LIBER II
2.1.init.
Diues et praepotens naturae regnum scrutatus iniciam stilum qua nostrae urbis
qua exterarum gentium priscis ac memorabilibus institutis: opus est enim
cognosci huiusce uitae, quam sub optimo principe felicem agimus, quaenam
fuerint elementa, ut eorum quoque respectus aliquid praesentibus moribus
prosit.
2.1.1 Apud antiquos non
solum publice, sed etiam priuatim nihil gerebatur nisi auspicio prius sumpto.
quo ex more nuptiis etiam nunc auspices interponuntur, qui, quamuis auspicia
petere desierint, ipso tamen nomine ueteris consuetudinis uestigia usurpantur.
2.1.2 Feminae cum uiris
cubantibus sedentes cenitabant. quae consuetudo ex hominum conuictu ad diuina
penetrauit: nam Iouis epulo ipse in lectulum, Iuno et Minerua in sellas ad
cenam inuitabantur. quod genus seueritatis aetas nostra diligentius in
Capitolio quam in suis domibus conseruat, uidelicet quia magis ad rem pertinet
dearum quam mulierum disciplinam contineri.
2.1.3 Quae uno contentae matrimonio fuerant corona pudicitiae honorabantur:
existimabant enim eum praecipue matronae sincera fide incorruptum esse animum,
qui depositae uirginitatis cubile [in publicum] egredi nesciret, multorum
matrimoniorum experientiam quasi legitimae cuiusdam intemperantiae signum esse
credentes.
2.1.4 Repudium inter uxorem et uirum a condita urbe usque ad centesimum et
quinquagesimum annum nullum intercessit. primus autem Sp. Caruilius uxorem
sterilitatis causa dimisit. qui, quamquam tolerabili ratione motus uidebatur,
reprehensione tamen non caruit, quia ne cupiditatem quidem liberorum coniugali
fidei praeponi debuisse arbitrabantur. Sed quo matronale decus uerecundiae
munimento tutius esset, in ius uocanti matronam corpus eius adtingere non
permiserunt, ut inuiolata manus alienae tactu stola relinqueretur.
2.1.5 Vini usus olim Romanis feminis ignotus fuit, ne scilicet in aliquod
dedecus prolaberentur, quia proximus a Libero patre intemperantiae gradus ad
inconcessam uenerem esse consueuit. ceterum ut non tristis earum et horrida
pudicitia, sed [et] honesto comitatis genere temperata esset,++indulgentibus
namque maritis et auro abundanti et multa purpura usae sunt++quo formam suam
concinniorem efficerent, summa cum diligentia capillos cinere rutilarunt: nulli
enim tunc subsessorum alienorum matrimoniorum oculi metuebantur, sed pariter et
uidere sancte et aspici mutuo pudore custodiebatur.
2.1.6 Quotiens uero inter uirum et uxorem aliquid iurgi intercesserat, in
sacellum deae Viriplacae, quod est in Palatio, ueniebant et ibi inuicem locuti
quae uoluerant contentione animorum deposita concordes reuertebantur. dea nomen
hoc a placandis uiris fertur adsecuta, ueneranda quidem et nescio an praecipuis
et exquisitis sacrificiis colenda utpote cotidianae ac domesticae pacis custos,
in pari iugo caritatis ipsa sui appellatione uirorum maiestati debitum a
feminis reddens honorem.
2.1.7 Huius modi inter coniuges uerecundia: quid, inter ceteras
necessitudines nonne apparet consentanea? nam ut minimo indicio maximam uim
eius significem, aliquandiu nec pater cum filio pubere nec socer cum genero
lauabatur. manifestum igitur est tantum religionis sanguini et adfinitati
quantum ipsis dis inmortalibus tributum, quia inter ista tam sancta uincula non
magis quam in aliquo sacrato loco nudare se [ne]fas esse credebatur.
2.1.8 Conuiuium etiam sollemne maiores institue runt idque caristia
appellauerunt, cui praeter cognatos et adfines nemo interponebatur, ut, si qua
inter necessarias personas querella esset orta, apud sacra mensae et inter
hilaritatem animorum et fautoribus concordiae adhibitis tolleretur.
2.1.9 Senectuti iuuenta ita cumulatum et circumspectum honorem reddebat,
tamquam maiores natu adulescentium communes patres essent. quocirca iuuenes
senatus die utique aliquem ex patribus conscriptis aut propinquum aut paternum
amicum ad curiam deducebant adfixique ualuis expectabant, donec reducendi etiam
officio fungerentur. qua quidem uoluntaria statione et corpora et animos ad
publica officia inpigre sustinenda roborabant breuique processurarum in lucem
uirtutum suarum uerecunda laboris meditatione ipsi doctores erant. Inuitati ad
cenam diligenter quaerebant quinam ei conuiuio essent interfuturi, ne seniorum
aduentum discubitu praecurrerent, sublataque mensa priores consurgere et abire
patiebantur. ex quibus apparet cenae quoque tempore quam parco et quam modesto
sermone his praesentibus soliti sint uti.
