Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Hyeronimus
Epistulae

IntraText CT - Text

  • 10: Ad Paulum senem Concordiae
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

10: Ad Paulum senem Concordiae

[1.1] Humanae vitae brevitas damnatio delictorum est et in ipso saepe lucis exordio mors secuta nascentem labentia cotidie in vitium saecula profitetur. nam cum primum paradisi colonum viperinis nexibus praepeditum coluber deduxisset ad terras, aeternitas mortalitate mutata in nongentos et eo amplius annos, secundam quodammodo inmortalitatem, maledicti hominis distulerat elogium. exinde paulatim recrudescente peccato totius orbis naufragium gigantum adduxit inpietas. [1.2] post illud, ut ita dixerim, purgati baptismum mundi in breve tempus hominum vita contracta est. hoc quoque spatium sceleribus nostris semper contra divina pugnantibus paene perdidimus. quotus enim quisque aut centenariam transgreditur aetatem aut non ad eam sic pervenit, ut pervenisse paeniteat, secundum quod in libro psalmorum scriptura testatur: "dies vitae nostrae septuaginta anni, si autem multum, octoginta; quidquid reliquum est, labor et dolor" [Ps. 89:10]?

[2.1] 'Quorsum', ais, 'ista tam alto repetita principio et ita procul coepta, ut merito quivis Horatiano de nobis possit sale ludere: et "gemino bellum Troianum orditur ab ovo" [Hor. AP 147]? videlicet ut senectutem tuam et caput ad Christi similitudinem candidum dignis vocibus praedicem. [2.2] ecce iam centenarius aetatum circulus volvitur et tu semper domini praecepta custodiens futurae beatitudines vitae per praesentium exempla meditaris. oculi puro lumine vigent, pedes inprimunt certa vestigia, auditus penetrabilis, dentes candidi, vox canora, corpus solidum et suci plenum. cani cum rubore discrepant, virtus cum aetate dissentit. non memoriae tenacitatem, ut in plerisque cernimus, antiquior senecta dissolvit, non calidi acumen ingenii frigidus sanguis obtundit, non contractam rugis faciem arata frons asperat, non denique tremula manus per curvos cerae tramites errantem stilum ducit. [2.3] futurae resurrectionis virorem in te nobis dominus ostendit, ut peccati sciamus esse, quod ceteri adhuc viventes praemoriuntur in carne, iustitiae, quod tu adulescentiam in aliena aetate mentiris. et quamquam multis istam corporis sanitatem, etiam peccatoribus, evenire videamus, tamen illis hoc diabolus ministrat, ut peccent, tibi dominus praestat, ut gaudeas.

[3.1] Doctissimi quique Graecorum, de quibus pro Flacco agens luculente Tullius ait: "ingenita levitas et erudita vanitas" [Cic. Pro Flacco fr. 2], regum suorum vel principum laudes accepta mercede dicebant. hoc ego nunc faciens pretium posco pro laudibus. [3.2] et ne putes modica esse, quae deprecor, margaritam de evangelio postularis, eloquia domini eloquia casta, argentum igne examinatum terrae, purgatum septuplum, scilicet commentarios Fortunatiani et propter notitiam persecutorum Aurelii Victoris historiam simulque epistulas Novatiani, ut, dum scismatici hominis venena cognoscimus, libentius sancti martyris Cypriani bibamus antidotum. [3.3] misimus interim tibi, id est Paulo seni, Paulum seniorem, in quo propter simpliciores quosque multum in deiciendo sermone laboravimus. sed nescio quomodo, etiam si aqua plena sit, tamen eundem odorem lagoena servat, quo, dum rudis esset, inbuta est. si hoc munusculum placuerit, habemus etiam alia condita, quae cum plurimis orientalibus mercibus ad te, si spiritus sanctus adflaverit, navigabunt.

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License