LIBER I
Praef.
Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna apud alios
latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint, ab inlustribus electa
auctoribus digerere (sic Kempf, codd. deligere) constitui, ut documenta sumere
uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi
cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero
conprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae
seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore
facundia traditurum se sperauerit? te igitur huic coepto, penes quem hominum
deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus
patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus
dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si
prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates
a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum
decucurrerit, quo cetera diuinitas opinione colligitur, tua praesenti fide
paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis
nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus.
et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius
summatim disseram.
1.1.1 Maiores
statas sollemnesque caerimonias pontificum scientia, bene gerendarum rerum
auctoritates augurum obseruatione, Apollinis praedictiones uatum libris,
portentorum depulsi<one>s
Etrusca disciplina explicari uoluerunt. prisco etiam instituto rebus diuinis
opera datur, cum aliquid conmendandum est, precatione, cum exposcendum, uoto,
cum soluendum, gratulatione, cum inquirendum uel extis uel sortibus, inpetrito,
cum sollemni ritu peragendum, sacrificio, quo etiam ostentorum ac fulgurum
denuntiationes procurantur.
Tantum autem studium
antiquis non solum seruandae sed etiam amplificandae religionis fuit, ut florentissima
tum et opulentissima ciuitate decem principum filii senatus consulto singulis
Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur,
Cererique, quam more Graeco uenerari instituerant, sacerdotem a Velia, cum id
oppidum nondum ciuitatem accepisset, nomine Calliphanam peterent [uel, ut alii
dicunt, Calliphoenam], ne deae uetustis ritibus perita deesset antistes.
Cuius cum in urbe
pulcherrimum templum haberent, Gracchano tumultu moniti Sibyllinis libris ut
uetustissimam Cererem placarent, Hennam, quoniam sacra eius inde orta
credebant, X uiros ad eam propitiandam miserunt. item Matri deum saepe numero
imperatores nostri conpotes uictoriarum suscepta uota Pessinuntem profecti
soluerunt.
1.1.2 Metellus vero
pontifex maximus Postumium consulem eundemque flaminem Martialem ad bellum
gerendum Africam petentem, ne a sacris discederet, multa dicta urbem egredi
passus non est, religionique summum imperium cessit,
quo<d> tuto se Postumius Martio certamini
conmissurus non uidebatur caerimoniis Martis desertis.
1.1.3 Laudabile duodecim fascium religiosum obsequium, laudabilior quattuor
et XX in consimili re oboedientia: a Tiberio enim Graccho ad collegium augurum
litteris ex prouincia missis, quibus significabat se, cum libros ad sacra
populi pertinentes legeret, animaduertisse uitio tabernaculum captum comitiis
consularibus, quae ipse fecisset, eaque re ab auguribus ad senatum relata iussu
eius C. Figulus e Gallia, Scipio Nasica e Corsica Romam redierunt et se
consulatu abdicauerunt.
1.1.4 Consimili ratione P. Cloelius <Siculus>, M. Cornelius Cethegus,
C. Claudius propter exta parum curiose admota [deorum inmortalium <aris>
uariis temporibus bellisque diuersis] flaminio abire iussi sunt coactique
etiam.
1.1.5 At <Q.> Sulpicio inter sacrificandum e capite apex prolapsus
idem sacerdotium abstulit, occentusque soricis auditus Fabio Maximo dictaturam,
C. Flaminio magisterium equitum deponendi causam praebuit.
1.1.6 Adiciendum his quod P. Licinio pontifici maximo uirgo Vestalis, quia
quadam nocte parum diligens ignis aeterni custos fuisset, digna uisa est quae
flagro admoneretur.
1.1.7 Maximae uero uirginis Aemiliae discipulam extincto igne tutam ab omni
reprehensione Vestae numen praestitit. qua adorante, cum carbasum, quem optimum
habebat, foculo inposuisset, subito ignis emicuit.
1.1.8 Non mirum igitur, si pro eo imperio augendo custodiendoque pertinax
deorum indulgentia semper excubuit, quo tam scrupulosa cura paruula quoque
momenta religionis examinari uidentur, quia numquam remotos ab exactissimo
cultu caerimoniarum oculos habuisse nostra ciuitas existimanda est. in qua cum
<M.> Marcellus quintum consulatum gerens templum Honori et Virtuti
Clastidio prius, deinde Syracusis potitus nuncupatis debitum uotis consecrare
uellet, a collegio pontificum inpeditus est, negante unam cellam duobus diis
recte dicari: futurum enim, si quid prodigii in ea accidisset, ne dinosceretur
utri rem diuinam fieri oporteret, nec duobus nisi certis diis una sacrificari
solere. ea pontificum admonitione effectum est ut Marcellus separatis aedibus
Honoris ac Virtutis simulacra statueret, neque aut collegio pontificum
auctoritas amplissimi uiri aut Marcello adiectio inpensae inpedimento fuit quo
minus religionibus suus tenor suaque obseruatio redderetur.
1.1.9 Obruitur tot et tam inlustribus consularibus L. Furius Bibaculus
exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi
laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro
iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem
huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda
semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus
uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum
rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter
fuissent famulata.
1.1.10 Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe
enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere
partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et cliuum, qui ducit ad
Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos
uehens aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut
plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso
coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata
memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim
institutum est sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei
publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et
sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus
uel aequauerit gloriam uel antecesserit.
1.1.11 Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum
seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum
Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus
umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem
peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium propter diuinam
uenerationem uictricium armorum perinde ac uictor rediit.
1.1.12 Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo
consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili
scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis
lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse,
in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque
Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos
curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere
existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per
uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri
quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu
auocarentur.
1.1.13 Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta
ri<tu>um ciuilium sacrorum
continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum
dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post
parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum
ac deorum uiolatio expianda est.
1.1.14 Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius
Regulus praecesserit, qui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et
Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus
ad senatum populumque Romanum legatus, ut [ex] se et uno et sene conplures
Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit,
non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos [deos]
reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad
eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare
saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus
suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter
uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.
1.1.15 Quanto nostrae ciuitatis senatus uenerabilior in deos! qui post
Cannensem cladem decreuit ne matronae ultra tricesimum diem luctus suos
extenderent, uti ab his sacra Cereris peragi possent, quia maiore paene
Romanarum uirium parte in execrabili ac diro solo iacente nullius penates
maeroris expertes erant. itaque matres ac filiae coniugesque et sorores nuper
interfectorum abstersis lacrimis depositisque doloris insignibus candidam
induere uestem et aris tura dare coactae sunt. qua quidem constantia optinendae
religionis magnus caelestibus iniectus est rubor ulterius aduersus eam
saeuiendi gentem, quae ne iniuriarum quidem acerbitate ab eorum cultu
absterreri potuerit.
1.1.16 Creditum est Varronem consulem apud Cannas cum Karthaginiensibus tam
infeliciter dimicasse ob iram Iunonis, quod, cum ludos circenses aedilis
faceret, in Iouis optimi maximi tensa eximia facie puerum histrionem ad exuuias
tenendas posuisset. quod factum, post aliquot annos memoria repetitum,
sacrificiis expiatum est.
1.1.17 Hercules quoque detractae religionis suae et grauem et manifestam
poenam exegisse traditur: nam cum Potitii sacrorum eius ritum, quem pro dono
genti eorum ab ipso adsignatum uelut hereditarium optinuerant, auctore Appio
censore ad humile seruorum <publicorum> ministerium transtulissent,
omnes, qui erant numero super XXX, puberes intra annum extincti sunt nomenque
Potitium in XII familias diuisum ~ prope interiit, Appius uero luminibus captus
est.
1.1.18 Acer etiam sui numinis uindex Apollo, qui Karthagine a Romanis
oppressa ueste aurea nudatus id egit ut sacrilegae manus inter fragmenta eius
abscisae inuenirentur.