2.1.10 Maiores natu in conuiuiis ad tibias egregia superiorum opera carmine
conprehensa ~ pangebant, quo ad ea imitanda iuuentutem alacriorem redderent.
quid hoc splendidius, quid etiam utilius certamine? pubertas canis suum decus
reddebat, defuncta [uiri] cursu aetas ingredientes actuosam uitam feruoris
nutrimentis prosequebatur. quas Athenas, quam scholam, quae alienigena studia
huic domesticae disciplinae praetulerim? inde oriebantur Camilli, Scipiones,
Fabricii, Marcelli, Fabii, ac ne singula imperii nostri lumina simul
percurrendo sim longior, inde, inquam, caeli clarissima pars, diui fulserunt
Caesares.
2.2.1 Adeo autem magna caritate patriae tenebantur, ut arcana
consilia patrum conscriptorum multis saeculis nemo senator enuntiauerit. Q. Fabius
Maximus tantum modo, et is ipse per inprudentiam, de tertio Punico bello
indicendo quod secr<et>o in
curia erat actum P. Crasso rus petens domum reuertenti in itinere narrauit,
memor eum triennio ante quaestorem factum, ignarus nondum a censoribus in
ordinem senatorium allectum, quo uno modo etiam iis, qui iam honores gesserant,
aditus in curiam dabatur. sed quamuis honestus error Fabii esset, uehementer
tamen a consulibus obiurgatus est: numquam enim taciturnitatem, optimum ac
tutissimum administrandarum rerum uinculum, labefactari uolebant. Ergo, cum
Asiae rex Eumenes amantissimus nostrae urbis bellum a Perse aduersus populum
Romanum conparari senatui nuntiasset, non ante sciri potuit quid aut ille
locutus esset aut patres respondissent quam captum Persen cognitum est. fidum
erat et altum rei publicae pectus curia silentique salubritate munitum et
uallatum undique, cuius limen intrantes abiecta priuata caritate publicam
induebant. itaque non dicam unum, sed neminem audisse crederes quod tam
multorum auribus fuerat commissum.
2.2.2 Magistratus uero prisci quantopere suam populique Romani maiestatem
retinentes se gesserint hinc cognosci potest, quod inter cetera obtinendae
grauitatis indicia illud quoque magna cum perseuerantia custodiebant, ne
Graecis umquam nisi latine responsa darent. quin etiam ipsos linguae
uolubilitate, qua plurimum ualent, excussa per interpretem loqui cogebant non
in urbe tantum nostra, sed etiam in Graecia et Asia, quo scilicet Latinae uocis
honos per omnes gentes uenerabilior diffunderetur. nec illis deerant studia
doctrinae, sed nulla non in re pallium togae subici debere arbitrabantur,
indignum esse existimantes inlecebris et suauitati litterarum imperii pondus et
auctoritatem donari.
2.2.3 Quapropter non es damnandus rustici rigoris crimine, C. Mari, quia
gemina lauru coronatam senectutem tuam, Numidicis et Germanicis inlustrem
tropaeis, uictor deuictae gentis facundia politiorem fieri noluisti, credo, ne
alienigena ingenii exercitatione patrii ritus serus transfuga existeres. quis
ergo huic consuetudini, qua nunc Graecis actionibus aures curiae exurdantur,
ianuam patefecit? ut opinor, Molo rhetor, qui studia M. Ciceronis acuit: eum
namque ante omnes exterarum gentium in senatu sine interprete auditum constat.
quem honorem non inmerito cepit, quoniam summam uim Romanae eloquentiae
adiuuerat. conspicuae felicitatis Arpinas
<m>unic<ipi>um, siue
litterarum gloriosissimum contemptorem siue abundantissimum fontem intueri
uelis.
2.2.4 Maxima autem diligentia maiores hunc morem retinuerunt, ne quis se
inter consulem et proximum lictorem, quamuis officii causa una progrederetur,
interponeret. filio dumtaxat et ei puero ante patrem consulem ambulandi ius
erat. qui mos adeo pertinaciter retentus est, ut Q. Fabius Maximus quinquies
consul, uir et iam pridem summae auctoritatis et tunc ultimae senectutis, a
filio consule inuitatus ut inter se et lictorem procederet, ne hostium
Samnitium turba, ad quorum conloquium descendebant, elideretur, facere id
noluerit. Idem a senatu legatus ad filium consulem Suessam <Pometiam>
missus, postquam animaduertit eum ad officium suum extra moenia oppidi
processisse, indignatus quod ex XI lictoribus nemo se equo descendere
iussisset, plenus irae sedere perseuerauit. <quod cum filius sensisset,
proximo lictori ut sibi appareret imperauit.> cuius uoci continuo Fabius
obsecutus 'non ego' inquit, 'fili, summum imperium tuum contempsi, sed experiri
uolui an scires consulem agere: nec ignoro quid patriae uenerationi debeatur,
uerum publica instituta priuata pietate potiora iudico'.
