|
8: Ad Niceam hypodiaconum Aquileiae
Turpilius comicus tractans de vicissitudine litterarum: 'sola', inquit, 'res
est, quae homines absentes praesentes faciat' [Turpil. inc. fab. fr. 1
Ribbeck]. nec falsum dedit, quamquam in re non vera, sententiam. quid enim est,
ut ita dicam, tam praesens inter absentes, quam per epistulas et adloqui et
audire quos diligas? nam et rudes illi Italiae homines, quos cascos Ennius
appellat [Enn. Ann. 24 Vahlen], qui sibi, ut in Rhetoricis Cicero ait, victu
fero vitam requirebant, ante chartae et membranarum usum aut in dedolatis ex
ligno codicellis aut in corticibus arborum mutua epistularum adloquia
missitabant; unde et portitores earum tabellarios et scriptores a libris
arborum librarios vocavere. quanto igitur nos expolito iam artibus mundo id non
debemus omittere, quod sibi praestiterunt, apud quos erat cruda rusticitas et
qui humanitatem quodammodo nesciebant! ecce beatus Chromatius cum sancto
Eusebio non plus natura quam morum sibi aequalitate germano litterario me
provocavit officio. tu modo a nobis abiens recentem amicitiam scindis potius,
quam dissuis, quod prudenter Laelius vetat [cf. Cic. Lael. 76]; nisi forte ita
tibi exosus est oriens, ut litteras quoque tuas huc venire formides.
expergiscere, expergiscere, evigila de somno, praesta unam chartae scedulam
caritati inter delicias patriae et communis, quam habuimus, perigrinationis
aliquando suspiria. si amas, rescribe; si irasceris, iratus licet scribe.
magnum et hoc desiderii habebo solamen, si amici litteras vel indignantis
accipiam.
|