1.1.19 Nec minus efficax ultor contemptae religionis filius quoque eius
Aesculapius, qui (consecratum templo suo lucum a Turullio praefecto Antonii ad
naues ei faciendas magna ex parte succisum dolens) inter ipsum nefarium
ministerium, deuictis partibus Antonii, imperio Caesaris morti destinatum
Turullium manifestis numinis sui uiribus in eum locum, quem uiolauerat, traxit
effecitque ut ibi potissimum a militibus Caesarianis occisus eodem exitio et
euersis iam arboribus poenas lueret et adhuc superantibus inmunitatem consimilis
iniuriae pareret suamque uenerationem, quam apud colentes maximam semper
habuerat, deus multiplicauit.
1.1.20 Q. autem Fuluius Flaccus inpune non tulit, quod in censura tegulas
marmoreas ex Iunonis Laciniae templo in aedem Fortunae equestris, quam Romae
faciebat, transtulit: negatur enim post hoc factum mente constitisse. quin
etiam per summam aegritudinem animi expirauit, cum ex duobus filiis in Illyrico
militantibus alterum decessisse, alterum grauiter audisset adfectum. cuius casu
motus senatus tegulas Locros reportandas curauit decretique circumspectissima
sanctitate inpium opus censoris retexuit.
1.1.21 tam me hercule quam Plemini legati Scipionis in thesauro Proserpinae
spoliando sceleratam auaritiam iusta animaduersione uindicauit: cum enim eum
uinctum Romam pertrahi iussisset, ~ qui ante causae dictionem in carcere
taeterrimo genere morbi consumptus est, pecuniam dea eiusdem senatus imperio et
quidem summam duplicando recuperauit.
1.1.ext.1 Quae, quod ad Plemini facinus pertinuit, bene a patribus
conscriptis uindicata, quod ad uiolentas regis Pyrri sordes attinuerat, se ipsa
potenter atque efficaciter defendit: coactis enim Locrensibus ex thesauro eius
magnam illi pecuniam dare, cum onustus nefaria praeda nauigaret, ui subitae
tempestatis tota cum classe uicinis deae litoribus inlisus est, in quibus
pecunia incolumis reperta sanctissimi thesauri custodiae restituta est.
1.1.ext.2 At non similiter Masinissa rex. cuius cum praefectus classis
Melitam appulisset et aeque ex fano Iunonis dentes eburneos eximiae
magnitudinis sublatos ad eum pro dono adtulisset, ut conperit unde essent
aduecti, quinqueremi reportandos Melitam inque templo Iunonis conlocandos
curauit, insculptos gentis suae litteris significantibus regem ignorantem eos
accepisse, libenter deae reddidisse. factum <magis> Masinissae animo quam
Punico sanguini conueniens!
1.1.ext.3 Quamquam quid attinet mores natione perpendi? in media barbaria
ortus sacrilegium alienum rescidit: Syracusis genitus Dionysius tot sacrilegia
sua, quot iam recognoscemus, iocosis dictis prosequi uoluptatis loco duxit:
fano enim Proserpinae spoliato Locris, cum per altum secundo uento classe
ueheretur, ridens amicis 'uidetisne' ait 'quam bona nauigatio ab ipsis dis
inmortalibus sacrilegis tribuatur?' detracto etiam Ioui Olympio magni ponderis
aureo amiculo, quo eum tyrannus Gelo e manubiis Karthaginiensium ornauerat,
iniectoque ei laneo pallio dixit aestate graue esse aureum amiculum, hieme
frigidum, laneum autem ad utrumque tempus anni aptius. idem Epidauri Aesculapio
barbam auream demi iussit, quod adfirmaret non conuenire patrem Apollinem
inberbem, ipsum barbatum conspici. idem mensas argenteas atque aureas e fanis
sustulit, quodque in his more Graeciae scriptum erat bonorum deorum eas esse,
uti se bonitate eorum praedicauit. idem Victorias aureas et pateras et coronas,
quae simulacrorum porrectis manibus sustinebantur, tollebat et eas se accipere,
non auferre dicebat, perquam stultum esse argumentando, a quibus bona precamur,
ab his porrigentibus nolle sumere. qui, tametsi debita supplicia non exsoluit,
dedecore tamen fili mortuus poenas pependit, quas uiuus effugerat: lento enim
gradu ad uindictam sui diuina procedit ira tarditatemque supplicii grauitate
pensat.
1.1.ext.4 In quam ne incideret Timasitheus Liparitanorum princeps ~ consilio
sibi aliter atque uniuersae patriae utili prouidit exemplo: excepta namque in
freto a ciuibus suis piraticam exercentibus magni ponderis aurea cratera, quam
Romani Pythio Apollini decimarum nomine dicauerant, incitato ad eam partiendam
populo, ut comperit * * * [, eam Delphos perferendam curauit.] *******
1.5.init. Ominum etiam obseruatio aliquo contactu religioni innexa est,
quoniam non fortuito motu, sed diuina prouidentia constare creduntur.
1.5.1 Quae effecit ut urbe a Gallis disiecta, deliberantibus patribus
conscriptis utrum Veios migrarent an sua moenia restituerent, forte eo tempore
praesidio cohortibus redeuntibus centurio in comitio exclamaret 'signifer,
statue signum, hic optime manebimus': ea enim uoce audita senatus accipere se
omen respondit e uestigioque Veios transeundi consilium omisit. quam paucis
uerbis de domicilio futuri summi imperii confirmata est condicio! credo
indignum diis existimantibus prosperrimis auspiciis Romanum nomen ortum
Veientanae urbis appellatione mutari inclitaeque uictoriae decus modo abiectae
urbis ruinis infundi.
1.5.2 Huius tam praeclari operis auctor Camillus, cum esset precatus ut, si
cui deorum nimia felicitas populi Romani uideretur, eius inuidia suo aliquo
incommodo satiaretur, subito lapsu decidit. quod omen ad damnationem, qua
postea oppressus est, pertinuisse uisum est. merito autem de laude inter se
uictoria et pia precatio amplissimi uiri certauerint: aeque enim uirtutis est
et bona patriae auxisse et mala in se transferri uoluisse.
1.5.3 Quid illud, quod L. Paulo consuli euenit, quam memorabile! cum ei
sorte obuenisset ut bellum cum rege Perse gereret et domum e curia regressus
filiolam suam nomine Tertiam, quae tum erat admodum paruula, osculatus tristem
animaduerteret, interrogauit quid ita eo uultu esset. quae respondit Persam
perisse. decesserat autem catellus, quem puella in deliciis habuerat, nomine
Persa. arripuit igitur omen Paulus exque fortuito dicto quasi * * * certam spem
clarissimi triumphi animo praesumpsit.
1.5.4 At Caecilia Metelli, dum sororis filiae, adultae aetatis uirgini, more
prisco nocte concubia nuptiale petit omen, ipsa fecit: nam cum in sacello
quodam eius rei gratia aliquamdiu persedisset nec [aliqua] ulla uox proposito
congruens esset audita, fessa longa standi mora puella rogauit materteram ut
sibi paulisper locum residendi adcommodaret. cui illa 'ego uero' inquit
'libenter tibi mea sede cedo'. quod dictum ab indulgentia profectum ad certi
ominis processit euentum, quoniam Metellus non ita multo post mortua Caecilia
uirginem, de qua loquor, in matrimonium duxit.
1.5.5 C. autem Mario obseruatio ominis procul dubio saluti fuit, quo tempore
hostis a senatu iudicatus in domum Fanniae Minturnis custodiae causa deductus
est. animaduertit enim asellum, cum ei pabulum obiceretur, neglecto eo ad aquam
procurrentem. quo spectaculo deorum prouidentia quod sequeretur oblatum ratus,
alioquin etiam interpretandarum religionum peritissimus, a multitudine, quae ad
opem illi ferendam confluxerat, inpetrauit ut ad mare perduceretur ac protinus
nauiculam conscendit eaque in Africam peruectus arma Sullae uictricia effugit.
1.5.6 Pompeius uero Magnus in acie Pharsalica uictus a Caesare, fuga
quaerens salutem cursum in insulam Cyprum, ut aliquid in ea uirium contraheret,
classe direxit adpellensque ad oppidum Paphum conspexit in litore speciosum
aedificium gubernatoremque interrogauit quod ei nomen esset. qui respondit
Katvbas§leia uocari. quae uox spem eius [quae] quantulamcumque [restabat]
conminuit, neque id dissimulanter tulit: auertit enim oculos ab illis tectis ac
dolorem, quem ex diro omine ceperat, gemitu patefecit.