2.2.5 Relatis Q. Fabi laudibus offerunt se mirificae constantiae uiri, qui
legati a senatu Tarentum ad res
<re>petendas missi, cum
grauissimas ibi iniurias accepissent, unus etiam urina respersus esset, in
theatrum, ut est consuetudo Graeciae, introducti legationem quibus acceperant
uerbis peregerunt. de his, quae passi erant, questi non sunt, ne quid ultra ac
mandatum esset loquerentur, in<si>tusque
pectoribus eorum antiqui moris respectus dolore, qui ex contumelia grauissimus
sentitur, conuelli non potuit. finem profecto fruendarum opum, quibus ad
inuidiam diu abundaueras, Tarentina ciuitas, quaesisti: nam dum horridae
uirtutis in se ipsum conixum stabilimentum nitore fortunae praesentis inflata
fastidiose aestimas, in praeualidum imperii nostri mucronem caeca et amens
inruisti.
2.2.6 Sed ut a luxu perditis moribus ad seuerissima maiorum instituta
transgrediar, antea senatus adsiduam stationem eo loci peragebat, qui hodieque
senaculum appellatur: nec expectabat ut edicto contraheretur, sed inde citatus
protinus in curiam ueniebat, ambiguae laudis ciuem existimans, qui debitis rei
publicae officiis non sua sponte, sed iussus fungeretur, quia quidquid imperio
cogitur exigenti magis quam praestanti acceptum refertur.
2.2.7 Illud quoque memoria repetendum est, quod tribunis pl. intrare curiam
non licebat, ante ualuas autem positis subselliis decreta patrum attentissima
cura examinabant, ut, si qua ex eis improbassent, rata esse non sinerent.
itaque ueteribus senatus consultis C littera subscribi solebat, eaque nota
significabatur illa tribunos quoque censuisse. qui, quamuis pro commodis plebis
excubabant inque imperiis conpescendis occupati erant, instrui tamen ea
argenteis uasis et anulis aureis publice praebitis patiebantur, quo talium
rerum usu auctoritas magistratuum esset ornatior.
2.2.8 Quorum quemadmodum maiestas amplificabatur, ita abstinentia artissime
constringebatur: immolatarum enim ab his hostiarum exta ad quaestores aerarii
delata uenibant, sacrificiisque populi Romani cum deorum immortalium cultus tum
etiam hominum continentia inerat, imperatoribus nostris quam sanctas manus
habere deberent apud ista altaria discentibus: continentiaeque tantum
tribuebatur, ut multorum aes alienum, quia prouincias sincere administrauerant,
a senatu persolutum sit: nam quorum opera publicam auctoritatem splendorem suum
procul obtinuisse uiderant, eorum dignitatem domi conlabi indignum sibique
deforme esse arbitrabantur.
2.2.9 Equestris uero ordinis iuuentus omnibus annis bis urbem spectaculo sui
sub magnis auctoribus celebrabat: Lupercalium enim mos a Romulo et Remo
inchoatus est tunc, cum laetitia exultantes, quod his auus Numitor rex
Albanorum eo loco, ubi educati erant, urbem condere permiserat sub monte
Palatino, hortatu Faustuli educatoris sui, quem Euander Arcas consecrauerat,
facto sacrificio caesisque capris epularum hilaritate ac uino largiore
prouecti, diuisa pastorali turba, cincti obuios pellibus immolatarum hostiarum
iocantes petiuerunt. cuius hilaritatis memoria annuo circuitu feriarum
repetitur. trabeatos uero equites idibus Iuliis Q. Fabius transuehi instituit.
idem censor cum P. Decio seditionis finiendae gratia, quam comitia in humillimi
cuiusque potestatem redacta accenderant, omnem forensem turbam in quattuor
tantummodo tribus discripsit easque urbanas appellauit. quo tam salubri facto
uir alioquin bellicis operibus excellens Maximus cognominatus est.
2.3.init. Laudanda etiam populi uerecundia est, qui inpigre se
laboribus et periculis militiae offerendo dabat operam ne imperatoribus capite
censos sacramento rogare esset necesse, quorum nimia inopia suspecta erat,
ideoque his publica arma non committebant.
2.3.1 sed hanc diutina usurpatione formatam consuetudinem C. Marius capite
censum legendo militem abrupit, ciuis alioqui magnificus, sed nouitatis suae
conscientia uetustati non sane propitius memorque, si militaria signa
humilitatem spernere perseuerarent, se a maligno uirtutum interprete uelut
capite censum imperatorem conpellari posse. itaque fastidiosum dilectus genus
in exercitibus Romanis oblitterandum duxit, ne talis notae contagio ad ipsius
quoque gloriae subgillationem penetraret.
