugnam superba Hannibalis agmina conciderunt, ego
vicerim. et licet supra dictus frater saepe me visitet atque ita ut sua in
Christo viscera foveat, tamen longo a me spatio seiunctus non minus mihi
dereliquit abeundo desiderium, quam adtulerat veniendo laetitiam.
[2.1] Nunc cum vestris litteris fabulor, illas amplexor, illae mecum
loquuntur, illae hic tantum Latine sciunt. hic enim aut barbarus seni sermo
discendus est aut tacendum est. quotienscumque carissimos mihi vultus notae
manus referunt inpressa vestigia, totiens aut ego hic non sum aut vos hic
estis. credite amori vera dicenti: et cum has scriberem, vos videbam. [2.2]
quibus hoc primum queror, cur tot interiacentibus spatiis maris atque terrarum
tam parvam epistulam miseretis, nisi quod ita merui, qui vobis, ut scribitis,
ante non scripsi. chartam defuisse non puto Aegypto ministrante commercia. et
si aliqui Ptolomaeus maria clausisset, tamen rex Attalus membranas e Pergamo
miserat, ut penuria chartae pellibus pensaretur; unde pergamenarum nomen ad
hanc usque diem tradente sibi invicem posteritate servatum est. [2.3] quid
igitur? arbitrer baiulum festinasse? quamvis longae epistulae una nox sufficit.
an vos aliqua occupatione detentos? nulla necessitas maior est caritate.
restant duo, ut aut vos piguerit aut ego non meruerim. e quibus malo vos
incessere tarditatis, quam me condemnare non meriti. facilius enim neglegentia
emendari potest, quam amor nasci.
[3.1] Bonosus, ut scribitis, quasi filius ichthyos aquosa petiit, nos
pristina contagione sordentes quasi reguli et scorpiones arentia quaeque
sectamur. ille iam calcat super colubri caput, nos serpenti terram ex divina
sententia comedenti adhuc cibo sumus. ille iam potest summum graduum psalmum
scandere, nobis adhuc in primo ascensu flentibus nescio an dicere aliquando
contigat: "levavi oculos meos in montes, unde veniat auxilium mihi"
[Ps. 120:1]. ille inter minaces saeculi fluctus in tuto insulae, hoc est
ecclesiae gremio, sedens ad exemplum Iohannis librum forte iam devorat, ego in
scelerum meorum sepulchro iacens et peccatorum vinculis conligatus dominicum de
evangelio expecto clamorem: 'Hieronyme, veni foras'. [3.2] Bonosus, inquam, --
quia secundum prophetam omnis diaboli virtus in lumbo est -- trans Euphraten
tulit lumbare suum ibi illud in foramine petrae abscondens et postea scissum
repperiens cecinit: "domine, tu possedisti renes meos" [Ps. 138:3];
disrupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis, me verus
Nabuchodonosor ad Babylonem, id est confusionem mentis meae, catenatum duxit; ibi
mihi captivitatis iugum inposuit, ibi ferri circulum innectens de canticis Sion
cantare praecepit. cui ego dixi: "dominus solvit conpeditos, dominus
inluminat caecos" [Ps. 145:7-8]; et, ut breviter coeptam dissimilitudinem
finiam, ego veniam deprecor, ille expectat coronam.
[4.1] Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est: ille plantavit, vos
rigate, dominus incrementum dabit. hanc mihi Iesus pro eo vulnere, quod
diabolus inflixerat, praestitit vivam reddendo pro mortua. huic ego, ut ait
gentilis poeta, omnia etiam tuta timeo [cf. Verg. Aen. 4.298]. scitis ipsi
lubricum adulescentiae iter, in quo et ego lapsus sum et vos sine timore
transistis. [4.2] hoc illa cum maxime ingrediens omnium fulcienda praeceptis,
omnium est sustentanda solaciis, id est crebris vestrae sanctitudinis epistulis
roboranda. et quia caritas omnia sustinet, obsecro ut etiam a papa Valeriano ad
eam confortandam litteras exigatis. nostis puellares animos his rebus plerumque
solidari, si se intellegant curae esse maioribus.
[5] In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die
vivitur: sanctior est ille, qui ditior est. accessit huic patellae iuxta tritum
populi sermone proverbium dignum operculum. Lupicinus sacerdos -- secundum
illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius [1299 Marx] :
"similem habent labra lactucam asino cardus comedente" --, videlicet
ut perforatam navem debilis gubernator regat, et caecus caecos ducat in foveam
talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
[6.1] Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate societur, in eo vos
praevenit, quia tales genuit, cuius vere venter aureus potest dici, eo
salutamus honore, quo nostis; una quoque suspiciendas cunctis sorores, quae
sexum vicere cum saeculo, quae oleo ad lampadas largiter praeparato sponsi
opperiuntur adventum. [6.2] o beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines
prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo! o tecta felicia, in quibus
cernimus Macchabaeorum martyrum coronis cinctam martyrem matrem! nam licet
cotidie Christum confiteamini, dum eius praecepta servatis, tamen ad privatam
gloriam publica haec accessit vobis et aperta confessio, quod per vos ab urbe
vestra Arriani quondam dogmatis virus exclusum est. [6.3] et miremini forsitan,
quod in fine iam epistulae rursus exorsus sim. quid faciam? vocem pectori
negare non valeo. epistulae brevitas conpellit tacere, desiderium vestri cogit
loqui. praeproperus sermo; confusa turbatur oratio; amor ordinem nescit.
|