1.5.7 M. etiam Bruti dignus admisso parricidio euentus omine designatus est,
si quidem post illud nefarium opus natalem suum celebrans, cum Graecum uersum
expromere uellet, ad illud potissimum Homericum referendum animo tetendit: Èll“
me Mo•r' �loÿ ka LhtoÀw �ktanen uœ"w, qui deus Philippensi
acie a Caesare et Antonio signo datus in eum tela conuertit.
1.5.8 Consentaneo uocis iactu C. Cassii aurem fortuna peruellit, quem
orantibus Rhodiis ne ab eo cunctis deorum simulacris spoliarentur, Solem a se
relinqui respondere uoluit, ut rapacissimi uictoris insolentiam dicti tumore
protraheret abiectumque Macedonica pugna non effigiem Solis, quam tantummodo supplicibus
cesserat, sed ipsum solem re uera relinquere cogeret.
1.5.9 Adnotatu dignum illud quoque omen, sub quo Petilius consul in Liguria
bellum gerens occiderit: nam cum montem, cui Leto cognomen erat, oppugnaret
interque adhortationem militum dixisset 'hodie ego Letum utique capiam',
inconsideratius proeliando fortuitum iactum uocis leto suo confirmauit.
1.5.ext.1 Adici nostris duo eiusdem generis alienigena exempla non absurde
possunt. Sami Prienensibus auxilium aduersus Caras inplorantibus adrogantia
instincti pro classe et exercitu sibullam eis derisus gratia miserunt. quam
illi uelut diuinitus datum praesidium interpretati libenter receptam uera
fatorum praedictione uictoriae ducem habuerunt.
1.5.ext.2 Ne Apolloniatae quidem paenitentiam egerunt, quod, cum bello
Illyrico pressi Epidamnios ut sibi opem ferrent orassent atque illi flumen
uicinum moenibus suis nomine Aeantem in adiutorium eorum sese mittere
dixissent, 'accipimus quod datur' responderunt eique primum in acie locum
perinde ac duci adsignarunt: ex insperato enim superatis hostibus successum
suum omini acceptum referentes et tunc Aeanti ut deo immolauerunt et deinceps
omnibus proeliis duce uti instituerunt.
1.6.1 Prodigiorum quoque, quae aut secunda aut ad uersa acciderunt, debita
proposito nostro relatio est.
Seruio Tullio etiam tum puerulo dormienti circa caput flammam emicuisse
domestico<rum> oculi
adnotauerunt. quod prodigium Anci regis Marci uxor Tanaquil admirata, serua
natum in modum filii educauit et ad regium fastigium euexit.
1.6.2 Aeque felicis euentus illa flamma, quae ex L. Marci ducis duorum
exercituum, quos interitus Publi et Gnaei Scipionum in Hispania debilitauerat,
capite contionantis eluxit: namque eius aspectu pauidi adhuc milites pristinam
recuperare fortitudinem admoniti VIII et XXX milibus hostium caesis magnoque
numero in potestatem redacto bina castra Punicis opibus referta ceperunt.
1.6.3 Item, cum bello acri et diutino Veientes a Romanis intra moenia
conpulsi capi non possent, eaque mora non minus obsidentibus quam obsessis
intolerabilis uideretur, exoptatae uictoriae iter miro prodigio di inmortales
patefecerunt: subito enim Albanus lacus neque caelestibus auctus imbribus neque
inundatione ullius amnis adiutus solitum stagni modum excessit. cuius rei
explorandae gratia legati ad Delphicum oraculum missi rettulerunt praecipi
sortibus ut aquam eius lacus emissam per agros diffunderent: sic enim Veios
<uenturos> in potestatem populi Romani. quod prius quam legati
renuntiarent, aruspex Veientium a milite nostro, quia domestici interpretes
deerant, raptus et in castra perlatus futurum dixerat. ergo senatus duplici
praedictione monitus eodem paene tempore et religioni paruit et hostium urbe
potitus est.
1.6.4 Nec parum prosperi successus quod sequitur. L. Sulla consul sociali
bello, cum in agro Nolano ante praetorium immolaret, subito ab ima parte arae
prolapsam anguem prospexit. qua uisa Postumi aruspicis hortatu continuo
exercitum in expeditionem eduxit ac ~ fortissima Samnitium castra cepit. quae
uictoria futurae eius amplissimae potentiae gradus et fundamentum extitit.
1.6.5 Praecipuae admirationis etiam illa prodigia, quae C. Volumnio Ser.
Sulpicio consulibus in urbe nostra inter initia motusque bellorum acciderunt:
bos namque mugitu suo in sermonem humanum conuerso nouitate monstri audientium
animos exterruit. carnis quoque in modum nimbi dissipatae partes ceciderunt,
quarum maiorem numerum praepetes diripuerunt aues, reliquum humi per aliquot dies
neque odore taetro neque deformi aspectu mutatum iacuit. Eiusdem generis
monstra alio tumultu credita sunt: puerum infantem semenstrem in foro boario
triumphum <clamasse>, alium cum elephantino capite natum, in Piceno
lapidibus pluisse, in Gallia lupum uigili e uagina gladium abstulisse, in
Sardinia scuta duo sanguinem sudasse, Antii metentibus cruentas spicas in
corbem decidisse, Caerites aquas sanguine mixtas fluxisse. bello etiam Punico
secundo constitit Cn. Domiti bouem dixisse 'caue tibi, Roma'.
1.6.6 C. autem Flaminius inauspicato consul creatus cum apud lacum
Trasimennum cum Hannibale conflicturus conuelli signa iussisset, lapso equo
super caput eius humi prostratus est nihilque eo prodigio inhibitus, signiferis
negantibus signa moueri sua sede posse, malum, ni ea continuo effodissent,
minatus est. uerum huius temeritatis utinam sua tantum, non etiam populi Romani
maxima clade poenas pependisset! in ea namque acie xv Romanorum caesa, vi
capta, x fugata sunt. consulis obtruncati corpus ad funerandum ab Hannibale
quaesitum, qui, quantum in ipso fuerat, Romanum sepelierat imperium.
1.6.7 Flamini autem praecipitem audaciam C. Hostilius Mancinus uaesana
perseuerantia subsequitur. cui consuli in Hispaniam ituro haec prodigia
acciderunt: cum Lauinii sacrificium facere uellet, pulli cauea emissi in
proximam siluam fugerunt summaque diligentia quaesiti reperiri nequiuerunt. cum
ab Herculis portu, quo pedibus peruenerat, nauem conscenderet, talis uox sine
ullo auctore ad aures eius peruenit, 'Mancine, mane'. qua territus, cum itinere
conuerso Genuam petisset et ibi scapham esset ingressus, anguis eximiae
magnitudinis uisus e conspectu abiit. ergo prodigiorum <numerum> numero
calamitatium aequauit, infelici pugna, turpi foedere, deditione funesta.
1.6.8 Minus miram in homine parum considerato temeritatem Ti. Gracchi
grauissimi ciuis tristis exitus et prodigio denuntiatus nec euitatus consilio
facit: consul enim cum in Lucanis sacrificaret, angues duae ex occulto
prolapsae repente hostiae, quam immolauerat, adeso iocinore in easdem se
latebras retulerunt. ob id deinde factum instaurato sacrificio idem prodigii
euenit. tertia quoque caesa uictima diligentiusque adseruatis extis neque
adlapsus serpentium arceri neque fuga inpediri potuit. quod quamuis aruspices
ad salutem imperatoris pertinere dixissent, Gracchus tamen non cauit ne perfidi
hospitis sui Flaui insidiis in eum locum deductus, in quo Poenorum dux Mago cum
armata manu delituerat, inermis occideretur.