2.3.2 Armorum tractandorum meditatio a P. Rutilio consule Cn. Malli collega
militibus est tradita: is enim nullius ante se imperatoris exemplum secutus ex
ludo C. Aureli Scauri doctoribus gladiatorum arcessitis uitandi atque inferendi
ictus subtiliorem rationem
legi<oni>bus ingenerauit
uirtutemque arti et rursus artem uirtuti miscuit, ut illa impetu huius fortior,
haec illius scientia cautior fieret.
2.3.3 Velitum usus eo bello primum repertus est, quo Capuam Fuluius Flaccus
imperator obsedit: nam cum equitatui Campanorum crebris excursionibus equites
nostri, quia numero pauciores erant, resistere non possent, Q. Nauius centurio
e peditibus lectos expediti corporis breuibus et incuruis septenis armatos
hastis, paruo tegumine munitos, ueloci saltu iungere se equitantibus et rursus
celeri motu delabi instituit, quo facilius equestri proelio subiecti pedites
uiros pariter atque equos hostium telis incesse rent, eaque nouitas pugnae
unicum Campanae perfidiae debilitauit auxilium, ideoque auctori eius Nauio
honos a duce est habitus.
2.4.1 Proximus <a> militaribus institutis ad urbana
castra, id est theatra, gradus faciendus est, quoniam haec quoque saepe numero
animosas acies instruxerunt excogitataque cultus deorum et hominum
delectationis causa non sine aliquo pacis rubore uoluptatem et religionem
ciuili sanguine scaenicorum portentorum gratia macularunt.
2.4.2 Quae inchoata quidem sunt a Messala et Cassio censoribus. ceterum
auctore P. Scipione Nasica omnem apparatum operis eorum subiectum hastae uenire
placuit, atque etiam senatus consulto cautum est ne quis in urbe propiusue
passus mille subsellia posuisse sedensue ludos spectare uellet, ut scilicet
remissioni animorum * standi uirilitas propria Romanae gentis nota esset.
2.4.3 Per quingentos autem et quinquaginta et octo annos senatus populo
mixtus spectaculo ludorum interfuit. sed hunc morem Atilius Serranus et L.
Scribonius aediles ludos Matri deum facientes, posterioris Africani sententiam
secuti discretis senatus et populi locis soluerunt, eaque res auertit uulgi
animum et fauorem Scipionis magnopere quassauit.
2.4.4 Nunc causam instituendorum ludorum ab origine sua repetam. C. Sulpico
Petico C. Licinio Stolone consulibus intoleranda uis ortae pestilentiae ciuitatem
nostram a bellicis operibus reuocatam domestici atque intestini mali cura
adflixerat, iamque plus in exquisito et nouo cultu religionis quam in ullo
humano consilio positum opis uidebatur. itaque placandi caelestis numinis
gratia conpositis carminibus uacuas aures praebuit ad id tempus circensi
spectaculo contenta, quod primus Romulus raptis uirginibus Sabinis Consualium
nomine celebrauit. uerum, ut est mos hominum paruula initia pertinaci studio
prosequendi, uenerabilibus erga deos uerbis iuuentus rudi atque inconposito
motu corporum iocabunda gestus adiecit, eaque res ludium ex Etruria arcessendi
causam dedit. cuius decora pernicitas uetusto ex more Curetum Lydorumque, a
quibus Tusci originem traxerunt, nouitate grata Romanorum oculos permulsit, et
quia ludius apud eos hister appellabatur, scaenico nomen histrionis inditum
est. paulatim deinde ludicra ars ad saturarum modos perrepsit, a quibus primus
omnium poeta Liuius ad fabularum argumenta spectantium animos transtulit, isque
sui operis actor, cum saepius a populo reuocatus uocem obtudisset, adhibito
pueri ac tibicinis concentu gesticulationem tacitus peregit. atellani autem ab
Oscis acciti sunt. quod genus delectationis Italica seueritate temperatum
ideoque uacuum nota est: nam neque tribu mouetur <actor> nec a
militaribus stipendiis repellitur.
