|
3: Ad Rufinum
[1.1] Plus deum tribuere, quam rogatur, et ea saepe concedere, "quae
nec oculus vidit nec auris audivit nec in cor hominis ascenderunt" [1 Cor.
2:9], licet ex sacrorum magisterio voluminum ante cognoverim, tamen in causa
propria nunc probavi, Rufine carissime. ego enim, qui audacia satis vota
credebam, si vicissitudine litterarum imaginem nobis praesentiae mentiremur,
audio te Aegypti secreta penetrare, monachorum invisere choros et caelestem in
terris circuire familiam. [1.2] o si mihi nunc dominus Iesus Christus vel
Philippi ad eunuchum vel Ambacum ad Danihelum translationem repente concederet,
quam ego nunc arte tua stringerem colla conplexibus, quam illud os, quod mecum
vel erravit aliquando vel sapuit, inpressis figerem labiis! verum quia non
mereor et invalidum etiam cum sanum est corpusculum crebri fregere morbi, has
mei vicarias et tibi obvias mitto, quae te copula amoris innexum ad me usque
perducant.
[2.1] Prima inopinati gaudii ab Heliodoro nuntiata felicitas. non credebam
certum, quod certum esse cupiebam, praesertim cum et ille ab alio audisse se
diceret et rei novitas fidem sermonis auferret. rursum suspensam voto
nutantemque mentem quidam Alexandrinus monachus, qui ad Aegyptios confessores
et voluntate iam martyres pio plebis fuerat transmissus obsequio, manifestus ad
credulitatem nuntii auctor inpulerat. [2.2] fateor et in hoc meam labasse
sententiam. nam cum et patriam tuam ignoraret et nomen, in eo plus tantum
videbatur adferre, quod eadem adserebat, quae iam alius indicaverat. tandem plenum
veritatis pondus erupit; Rufinum enim Nitriae esse et ad beatum perrexisse
Macarium crebra conmeantium multitudo referebat. [2.3] hic vero tota
credulitatis frena laxavi et tunc vere aegrotum esse me dolui. et nisi me
adtenuatae corporis vires quadam conpede praepedissent, nec mediae fervor
aestatis nec navigantibus semper incertum mare pia festinatione gradienti
valuisset obsistere. credas mihi velim, frater, non sic tempestate iactatus
portum nauta prospectat, non sic sitientia imbres arva desiderant, non sic
curvo adsidens litori anxia filium mater expectat.
[3.1] Postquam me a tuo latere subitus turbo convolvit, postquam glutino
caritatis haerentem inpia distraxit avulsio, "tunc mihi caeruleus supra
caput adstitit imber" [Verg. Aen. 3.194], tunc "maria undique et
undique caelum" [Verg. Aen. 5.9]. tandem in incerto perigrinationis
erranti, cum me Thracia, Pontus atque Bithynia totumque Galatiae vel
Cappadociae iter et fervido Cilicum terra fregisset aestu, Syria mihi velut
fidissimus naufrago portus occurrit. ubi ego quicquid morborum esse poterat
expertus e duobus oculis unum perdidi; Innocentium enim, partem animae meae,
repentinus febrium ardor abstraxit. [3.2] nunc uno et toto mihi lumine Evagrio
nostro fruor, cui ego semper infirmus quidam ad laborem cumulus accessi. erat
nobiscum et Hylas sanctae Melaniae famulus, qui puritate morum maculam
servitutis abluerat; et hic necdum obductam rescidit cicatricem. verum quia de
dormientibus contristari apostoli voce prohibemur [cf. 1 Thess. 4:12] et nimia
vis maeroris laeto superveniente nuntio temperata est, indicamus tibi, ut, si
nescis, discas, si ante cognovisti, pariter gaudeamus.