1.6.9 Et consulatus
collegium et erroris societas et par genus mortis a Ti. Graccho ad <M.>
Marcelli memoriam me trahit. is captarum Syracusarum et Hannibalis ante Nolana
moenia a se primum fugere coacti gloria inflammatus, cum summo studio niteretur
ut Poenorum exercitum aut in Italia prosterneret aut Italia pelleret,
sollemnique sacrificio uoluntates deorum exploraret, quae prima hostia ante
foculum cecidit, eius iecur sine capite inuentum est, proxima caput iocinoris
duplex habuit. quibus inspectis aruspex tristi uultu non placere sibi exta,
quia secundum truncata laeta apparuissent, respondit. ita monitus M. Marcellus
ne quid temere conaretur, insequenti nocte speculandi gratia cum paucis egredi
ausus, a multitudine hostium in Bruttis circumuentus aeque magnum dolorem ac
detrimentum patriae interitu suo attulit.
1.6.10 Nam Octauius consul
dirum omen quemadmodum timuit, ita uitare non potuit: e simulacro enim
Apollinis per se abrupto capite et ita infixo humi, ut auelli nequiret, armis
cum collega suo dissidens Cinna praesumpsit animo ea re significari exi tium
suum in quem ð metus augurium tristi fine uitae incidit, ac tum demum immobile
dei caput terra refigi potuit.
1.6.11 Non sinit nos M.
Crassus, inter grauissimas Romani imperii iacturas numerandus, hoc loco de se
silentium agere, plurimis et euidentissimis ante tantam ruinam monstrorum
pulsatus ictibus. ducturus erat a Carris aduersus Parthos exercitum. pullum ei
traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari
soleat. maesti et taciti milites ad principia conuenerunt, qui uetere instituto
cum clamore alacri adcurrere debebant. aquilarum altera uix conuelli a primo
pilo potuit, altera aegerrime extracta in contrariam ac ferebatur partem se
ipsa conuertit. magna haec prodigia, sed [et] illae clades aliquanto maiores,
tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa
hosti<li>bus intercepta manibus,
tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu, optimae indolis
filii cruore paterni respersi oculi, corpus imperatoris inter promiscuas cadauerum
strues auium ferarumque laniatibus obiectum. uellem quidem placidius, ~ sed
quod relatu uerum est. sic deorum spreti monitus excandescunt, sic humana
consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.
1.6.12 Cn. etiam Pompeium
Iuppiter omnipotens abunde monuerat ne cum C. Caesare ultimam belli fortunam
experiri contenderet, egresso a Dyrrachio aduersa agmini eius fulmina iaciens,
examinibus apium signa obscurando, subita tristitia implicatis militum animis,
nocturnis totius exercitus terroribus, ab ipsis altaribus hostiarum fuga. sed
inuictae leges necessitudinis pectus alioquin procul amentia remotum prodigia
ista iusta aestimatione perpendere passae non sunt. itaque, dum illa eleuat,
auctoritatem amplissimam et opes priuato fastigio excelsiores omniaque
ornamenta, quae ab ineunte adulescentia ad inuidiam usque contraxerat, spatio
unius diei confregit. quo constat in delubris deum sua sponte signa conuersa,
militarem clamorem strepitumque armorum adeo magnum Antiochiae et Ptolemaide
auditum, ut in muros concurreretur, sonum tympanorum Pergami abditis delubri
editum, palmam uiridem Trallibus in aede Victoriae sub Caesaris statua inter
coagmenta lapidum iustae magnitudinis enatam. quibus apparet caelestium numen
et Caesaris gloriae fauisse et Pompei errorem inhibere uoluisse.
1.6.13 Tuas aras tuaque
sanctissima templa, diue Iuli, ueneratus oro ut propitio ac fauenti numine
tantorum casus uirorum sub tui exempli praesidio ac tutela delitescere
patiaris: te enim accepimus eo die, quo purpurea ueste uelatus aurea in sella
consedisti, ne maximo studio senatus exquisitum et delatum honorem spreuisse
uidereris, priusquam exoptatum ciuium oculis conspectum tui offerres, cultui
religionis, in quam mox eras transiturus, uacasse mactatoque opimo boue cor in
extis non repperisse, ac responsum tibi ab Spurinna aruspice pertinere id
signum ad uitam et consilium tuum, quod utraque haec corde continerentur.
erupit deinde eorum parricidium, qui, dum te hominum numero subtrahere uolunt,
deorum concilio adiecerunt.
1.6.ext.1 Claudatur hoc
exemplo talium ostentorum domestica relatio, ne, si ulterius Romana
adprehendero, e caelesti templo ad priuatas domos non ~ consentaneos usus
transtulisse uidear. adtingam igitur externa, quae Latinis litteris inserta, ut
auctoritatis minus habent, ita aliquid gratae uarietatis adferre possunt. In
exercitu Xerxis, quem ~ aduersus prouinciam Graeciam contraxerat, equae partu
leporem editum constat. quo genere monstri tanti apparatus significatus est
euentus: nam qui mare classibus, terram pedestri * * * et fugax animal pauido
regressu regnum suum repetere est coactus. Eidem montem Athon uix tandem
transgresso, priusquam Athenas deleret, Lacedaemonis inuadendae consilium
agitanti admirabile inter cenam prodigium incidit: infusum namque paterae eius
uinum in sanguinem, nec semel sed iterum et tertio conuersum est. qua de re
consulti magi monuerunt ut se ab incepto proposito abstineret: et si quod
uestigium in uaecordi pectore sensus fuisset, * * * ante de Leonida et ~ a
caesare Spartanis abunde monitum.
1.6.ext.2 Midae uero, cuius
imperio Phrygia fuit subiecta, puero dormienti
formicae in os grana tritici congesserunt. parentibus deinde eius corsus
prodigium tenderet explorantibus augures responderunt omnium illum mortalium
futurum ditissimum. nec uana praedictio extitit: nam Midas cunctorum paene
regum opes abundantia pecuniae antecessit infantiaeque incunabula uili deorum
munere donata onustis auro atque argento gazis pensauit.
1.6.ext.3 Formicis Midae
iure meritoque apes Platonis praetulerim: illae enim caducae ac fragilis, hae
solidae et aeternae felicitatis indices extiterunt, dormientis in cunis paruuli
labellis mel inserendo. qua re audita prodigiorum interpretes singularem
eloquii suauitatem ore eius emanaturam dixerunt. ac mihi quidem illae apes non
montem Hymettium tymi flore redolentem, sed Musarum Heliconios colles omni
genere doctrinae uirentis dearum instinctu depastae maximo ingenio dulcissima
summae eloquentiae instillasse uidentur alimenta.
1.7.1 Sed quoniam diuitem
Midae disertumque Platonis somnum adtigi, referam quam certis imaginibus
multorum quies adumbrata sit. quem locum unde potius ordiar quam a diui Augusti
sacratissima memoria? eius medico Artorio somnum capienti nocte, quam dies
insecutus est, quo in campis Philippiis Romani inter se exercitus concurrerunt,
Mineruae species oborta praecepit ut illum graui morbo implicitum moneret ne
propter aduersam ualitudinem proximo proelio non interesset. quod cum Caesar
audisset, lectica se in aciem deferri iussit. ubi dum supra uires corporis pro
adipiscenda uictoria excubat, castra eius a Bruto capta sunt. quid ergo aliud
putamus quam diuino numine effectum ne destinatum iam immortalitati caput
indignam caelesti spiritu fortunae uiolentiam sentiret?
1.7.2 Augustum uero praeter
naturalem animi in omnibus rebus subtiliter perspiciendis uigorem etiam recens
et domesticum exemplum ut Artori somnio obtemperaret admonuit: audiuerat enim
diui Iuli patris sui uxorem Calpurniam nocte, quam is ultimam in terris egit,
in quiete uidisse multis eum confectum uulneribus in suo sinu iacentem,
somnique atrocitate uehementer exterritam rogare non destitisse ut proximo die
curia se abstineret. at illum, ne muliebri somnio motus id fecisse
existimaretur, senatum, in quo ei parricidarum manus adlatae sunt, habere
contendisse. ~ non est inter patrem et filium ullius rei conparationem fieri
praesertim diuinitatis fastigio iunctos, sed iam alter operibus suis aditum
sibi ad caelum struxerat, alteri longus adhuc terrestrium uirtutum orbis
restabat. quapropter ab hoc tantummodo
<im>pendentem mutationem status
cognosci, ab illo etiam differri dii immortales uoluerunt, ut aliud caelo decus
daretur, aliud promitteretur.