2.4.5 Et quia ceteri ludi ipsis appellationibus unde trahantur apparet, non
absurdum uidetur saecularibus initium suum, cuius [generis] minus trita notitia
est, reddere. Cum ingenti pestilentia urbs agrique uastarentur, Valesius uir
locuples rusticae uitae duobus filiis et filia ad desperationem usque medicorum
laborantibus aquam calidam iis a foco petens, genibus nixus lares familiares ut
puerorum periculum in ipsius caput transferrent orauit. orta deinde uox est,
habiturum eos saluos, si continuo flumine Tiberi deuectos Tarentum portasset
ibique ex Ditis patris et Proserpinae ara petita aqua recreasset. eo praedicto
magnopere confusus, quod et longa et periculosa nauigatio imperabatur, spe
tamen dubia praesentem metum uincente pueros ad ripam Tiberis protinus
detulit++habitabat enim in uilla sua propter uicum Sabinae regionis Eretum++ac
luntre Ostiam petens nocte concubia ad Martium campum appulit, sitientibusque
aegris succurrere cupiens, igne in nauigio non suppetente ex gubernatore
cognouit haud procul apparere fumum, et ab eo iussus egredi Tarentum++id nomen
ei loco est++cupide adrepto calice aquam flumine haustam eo, unde fumus erat
obortus, iam laetior pertulit, diuinitus dati remedii quasi uestigia quaedam in
propinquo nanctum se existimans, inque solo magis fumante quam ullas ignis
habente reliquias, dum tenacius omen adprehendit, contractis leuibus et quae
fors obtulerat nutrimentis pertinaci spiritu flammam euocauit calefactamque
aquam pueris bibendam dedit. qua potata salutari quiete sopiti diutina ui morbi
repente sunt liberati patrique indicauerunt uidisse se in somnis a nescio quo
deorum spongea corpora sua pertergeri et praecipi ut ad Ditis patris <et>
Proserpinae aram, a qua potio ipsis fuerat adlata, furuae hostiae immolarentur
lectisterniaque <ac> ludi nocturni fierent. is, quod eo loci nullam aram
uiderat, desiderari credens ut a se constitueretur, aram empturus in urbem
perrexit relictis qui fundamentorum constituendorum gratia terram ad solidum
foderent. hi domini imperium exequentes, cum ad xx pedum altitudinem humo
egesta peruenissent, animaduerterunt aram Diti patri Proserpinaeque inscriptam.
hoc postquam Valesius nuntiante seruo accepit, omisso emendae arae proposito
hostias nigras, quae antiquitus furuae dicebantur, Tarenti immolauit ludosque
et lectisternia continuis tribus noctibus, quia totidem filii periculo liberati
erant, fecit. cuius exemplum Valerius Publicola, qui primus consul fuit, studio
succurrendi ciuibus secutus apud eandem aram publice nuncupatis uotis caesisque
atris bubus, Diti maribus, feminis Proserpinae, lectisternioque ac ludis
trinoctio factis aram terra, ut ante fuerat, obruit.
2.4.6 Religionem ludorum
crescentibus opibus secuta lautitia est. eius instinctu Q. Catulus Campanam
imitatus luxuriam primus spectantium consessum uelorum umbraculis texit. Cn.
Pompeius ante omnes aquae per semitas decursu aestiuum minuit feruorem.
Claudius Pulcher scaenam uarietate colorum adumbrauit uacuis ante pictura
tabulis extentam. quam totam argento C. Antonius, auro Petreius, ebore Q.
Catulus praetexuit. uersatilem fecerunt Luculli, argentatis choragiis P.
Lentulus Spinther adornauit. translatum antea poenicis indutum tunicis M.
Scaurus exquisito genere uestis cultum induxit.
2.4.7 nam gladiatorium
munus primum Romae datum est in foro boario App. Claudio Q. Fuluio
consulibus. dederunt Marcus et Decimus filii Bruti <Perae> funebri
memoria patris cineres honorando. athletarum certamen a M. Scauri tractum est
munificentia.
2.5.1 Statuam auratam nec in urbe nec in ulla parte Italiae
quisquam prius aspexit quam a. M'. Acilio Glabrione equestris patri poneretur
in aede Pietatis. eam autem aedem P. Cornelio Lentulo M. Baebio Tamphilo
consulibus ipse dedicauerat compos uoti factus rege Antiocho apud Thermopylas
superato.
2.5.2 Ius ciuile per multa saecula inter sacra caerimoniasque deorum
inmortalium abditum solisque pontificibus notum Cn. Flauius libertino patre
genitus et scriba, cum ingenti nobilitatis indignatione factus aedilis curulis,
uulgauit ac fastos paene toto foro exposuit. qui, cum ad uisendum aegrum
collegam suum ueniret neque a nobilibus, quorum frequentia cubiculum erat
completum, sedendi loco reciperetur, sellam curulem adferri iussit et in ea
honoris pariter atque contemptus sui uindex consedit.
2.5.3 Veneficii quaestio et moribus et legibus Romanis ignota conplurium
matronarum patefacto scelere orta est. quae, cum uiros suos clandestinis
insidiis ueneno perimerent, unius ancillae indicio protractae, pars capitali
iudicio damnatae C et septuaginta numerum expleuerunt.