[4.1] Bonosus tuus, immo meus et, ut verius dicam, noster, scalam
praesagatam Iacob somniante iam scandit: portat crucem suam nec de crastino
cogitat nec post tergum respicit. seminat in lacrimis, ut in gaudio metat, et
sacramento Moysi serpentem in heremo suspendit. cedant huic veritati tam Graeco
quam Romano stilo mendaciis ficta miracula. [4.2] ecce puer honestis saeculo nobiscum
artibus institutus, cui opes adfatim, dignitas adprime inter aequales,
contempta matre, sororibus et carissimo sibi germano insulam pelago
circumsonante navifragam, cui asperae cautes et nuda saxa et solitudo terrori
est, quasi quidam novus paradisi colonus insedit. nullus ibi agricolarum,
nullus monachorum, ne parvulus quidem quem nosti Onesimus, quo velut fratre
minusculo fruebatur, in tanta vastitate adhaeret lateri comes. [4.3] solus ibi,
immo iam Christo comitante non solus, videt gloriam dei, quam apostoli nisi in
deserto non viderant. non quidem conspicit turritas urbes, sed in novae
civitatis censu dedit nomen suum. horrent sacco membra deformi, sed sic melius
obviam Christo rapietur in nubibus. nulla euriporum amoenitate perfruitur, sed
de latere domini aquam vitae bibit. propone tibi ante oculos, amice dulcissime,
et in praesentiam rei totus animo ac mente convertere; tunc poteris laudare
victoriam, cum laborem proeliantis agnoveris. [4.4] totam circa insulam fremit
insanum mare et sinuosis montibus inlisum scopulis aequor reclamat; nullo terra
gramine viret; nullis vernans campus densatur umbraculis; abruptae rupes quasi
quendam horroris carcerem claudunt. ille securus, intrepidus et totus de
apostolo armatus nunc deum audit, cum divina relegit, nunc cum deo loquitur,
cum dominum rogat, et fortasse ad exemplum Iohannis aliquid videt, dum in
insula commoratur.
[5.1] Quas nunc diabolum nectere credis tricas, quas parare arbitraris
insidias? forsitan antiquae fraudis memor famem suadere temptabit. sed iam illi
responsum est non in solo pane vivere hominem. opes forsitan gloriamque
proponet, sed dicetur illi: "qui cupiunt divites fieri, incidunt in
muscipulam et temptationes" [1 Tim. 6:9], et: "mihi gloriatio omnis
in Christo est" [Gal. 6:14]. fessa ieiuniis membra morbo gravante
concutiet, sed apostoli repercutietur eloquio: "quando infirmor, tunc
fortior sum" [2 Cor. 12:10], et: "virtus in infirmitate
perficitur" [2 Cor. 12:9]. minabitur mortem, sed audiet: "cupio
dissolvi et esse cum Christo" [Phil. 1:23]. ignita iacula vibrabit, sed
excipientur scuto fidei. et, ne multa, inpugnabit satanas, sed tutabitur
Christus. [5.2] gratias tibi, domine Iesu, quod in die tuo habeo, qui pro me te
possit rogare. scis ipse -- tibi enim patent pectora singulorum, qui cordis
arcana rimaris, qui tantae bestiae alvo inclusum prophetam in profundo vides --
ut ego et ille a tenera pariter infantia ad florentem usque adoleverimus
aetatem, ut idem nos nutricum sinus, idem amplexus foverint baiulorum et, cum
post Romana studia ad Rheni semibarbaras ripas eodem cibo, pari frueremur
hospitio, ut ego primus coeperim velle te colere. memento, quaeso, istum
bellatorem tuum mecum quondam fuisse tironem. habeo promissum maiestatis tuae:
"qui docuerit et non fecerit, minimus vocabitur in regno caelorum; <qui
autem fecerit et docuerit, hic magnus vocabitur in regno caelorum>"
[Matth. 5:19]. [5.3] fruatur ille virtutis corona et ob cotidiana martyria
stolatus agnum sequatur <mihi> -- "multae sunt mansiones apud
patrem" [Ioh. 14:2] et "stella ab stella differt in claritate"
[1 Cor. 15:41] --, mihi concede ut inter sanctorum calcanea possim levare
caput; [ut] cum ego voluerim, ille perfecerit; mihi ignoscas, quia inplere non
potui, illi tribuas praemium, quod meretur.
[6] Plura fortasse, quam epistulae brevitas patiebatur, longo sermone
protraxerim, quod mihi semper accidere consuevit, quando aliquid de Bonosi
nostri laude dicendum est. sed ut ad id redeam, unde discesseram, obsecro te,
ne amicum, qui diu quaeritur, vix invenitur, difficile servatur, pariter cum
oculis mens amittat. fulgeat quilibet auro et pompaticis ferculis corusca ex
sarcinis metalla radient: caritas non potest conparari; dilectio pretium non
habet; amicitia, quae desinere potest, vera numquam fuit.
|