1.7.3 Illud etiam somnium
et magnae admirationis et clari exitus, quod eadem nocte duo consules P. Decius
Mus et T. Manlius Torquatus Latino bello graui ac periculoso non procul a
Vesuui montis radicibus positis castris uiderunt: utrique enim quaedam per
quietem species praedixit ex altera acie imperatorem, ex altera exercitum diis
Manibus matrique Terrae deberi: utrius autem dux copias hostium superque eas
sese ipsum deuouisset, uictricem abituram. id luce proxima consulibus
sacrificio uel expiaturis, si posset auerti, uel, si certum deorum etiam monitu
uisum foret, exsecuturis hostiarum exta somnio congruerunt, conuenitque inter
eos, cuius cornu prius laborare coepisset, ut is capite suo fata patriae
lueret. quae neutro reformidante Decium depoposcerunt.
1.7.4 Sequitur aeque ad
publicam religionem pertinens somnium. cum plebeis quidam ludis pater familias
per circum Flaminium, prius quam pompa induceretur, seruum suum uerberibus
mulcatum sub furca ad supplicium egisset, <T>. Latinio homini ex plebe
Iuppiter in quiete praecepit ut consulibus diceret sibi praesultorem ludis
circensibus proximis non placuisse: quae res nisi adtenta ludorum instauratione
expiata esset, secuturum non mediocre urbis periculum. ille ueritus ne cum
aliquo incommodo suo religione summum implicaret imperium, silentium egit, e
uestigioque filius eius subita ui morbi correptus interiit. ipse etiam per
quietem ab eodem deo interrogatus an satis magnam poenam neglecti imperii sui
pependisset, in proposito perseuerans debilitate corporis solutus est ac tum
demum ex consilio amicorum lecticula ad tribunal consulum et inde ad senatum
perlatus ordine totius casus sui exposito magna cum omnium admiratione
recuperata membrorum firmitate pedibus domum rediit.
1.7.5 Ac ne illud quidem
inuoluendum silentio. inimicorum conspiratione urbe pulsus M. Cicero, cum in
uilla quadam campi Atinatis deuersaretur, animo in somnum profuso per loca
deserta et inuias regiones uaganti sibi C. Marium consulatus ornatum insignibus
putauit obuium factum, interrogantem eum quid ita tam tristi uultu incerto
itinere ferretur. audito deinde casu, quo conflictabatur, conprehendisse
dexteram suam ac se proximo lictori in monumentum ipsius ducendum tradidisse,
quod diceret ibi esse ei laetioris status spem repositam. nec aliter euenit:
nam in aede Iouis Mariana senatus consultum de reditu est eius factum.
1.7.6 C. autem Graccho
inminentis casus atrocitas palam atque aperte per quietem denuntiata est: somno
enim pressus Tiberii [Gracchi] fratris effigiem uidit dicentis sibi nulla
ratione eum uitare posse ne eo fato [non] periret, quo ipse occidisset. id ex
Graccho prius quam tribunatum, in quo fraternum exitum habuit, iniret multi
audierunt. Caelius etiam certus Romanae historiae auctor sermonem de ea re ad
suas aures illo adhuc uiuo peruenisse scribit.
1.7.7 Vincit huiusce somni
dirum aspectum quod insequitur. apud Actium M. Antonii fractis opibus Cassius
Parmensis, qui partes eius secutus fuerat, Athenas confugit. ubi concubia nocte
cum sollicitudinibus et curis mente sopita in lectulo iaceret, existimauit ad
se uenire hominem ingentis magnitudinis, coloris nigri, squalidum barba et
capillo inmisso, interrogatumque quisnam esset respondisse kakŽn da§mona.
perterritus deinde taetro uisu et nomine horrendo seruos inclamauit
sciscitatusque est ecquem talis habitus aut intrantem cubiculum aut exeuntem
uidissent. quibus adfirmantibus neminem illuc accessisse, iterum se quieti et
somno dedit, atque eadem animo eius obuersata species est. itaque fugato somno
lumen intro ferri iussit puerosque a se discedere uetuit. inter hanc noctem et
supplicium capitis, quo eum Caesar adfecit, paruulum admodum temporis
intercessit.
1.7.8 Propioribus tamen, ut
ita dicam, lineis Haterii Rufi equitis Romani somnium certo euentu admotum est.
qui, cum gladiatorium munus Syracusis ederetur, inter quietem retiari se manu
confodi uidit idque postero die in spectaculo consessoribus narrauit. incidit
deinde ut proximo ab equite loco retiarius cum murmillone introduceretur. cuius
cum faciem uidisset, isdem dixit ab illo retiario trucidari putasse protinusque
inde discedere uoluit. illi sermone suo metu eius discusso causam exitii misero
attulerunt: retiarius enim in eum locum conpulso murmillone et abiecto, dum
iacentem ferire conatur, traiectum gladio Haterium interemit.
1.7.ext.1 Hannibalis quoque
ut detestandum Romano sanguini, ita certae praedictionis somnium, cuius non
uigiliae tantum sed etiam ipsa quies hostilis imperio nostro fuit: hausit enim
proposito et uotis suis conuenientem imaginem existimauitque missum sibi ab
Ioue mortali specie excelsiorem iuuenem inuadendae Italiae ducem. cuius monitu
primo uestigia nullam in partem <deflexis> secutus oculis, mox humani
ingenii prona uoluntate uetita scrutandi pone respiciens animaduertit inmensae
magnitudinis serpentem concitato impetu omne, quidquid obuium fuerat, proterentem
postque eam magno cum caeli fragore erumpentes nimbos lucemque caliginosis
inuolutam tenebris. adtonitus deinde quidnam <id> esset monstri et quid
portenderet interrogauit. hic dux 'Italiae uides' inquit 'uastitatem: proinde
sile et cetera tacitis permitte fatis'.
1.7.ext.2 Quam bene
Macedoniae rex Alexander per quietem uisa imagine praemonitus erat ut uitae
suae custos esset diligentior, si eum cauendi etiam periculi consilio fortuna
instruere uoluisset: namque Cassandri pestiferam sibi dexteram somnio prius
cognouit quam exitu sensit: existimauit enim ab illo se interfici, cum eum
numquam uidisset. interposito deinde tempore postquam in conspectum uenit,
nocturni metus patefacta imagine, ut Antipatri filium esse cognouit, adiecto
uersu Graeco, qui fidem somniorum eleuat, praeparati iam aduersus caput suum
ueneficii, quo occidisse Cassandri manu creditur, suspicionem animo repulit.
1.7.ext.3 Longe
indulgentius dii in poeta Simonide, cuius salutarem inter quietem admonitionem
consilii firmitate roborarunt: is enim, cum ad litus nauem appulisset
inhumatumque corpus iacens sepulturae mandasset, admonitus ab eo ne proximo die
nauigaret, in terra remansit. qui inde soluerant, fluctibus et procellis in
conspectu eius obruti sunt: ipse laetatus est, quod uitam suam somnio quam naui
credere maluisset. memor autem beneficii elegantissimo carmine * * *
aeternitati consecrauit, melius illi et diuturnius in animis hominum sepulcrum
constituens quam in desertis et ignotis harenis struxerat.
1.7.ext.4 Efficax et illa
quietis imago, quae Croesi regis animum maximo prius metu, deinde etiam dolore
confecit: nam e duobus filiis et ingeni agilitate et corporis dotibus
praestantiorem imperiique successioni destinatum Atym existimauit ferro sibi
ereptum. itaque quidquid ad euitandam denuntiatae cladis acerbitatem
pertinebat, nulla ex parte patria cura cessauit aduertere. solitus erat iuuenis
ad bella gerenda mitti, domi retentus est: habebat armamentarium omnis generis
telorum copia refertum, id quoque amoueri iussum: gladio cinctis comitibus
utebatur, uetiti sunt propius accedere. necessitas tamen aditum luctui dedit:
cum enim ingentis magnitudinis aper Olympi montis culta crebra cum agrestium
strage uastaret inusitatoque malo regium inploratum esset auxilium, filius a patre
extorsit ut ad eum opprimendum mitteretur, eo quidem facilius, quod non dentis
sed ferri saeuitia in metu reponebatur. uerum dum acri studio interficiendi
suem omnes sunt intenti, pertinax casus inminentis uiolentia lanceam petendae
ferae gratia missam in eum detorsit et quidem eam potissimum dextram nefariae
caedis crimine uoluit aspergi, cui tutela filii a patre mandata erat, quamque
Croesus inprudentis homicidii sanguine uiolatam hospitalis ueritus deos
supplicem sacrificio expiauerat.