2.5.4 Tibicinum quoque collegium solet in foro uulgi oculos in se
conuertere, cum inter publicas priuatasque serias actiones personis tecto
capite uariaque ueste uelatum concentus edit. inde tracta licentia. quondam
uetiti in aede Iouis, quod prisco more factitauerant, uesci Tibur irati se
contulerunt. quorum ministerio senatus deserta sacra non aequo animo ferens per
legatos a Tiburtibus petiit ut eos gratia sua Romanis templis restituerent.
quos illi in proposito perseuerantes interposita festae epulationis simulatione
mero somnoque sopitos plaustris in urbem deuehendos curauerunt. quibus et honos
pristinus restitutus et huiusce lusus ius est datum. personarum usus pudorem
circumuentae temulentiae causam habet.
2.5.5 Fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis
simul et continentiae certissima index: nam maximis uiris prandere et cenare in
propatulo uerecundiae non erat. nec sane ullas epulas habebant, quas populi
oculis subicere erubescerent. erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior
apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae uocatur
ex farre et sale constat. exta farre sparguntur et pullis, quibus auspicia
petuntur, puls obicitur. primitiis enim et libamentis uictus sui deos eo
efficacius quo simplicius placabant.
2.5.6 Et ceteros quidem ad benefaciendum uenerabantur, Febrem autem ad minus
nocendum templis colebant, quorum adhuc unum in Palatio, alterum in area
Marianorum monumentorum, tertium in summa parte uici longi extat, in eaque
remedia, quae corporibus aegrorum adnexa fuerant, deferebantur. haec ad humanae
mentis aestus leniendos cum aliqua usus ratione excogitata. ceterum
salubritatem suam industriae certissimo ac fidelissimo munimento tuebantur,
bonaeque ualitudinis eorum quasi quaedam mater erat frugalitas, inimica
luxuriosis epulis et aliena nimiae uini abundantiae et ab inmoderato ueneris
usu auersa.
2.6.1 Idem sensit
proxi<ma> maiorum nostorum
grauitati Spartana ciuitas, quae seuerissimis Lycurgi legibus obtemperans
aliquamdiu ciuium suorum oculos a contemplanda Asia retraxit, ne inlecebris
eius capti ad delicatius uitae genus prolaberentur: audierant enim inde
lautitiam et inmodicos sumptus et omnia non necessariae uoluptatis genera
fluxisse, primosque Ionas unguenti coronarumque in conuiuio dandarum et
secundae mensae ponendae consuetudinem haud parua luxuriae inritamenta
repperisse. ac minime mirum est quod homines labore ac patientia gaudentes
tenacissimos patriae neruos externarum deliciarum contagione solui et hebetari
noluerunt, cum aliquanto faciliorem uirtutis ad luxuriam quam luxuriae ad
uirtutem transitum uiderent. quod eos non frustra timuisse dux ipsorum
Pausanias patefecit, qui maximis operibus editis, ut primum se Asiae moribus
permisit, fortitudinem suam effeminato eius cultu mollire non erubuit.
2.6.2 Eiusdem ciuitatis exercitus non ante ad dimicandum descendere solebant
quam tibiae concentu et anapaesti pedis modulo cohortationis calorem animo
traxissent, uegeto et crebro ictus sono strenue hostem inuadere admoniti. idem
ad dissimulandum et occultandum uulnerum suorum cruorem punicis in proelio
tunicis utebantur, non ne ipsis aspectus eorum terrorem, sed ne hostibus
fiduciae aliquid adferret.
2.6.3 Egregios uirtutis bellicae spiritus Lacedaemoniorum prudentissimi
pacis moribus Athenienses subsecuntur, apud quos inertia e latebris suis
languore marcens in forum perinde ac delictum aliquod protrahitur fitque ut
<non> facinorosae, ita erubescendae rea culpae.
2.6.4 Eiusdem urbis et sanctissimum consilium Areios pagus quid quisque
Atheniensium ageret aut quonam quaestu sustentaretur diligentissime inquirere
solebat, ut homines honestatem, uitae rationem memores reddendam esse, sequerentur.
2.6.5 Eadem bonos ciues corona decorandi prima consuetudinem introduxit,
duobus oleae conexis ramulis clarum Periclis cingendo caput, probabile
institutum, si rem siue personam intueri uelis: nam et uirtutis uberrimum
alimentum est honos et Pericles dignus a quo talis muneris dandi potestas
potissimum initium caperet.
2.6.6 Age, quid illud institutum Athenarum, quam memorabile, quod conuictus
a patrono libertus ingratus iure libertatis exuitur! 'supersedeo te' inquit
'habere ciuem tanti muneris impium aestimatorem nec adduci possum ut credam
urbi utilem quem domui scelestum cerno. abi igitur et esto seruus, quoniam
liber esse nescisti'.
2.6.7 Idem Massilienses quoque ad hoc tempus usurpant, disciplinae
grauitate, prisci moris obseruantia, caritate populi Romani praecipue
conspicui. qui tres in eodem manumissiones rescindere permittunt, si ter ab
eo[dem] deceptum dominum cognouerunt. quarto errori subueniendum non putant,
quia sua iam culpa iniuriam accepit, qui ei se totiens obiecit. Eadem ciuitas
seueritatis custos acerrima est, nullum aditum in scaenam mimis dando, quorum
argumenta maiore ex parte stuprorum continent actus, ne talia spectandi
consuetudo etiam imitandi licentiam sumat. omnibus autem, qui per aliquam
religionis simulationem alimenta inertiae quaerunt, clausas portas habet, [et]
mendacem et fucosam superstitionem submouendam esse existimans. ceterum a
condita urbe gladius est ibi, quo noxii iugulantur, rubigine quidem exesus et
uix sufficiens ministerio, sed index in minimis quoque rebus omnia antiquae
consuetudinis monumenta seruantium. Duae etiam ante portas eorum arcae iacent,
altera qua liberorum, altera qua seruorum corpora ad sepulturae locum plaustro
deuehuntur sine lamentatione, sine planctu. luctus funeris die domestico sacrificio
adhibitoque necessariorum conuiuio finitur: etenim quid adtinet aut humano
dolori indulgeri aut diuino numini inuidiam fieri, quod inmortalitatem suam
nobiscum partiri noluerit? Venenum cicuta temperatum in ea ciuitate publice
custoditur, quod datur ei, qui causas sescentis++id enim senatus eius nomen
est++exhibuit, propter quas mors sit illi expetenda, cognitione uirili
beniuolentia temperata, quae neque egredi uita temere patitur et sapienter
excedere cupienti celerem fati uiam praebet, ut uel aduersa uel prospera nimis
usis fortuna++utraque enim finiendi spiritus, illa, ne perseueret, haec, ne
destituat, rationem praebuerit ++conprobato exitu terminetur.
2.6.8 Quam consuetudinem Massiliensium non in Gallia ortam, sed ex Graecia
translatam inde existimo, quod illam etiam in insula Cea seruari animaduerti,
quo tempore Asiam cum Sex. Pompeio petens Iulidem oppidum intraui: forte enim
euenit ut tunc summae dignitatis ibi femina, sed ultimae iam senectutis,
reddita ratione ciuibus cur excedere uita deberet, ueneno consumere se
destinarit mortemque suam Pompei praesentia clariorem fieri magni aestimaret.
nec preces eius uir ille, ut omnibus uirtutibus, ita humanitatis quoque laude
instructissimus, aspernari sustinuit. uenit itaque ad eam facundissimoque sermone,
qui ore eius quasi e beato quodam eloquentiae fonte manabat, ab incepto
consilio diu nequicquam reuocare conatus ad ultimum propositum exequi passus
est. quae nonagesimum annum transgressa cum summa et animi et corporis
sinceritate lectulo, quantum dinoscere erat, cotidiana consuetudine cultius
strato recubans et innixa cubito 'tibi quidem' inquit, 'Sex. Pompei, dii magis
quos relinquo quam quos peto gratias referant, quod nec hortator uitae meae nec
mortis spectator esse fastidisti. ceterum ipsa hilarem fortunae uultum semper
experta, ne auiditate lucis tristem intueri cogar, reliquias spiritus mei
prospero fine, duas filias et ~ uno nepotum gregem superstitem relictura
permuto'. cohortata deinde ad concordiam suos distributo eis patrimonio et cultu
suo sacrisque domesticis maiori filiae traditis poculum, in quo uenenum
temperatum erat, constanti dextera arripuit. tum defusis Mercurio delibamentis
et inuocato numine eius, ut se placido itinere in meliorem sedis infernae
deduceret partem, cupido haustu mortiferam traxit potionem ac sermone
significans quasnam subinde partes corporis sui rigor occuparet, cum iam
uisceribus eum et cordi imminere esset elocuta, filiarum manus ad supremum
opprimendorum oculorum officium aduocauit. nostros autem, tametsi nouo
spectaculo obstupefacti erant, suffusos tamen lacrimis dimisit.
2.6.9 Sed ut <ad> Massiliensium ciuitatem, unde in hoc deuerticulum
excessi, reuertar, intrare oppidum eorum nulli cum telo licet, praestoque est
qui id custodiae gratia acceptum exituro reddat, ut hospitia sua, quemadmodum
aduenientibus humana sunt, ita ipsis quoque tuta sint.
2.6.10 Horum moenia egressis uetus ille mos Gallorum occurrit, quos memoria
proditum est pecunias mutuas, quae his apud inferos redderentur, dare, quia
persuasum habuerint animas hominum inmortales esse. dicerem stultos, nisi idem
bracati sensissent, quod palliatus Pythagoras credidit.