1.7.ext.5 Ne Cyrus quidem
superior inuictae fatorum necessitatis paruulum argumentum est. cuius ortus ad
imperium totius Asiae spectantis maternus auus Astyages duo praenuntios somnii
frustra discutere temptauit, Mandanen filiam suam, quod in quiete uiderat
urinam eius omnes Asiaticas gentes inundasse, non Medorum excellentissimo, ne
in eius familiam regni decus transferretur, sed Persarum modicae fortunae uiro
conlocando natumque Cyrum exponi iubendo, quia similiter quietis temporibus
existimauerat genitali parte Mandanes
<e>natam uitem eo usque
creuisse, donec cunctas dominationis suae partes inumbraret: frustratus est
enim se ipse nepotis felicitatem caelestium iudicio destinatam humanis
consiliis inpedire conando.
1.7.ext.6 Intra priuatum autem
habitum Dionysio Syracusano adhuc se continente Himerae quaedam non obscuri
generis femina inter quietem opinione sua caelum conscendit atque ibi[dem]
deorum omnium lustratis sedibus animaduertit praeualentem uirum flaui coloris,
lentiginosi oris, ferreis catenis uinctum, Iouis solio pedibusque subiectum,
interrogatoque iuuene, quo considerandi caeli duce fuerat usa, quisnam esset,
audiit illum Siciliae atque Italiae dirum esse fatum solutumque uinculis multis
urbibus exitio futurum. quod somnium postero die sermone uulgauit. postquam
deinde Dionysium inimica Syracusarum libertati capitibusque insontium infesta
fortuna caelesti custodia libertatum uelut fulmen aliquod otio ac
tranquillitati iniecit, Himeraeorum moenia inter effusam ad officium et spectaculum
eius turbam intrantem ut aspexit, hunc esse, quem in quiete uiderat, uociferata
est. id cognitum tyranno causam tollendae mulieris dedit.
1.7.ext.7 Tutioris somni
mater eiusdem Dionysi. quae, cum eum conceptum utero haberet, parere uisa est
Satyriscum consultoque prodigiorum interprete clarissimum ac potentissimum Grai
sanguinis futurum certo cum euentu cognouit.
1.7.ext.8 At
Karthaginiensium dux Hamilcar, cum obsideret Syracusas, inter somnum exaudisse
uocem credidit nuntiantem futurum ut proximo die in ea urbe cenaret. laetus
igitur perinde ac diuinitus promissa uictoria exercitum pugnae conparabat. in
quo inter Siculos et Poenos orta dissensione, castris eius Syracusani subita
inruptione oppressis ipsum intra moenia sua uinctum pertraxerunt. ita magis spe
quam somnio deceptus cenauit Syracusis captiuus, non, ut animo praesumpserat,
uictor.
1.7.ext.9 Alcibiades quoque
miserabilem exitum suum haud fallaci nocturna imagine speculatus est: quo enim
pallio amicae suae dormiens opertum se uiderat, interfectus et insepultus
iacens contectus est.
1.7.ext.10 Proximum somnium
etsi paulo est longius, propter nimiam tamen euidentiam ne omittatur impetrat.
duo familiares Arcades iter una facientes
Megaram uenerunt, quorum alter se ad hospitem contulit, alter in tabernam
meritoriam deuertit. is, qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum
orantem ut sibi coponis insidiis circumuento subueniret: posse enim celeri eius
adcursu se inminenti periculo subtrahi. quo uiso excitatus prosiluit
tabernamque, in qua is deuersabatur, petere conatus est. pestifero deinde fato
eius humanissimum propositum tamquam superuacuum damnauit et lectum ac somnum
repetiit. tunc idem ei saucius oblatus obsecrauit ut, quoniam uitae suae
auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret: corpus enim suum
a caupone trucidatum tum maxime plaustro ferri ad portam stercore coopertum.
tam constantibus familiaris precibus conpulsus protinus ad portam cucurrit et
plaustrum, quod in quiete demonstratum erat, conprehendit cauponemque ad
capitale supplicium perduxit.
1.8.init. Multa etiam interdiu et uigilantibus acciderunt perinde ac
tenebrarum somnique nube inuoluta. quae, quia unde manauerint aut qua ratione
constiterint dinoscere arduum est, merito miracula uocentur. quorum e magno
aceruo in primis illud occurrit.
1.8.1 Cum apud lacum Regillum A. Postumius dictator et Tusculanorum dux
Mamilius Octauius magnis uiribus inter se concurrerent ac neutra acies
aliquamdiu pedem referret, Castor ac Pollux Romanarum partium propugnatores
uisi hostiles copias penitus fuderunt.
Item bello Macedonico P. Vatinius Reatinae praefecturae uir noctu urbem
petens existimauit duos iuuenes excellentis formae albis equis residentes
obuios sibi factos nuntiare die, qui praeterierat, Persen regem a Paulo captum.
quod cum senatui indicasset, tamquam maiestatis eius et amplitudinis uano
sermone contemptor in carcerem coniectus, postquam Pauli litteris illo die
Persen captum apparuit, et custodia liberatus et insuper agro ac uacatione
donatus est. Castorem uero et Pollucem etiam illo tempore pro imperio populi
Romani excubuisse cognitum est, quo ad lacum Iuturnae suum equorumque sudorem
abluentis uisi sunt, iunctaque fonti aedis eorum nullius hominum manu reserata
patuit.
1.8.2 Sed ut ceterorum quoque deorum propensum huic urbi numen exequamur,
triennio continuo uexata pestilentia ciuitas nostra, cum finem tanti et tam
diutini mali neque diuina misericordia neque humano auxilio inponi uideret,
cura sacerdotum inspectis Sibyllinis libris animaduertit non aliter pristinam
recuperari salubritatem posse quam si ab Epidauro Aesculapius esset accersitus.
itaque eo legatis missis unicam fatalis remedii opem auctoritate sua, quae iam
in terris erat amplissima, impetraturam se credidit. neque eam opinio decepit:
pari namque studio petitum ac promissum est praesidium, e uestigioque Epidauri
Romanorum legatos in templum Aesculapii, quod ab eorum urbe v passuum distat,
perductos ut quidquid inde salubre patriae laturos se existimassent pro suo
iure sumerent benignissime inuitauerunt. quorum tam promtam indulgentiam numen
ipsius dei subsecutum uerba mortalium caelesti obsequio conprobauit: si quidem
is anguis, quem Epidauri raro, sed numquam sine magno ipsorum bono uisum in
modum Aesculapii uenerati fuerant, per urbis celeberrimas partes mitibus oculis
et leni tractu labi coepit triduoque inter religiosam omnium admirationem
conspectus haud dubiam prae se adpetitae clarioris sedis alacritatem ferens ad
triremem Romanam perrexit pauentibusque inusitato spectaculo nautis eo conscendit,
ubi Q. Ogulni legati tabernaculum erat, inque multiplicem orbem per summam
quietem est conuolutus. tum legati perinde atque exoptatae rei conpotes expleta
gratiarum actione cultuque anguis a peritis excepto laeti inde soluerunt, ac
prosperam emensi nauigationem postquam Antium appulerunt, anguis, qui ubique in
nauigio remanserat, prolapsus in uestibulo aedis Aesculapii murto frequentibus
ramis diffusae superimminentem excelsae altitudinis palmam circumdedit perque
tres dies, positis quibus uesci solebat, non sine magno metu legatorum ne inde
in triremem reuerti nollet, Antiensis templi hospitio usus, urbi se nostrae
aduehendum restituit atque in ripam Tiberis egressis legatis in insulam, ubi
templum dicatum est, tranauit aduentuque suo tempestatem, cui remedio quaesitus
erat, dispulit. 1.8.3 Nec minus uoluntarius in urbem nostram Iunonis transitus.
captis a Furio Camillo Veis milites iussu imperatoris simulacrum Iunonis
Monetae, quod ibi praecipua religione cultum erat, in urbem translaturi sede sua
mouere conabantur. quorum ab uno per iocum interrogata dea an Romam migrare
uellet, uelle se respondit. hac uoce audita lusus in admirationem uersus est,
iamque non simulacrum, sed ipsam caelo Iunonem petitam portare se credentes
laeti in ea parte montis Auentini, in qua nunc templum eius cernimus,
collocauerunt.
1.8.4 Fortunae etiam Muliebris simulacrum, quod est Latina uia ad quartum
miliarium, eo tempore cum aede sua consecratum, quo Coriolanum ab excidio urbis
maternae preces reppulerunt, non semel sed bis locutum constitit ~ prius his
uerbis: 'rite me, matronae, dedistis riteque dedicastis'.
1.8.5 Valerio autem Publicola consule, qui post exactos reges bellum cum
Veientibus <et> Etruscis gessit, illis Tarquinio pristinum imperium
restituere, Romanis nuper partam libertatem retinere cupientibus, Etruscis et
Tarquinio in cornu dextro proelio superioribus tantus terror subito incessit,
ut non solum uictores ipsi profugerent, sed etiam pauoris sui consortes secum
Veientes traherent. cuius rei pro argumento miraculum adicitur, ingens repente
uox e proxima silua Arsia, quae ore Siluani in hunc paene modum missa traditur:
'uno plus e Tuscis cadent, Romanus exercitus uictor abibit'. miram dicti fidem
digesta numero cadauera exhibuere.
1.8.6 Quid? Martis auxilium, quo uictoriam Romanorum adiuuit, nonne memoria
celebrandum est? cum Bruttii atque Lucani odio incitatissimo maximisque uiribus
Thurinae urbis peterent excidium ac praecipuo studio incolumitatem C. Fabricius
Luscinus consul protegeret, resque ancipiti euentu conlatis unum in locum
utriusque partis copiis gereretur, non audentibus Romanis proelium ingredi
eximiae magnitudinis iuuenis primum eos hortari ad capessendam fortitudinem
coepit. deinde, ubi tardiores animaduertit, arreptis scalis per mediam hostium
aciem ad contraria castra euasit et admotis uallum conscendit. inde uoce
ingenti clamitans factum uictoriae gradum et nostros ad aliena castra capienda
et Lucanos Bruttiosque ad sua defendenda illuc traxit, ubi conferti dubio
certamine terebantur. sed idem inpulsu armorum suorum prostratos hostes
iugulandos capiendosque Romanis tradidit: XX enim milia caesa, quinque cum
Statio Statilio duce utriusque gentis et tribus atque XX militaribus signis
capta sunt. postero die cum consul inter honorandos, quorum strenua opera
fuerat usus, uallarem coronam ei se seruare dixisset, a quo castra erant
oppressa, nec inueniretur qui id praemium peteret, cognitum pariter atque
creditum est Martem patrem tunc populo suo adfuisse. inter cetera huiusce rei
manifesta indicia galea quoque duabus distincta pinnis, qua caeleste caput
tectum fuerat, argumentum praebuit. itaque Fabricii edicto supplicatio Marti
est habita et a laureatis militibus magna cum animorum laetitia oblati auxilii
testimonium ei est redditum.
1.8.7 Referam nunc quod suo saeculo cognitum manauit ad posteros, penetrales
deos Aeneam Troia aduectos Lauini conlocasse: inde ab Ascanio filio eius Albam,
quam ipse condiderat, translatos pristinum sacrarium repetisse, et quia id
humana manu factum existimari poterat, relatos Albam uoluntatem suam altero
transitu significasse. nec me praeterit de motu et uoce deorum inmortalium
humanis oculis auribusque percepto quam in ancipiti opinione aestimatio
uersetur, sed quia non noua dicuntur, sed tradita repetuntur, fidem auctores
uindicent: nostrum est inclitis litterarum monumentis consecrata perinde ac
uera non refugisse.
1.8.8 Facta mentione urbis, e qua primordia ciuitas nostra traxit, diuus
Iulius fausta proles eius se nobis offert. quem C. Cassius numquam sine praefatione
publici parricidii nominandus, cum <in> acie Philippensi ardentissimo
animo perstaret, uidit humano habitu augustiorem, purpureo paludamento amictum,
minaci uultu et concitato equo in se impetum facientem. quo aspectu perterritus
tergum hosti dedit uoce illa prius emissa: 'quid enim amplius agam, si
occidisse parum est?' non occideras tu quidem, Cassi, Caesarem, neque enim ulla
extingui diuinitas potest, sed mortali adhuc corpore utentem uiolando meruisti
ut tam infestum haberes deum.
1.8.9 Iam quod L. Lentulus
litus praenauigans, in quo Cn. Pompei Magni perfidia Ptolomaei regis interempti
corpus concisae scaphae lignis conburebatur, ignarus casus eius, cum ipsi
Fortunae erubescendum rogum uidisset, conmilitonibus dixit 'qui scimus an hac
flamma Cn. Pompeius cremetur?' diuinitus missae uocis miraculum est.
1.8.10 Atque hoc quidem
hominis et casu, illud tantum non ore ipsius Apollinis editum, quo Appii
interitum ueridica Pythicae uaticinationis fides praecucurrit. is bello ciuili, quo se Cn.
Pompeius a Caesaris concordia pestifero sibi nec rei publicae utili consilio
abruperat, euentum grauissimi motus explorare cupiens, uiribus imperii++namque
Achaiae praeerat++antistitem Delphicae cortinae in intimam sacri specus partem
descendere coegit, unde ut certae consulentibus sortes petuntur, ita nimius
diuini spiritus haustus reddentibus pestifer existit. igitur inpulsu capti
numinis instincta uirgo horrendo sono uocis Appio inter obscuras uerborum
ambages fata cecinit: 'nihil' enim inquit 'ad te hoc, Romane, bellum: Euboeae
coela obtinebis'. at is ratus consiliis se Apollinis moneri ne illi discrimini
interesset, in eam regionem secessit, quae inter Rhamnunta, nobilem Attici soli
partem, Carystumque Chalcidico freto uicinam interiacens Coelae Euboeae nomen obtinet,
ubi ante Pharsalicum certamen morbo consumptus praedictum a deo locum sepultura
possedit.
1.8.11 Sunt et illa
miraculorum loco, quod deusto sacrario Saliorum nihil in eo praeter lituum
Romuli integrum repertum est: quod Serui Tulli statua, <cum aedis Fortunae
conflagrasset, inuiolata mansit: quod Quintae Claudiae statua> in uestibulo
templi Matris deum posita bis ea aede incendio consumpta, prius P. Nasica
Scipione [et] L. Bestia,
ite<ru>m M. Seruilio L. Lamia
consulibus, in sua basi flammis intacta stetit.
1.8.12 Aliquid admirationis
ciuitati nostrae Acilii etiam Auiolae rogus adtulit, qui et a medicis et a
domesticis mortuus creditus, cum aliquamdiu domi iacuisset, elatus, postquam
corpus eius ignis corripuit, uiuere se proclamauit auxiliumque paedagogi
sui++nam is solus ibi remanserat++inuocauit, sed iam flammis circumdatus fato
subtrahi non potuit. L. quoque Lamiae praetorio uiro aeque uocem fuisse
super rogum constitit.
1.8.ext.1 Quae minus admirabilia fere Eris Pamphyli casus facit, quem Plato
scribit inter eos, qui in acie ceciderant, X diebus iacuisse, biduoque post
quam inde sublatus esset, inpositum rogo reuixisse ac mira quaedam tempore
mortis uisa narrasse.
1.8.ext.2 Et quoniam ad externa transgressi sumus, quidam Athenis uir
eruditissimus, cum ictum lapidis capite excepisset, cetera omnia tenacissima
memoria retinens litterarum tantum modo, quibus praecipue inseruierat, oblitus
est. dirum malignumque uulnus in animo percussi quasi de industria scrutatis
sensibus in eum potissimum, quo maxime laetabatur, [et] acerbitate nocendi
erupit, singularem doctrinam hominis pleno inuidiae funere efferendo. cui si
talibus studiis perfrui fas non erat, utilius aliquando fuit ad illa aditum non
impetrasse quam iam percepta eorum dulcedine caruisse.
1.8.ext.3 Miserabilior tamen sequentis casus narratio: Nausimenis enim
Atheniensis uxor, cum fili ac filiae suae stupro interuenisset, inopinati
monstri perculsa conspectu et in praesens tempus ad indignandum et in posterum
ad loquendum obmutuit. illi nefarium concubitum uoluntaria morte pensarunt.
1.8.ext.4 Hoc modo fortuna saeuiens uocem ademit, illo propitia
dona<ui>t. Echecles Samius athleta mutus, cum ei
uictoriae, quam adeptus erat, titulus et praemium eriperetur, indignatione
accensus uocalis euasit.
1.8.ext.5 Gorgiae quoque
Epirotae fortis et clari uiri origo <admirabilis fuit>, quod in funere
matris suae utero elapsus inopinato uagitu suo lectum ferentes consistere
coegit nouumque spectaculum patriae praebuit, tantum non ex ipso genetricis
rogo lucem et cunas adsecutus: eodem enim momento temporis altera iam fato
functa <pe>perit, alter ante
elatus quam natus est. 1.8.ext.6 Diuinae fortunae uulnus Pheraeo Iasoni * * *
exitii eius cupidus intulit: nam cum inter insidias gladio eum percussisset,
uomicam, quae a nullo medicorum sanari potuerat, ita rupit, ut hominem
pestifero malo liberaret.
1.8.ext.7 Aeque dis
inmortalibus acceptus Simonides, cuius salus ab inminenti ~ officio defensa
ruinae quoque subtracta est: cenanti enim apud Scopam Crannone, quod est in
Thessalia oppidum, nuntiatum est duos iuuenes ad ianuam uenisse magnopere
rogantes ut ad eos continuo prodiret. ad quos egressus neminem repperit ibi.
ceterum eo momento temporis triclinium, in quo Scopas epulabatur, conlapsum et
ipsum et omnes conuiuas oppressit. quid hac felicitate locupletius, quam nec
mare nec terra saeuiens extinguere ualuit!
1.8.ext.8 Non inuitus huic
subnecto Daphniten, ne quis ignoret quantum interfuerit cecinisse deorum laudes
et numen obtrectasse. hic, cum eius studii esset, cuius professores sophistae
uocantur, ineptae et mordacis opinationis, Apollinem Delphis inridendi causa
consuluit an equum inuenire posset, cum omnino nullum habuisset. cuius ex
oraculo reddita uox est, inuenturum equum, sed ut eo proturbatus periret. inde
cum iocabundus quasi delusa sacrarum sortium fide
reuerte<re>tur, incidit in regem
Attalum saepe numero a se contumeliosis dictis absentem lacessitum, eiusque
iussu saxo, cui nomen erat Equi, praecipitatus ad deos usque cauillandos
dementis animi iusta supplicia pependit.
1.8.ext.9 Eodem oraculo
Macedonum rex Philippus admonitus ut a quadrigae uiolentia salutem suam
custodiret, toto regno disiungi currus iussit eumque locum, qui in Boeotia
Quadriga uocatur, semper uitauit. nec tamen denuntiatum periculi genus effugit:
nam Pausanias in capulo gladii, quo eum occidit, quadrigam habuit caelatam.
1.8.ext.10 Quae tam
pertinax necessitas in patre filio Alexandro consimilis apparuit: si quidem
Callanus Indus sua sponte se ardenti rogo superiecturus, interpellatus ab eo
ecquid aut mandaret aut dicere uellet, 'breui te' inquit 'uidebo': nec id sine
causa, quia uoluntarium eius e uita excessum rapida mors Alexandri subsecuta
est.
1.8.ext.11 Regios interitus
magnitudine miraculi remigis casus aequat, quem in hexere Tyriorum sentinam
haurientem cum e naui fluctus abiecisset, altero latere repercussum contrarius
fluctus in nauem retulit. itaque miseri simul ac felicis conplorationi permixta
fuit gratulatio.
1.8.ext.12 Quid? illa nonne
ludibria naturae in corporibus humanis fuisse credenda sunt, tolerabilia
quidem, quia saeuitia caruerunt, ceterum et ipsa miraculis adnumeranda? nam et
Prusiae regis Bith<yn>iae filius
eodem nomine quo pater pro superiore ordine dentium unum os aequaliter extentum
habuit nec ad speciem deforme neque ad usum ulla ex parte incommodum.
1.8.ext.13 Mitridatis uero regis filia Drypetine, Laodice regina nata, duplici
ordine dentium deformis admodum comes fugae patris a Pompeio deuicti fuit.
1.8.ext.14 Ne illius quidem paruae admirationis <Strabonis> oculi,
quem constat tam certa acie luminum usum esse, ut a Lilybaeo portum
Karthaginiensium egredientes classes intueretur.
1.8.ext.15 Oculis eius admirabilius Aristomenis Messeni cor, quod
Athenienses ob eximiam calliditatem exectum pilis refertum inuenerunt, cum eum
aliquotiens captum et astutia elapsum cepissent.
1.8.ext.16 Et poeta Antipater Sidonius omnibus annis uno tantum modo die,
quo genitus erat, febri inplicabatur, cumque ad ultimam aetatem peruenisset,
natali suo certo illo circuitu morbi consumptus est.
1.8.ext.17 Hoc loco apte referuntur Polystratus et Hippoclides philosophi,
eodem die nati, eiusdem praeceptoris Epicuri sectam secuti, patrimonii etiam
possidendi habendaeque scholae communione coniuncti eodemque momento temporis
ultima senectute extincti. tantam <et tam> aequalem fortunae pariter
atque amicitiae societatem quis non ipsius caelestis Concordiae sinu genitam,
nutritam et finitam putet?
1.8.ext.18 Quapropter haec potissimum aut in liberis potentissimorum regum
aut in rege clarissimo aut in uate ingenii florentis aut in uiris eruditissimis
aut in homine sortis ignotae * * * , ne ipsa quidem, omnis bonae malaeque
materiae fecunda artifex, rationem rerum natura reddiderit: non magis quam quid
ita siluestres capreas Cretae genitas tantopere dilexerit, quas sagittis
confixas ad salutare auxilium herbae dictamni tantum non suis manibus deducit efficitque
ut comesta ea continuo et tela et uim ueneni uulneribus respuant: aut in
Cephalania insula, cum omnia ubique pecora haustu aquae cotidie recreentur,
capras maiore ex parte anni ore aperto ex alto uentos recipientes sitim suam
sedare instituerit: aut quapropter Crotonae in templo Iunonis Laciniae aram ad
omnes uentos inmobili cinere donauerit: potissimumue quare alteram in
Macedonia, alteram in Caleno agro aquam proprietatem uini, qua homines
inebrientur, possidere uoluerit. non admiratione ista, sed memoria prosequi
debemus, cum sciamus recte ab ea plurimum licentiae uindicari, penes quam
infinitus cuncta gignendi labor consistit.
1.8.ext.19 Quae quia supra usitatam rationem excedentia attigimus, serpentis
quoque a T. Liuio curiose pariter ac facunde relatae fiat mentio: is enim ait
in Africa apud Bagradam flumen * tantae magnitudinis fuisse, ut Atilii Reguli
exercitum usu amnis prohiberet, multisque militibus ingenti ore correptis,
conpluribus caudae uoluminibus elisis, cum telorum iactu perforari nequiret, ad
ultimum ballistarum tormentis undique petitam silicum crebris et ponderosis
uerberibus procubuisse omnibusque et cohortibus et legionibus ipsa Karthagine
uisam terribiliorem, atque etiam cruore suo gurgitibus inbutis corporisque
iacentis pestifero adflatu uicina regione polluta Romana inde summouisse
castra. adicit beluae corium centum et uiginti pedum in urbem missum.
|