2.6.11 Auara et feneratoria Gallorum philosophia, alacris et fortis
Cimbrorum et Celtiberorum, qui in acie gaudio exultabant tamquam gloriose et
feliciter uita excessuri, lamentabantur in morbo quasi turpiter et
miserabiliter perituri. Celtiberi etiam nefas esse ducebant proelio superesse,
cum is occidisset, pro cuius salute spiritum deuouerant. laudanda utrorumque
[populorum] animi praesentia, quod et patriae incolumitatem fortiter [tueri] et
fidem amicitiae constanter praestandam arbitrabantur.
2.6.12 Thraciae uero illa natio merito sibi sapientiae laudem uindicauerit,
quae natales hominum flebiliter, exequias cum hilaritate celebrans sine ullis
doctorum praeceptis uerum condicionis nostrae habitum peruidit. remoueatur
itaque naturalis omnium animalium dulcedo uitae, quae multa et facere et pati
turpiter cogit, si ortu eius aliquanto felicior ac beatior finis reperietur.
2.6.13 Quocirca recte
Lycii, cum his luctus incidit, muliebrem uestem induunt, ut deformitate cultus
commoti maturius stultum proicere maerorem uelint.
2.6.14 Verum quid ego
fortissimos hoc in genere prudentiae uiros laudem? respiciantur Indorum
feminae, quae, cum more patrio conplures eidem nuptae esse soleant, mortuo
marito in certamen iudiciumque ueniunt, quam ex his maxime dilexerit. uictrix
gaudio exultans deductaque a necessariis laetum prae <se> ferentibus
uultum coniugis se flammis superiacit et cum eo tamquam felicissima crematur:
superatae cum tristitia et maerore in uita remanent. protrahe in medium
Cimbricam audaciam, adice Celtibericam fidem, iunge animosam Thraciae ~
potentiam sapientiam, adnecte Lyciorum in luctibus abiciendis callide quaesitam
rationem, Indico tamen rogo nihil eorum praeferes, quem
uxor<ia> pietas in modum
genialis tori propinquae mortis secura conscendit.
2.6.15 Cui gloriae
Punicarum feminarum, ut ex conparatione turpius appareat, dedecus subnectam:
Siccae enim fanum est Veneris, in quod se matronae conferebant atque inde
procedentes ad quaestum, dotis corporis iniuria contrahebant, honesta nimirum
tam inhonesto uinculo coniugia iuncturae.
2.6.16 Nam Persarum admodum
probabile institutum fuit, quod liberos suos non prius aspiciebant <quam>
septimum annum inplessent, quo paruulorum amissionem aequiore animo
sustinerent.
2.6.17 Ne Numidiae quidem reges uituperandi, qui more gentis suae nulli
mortalium osculum ferebant: quidquid enim in excelso fastigio positum est,
humili et trita consuetudine, quo sit uenerabilius, uacuum esse conuenit.
2.7.init. Venio nunc ad praecipuum decus et ad stabilimentum
Romani imperii, salutari perseuerantia ad hoc tempus sincerum et incolume
seruatum, militarisdisciplinae tenacissimum uinculum, in cuius sinu ac tutela
serenus tranquillusque beatae pacis status adquiescit.
2.7.1 P. Cornelius Scipio, cui deleta Karthago auitum cognomen dedit, consul
in Hispaniam missus, ut insolentissimos Numantinae urbis spiritus superiorum
ducum culpa nutritos contunderet, eodem momento temporis, quo castra intrauit,
edixit ut omnia ex his, quae uoluptatis causa conparata erant, auferrentur ac
summouerentur: nam constat tum maximum inde institorum et lixarum numerum cum
duobus milibus scortorum abisse. hac turpi atque erubescenda sentina
uacuefactus exercitus noster, qui paulo ante metu mortis deformi se foederis
ictu maculauerat, erecta et recreata uirtute acrem illam et animosam Numantiam
incendiis exustam ruinisque prostratam solo aequauit. itaque neglectae
disciplinae militaris indicium Mancini miserabilis deditio, seruatae merces
speciosissimus Scipionis triumphus extitit.
2.7.2 Eius sectam Metellus secutus, cum exercitum in Africa Iugurthino bello
nimia Spuri Albini indulgentia corruptum consul accepisset, omnibus imperii
neruis ad reuocandam pristinae disciplinam militiae conisus est: nec singulas
partes adprehendit, sed totam continuo in suum statum redegit: protinus namque
lixas e castris submouit cibumque coctum uenalem proponi uetuit: in agmine
neminem militum ministerio seruorum iumentorumque, ut arma sua et alimenta ipsi
ferrent, uti passus est: castrorum subinde locum mutauit: eadem, tamquam
Iugurtha semper adesset, uallo fossaque aptissime cinxit. quid ergo restituta
continentia, quid repetita industria profecit? crebras scilicet uictorias et
multa tropaea peperit ex eo hoste, cuius tergum sub ambitioso imperatore Romano
militi uidere non contigerat.
2.7.3 Bene etiam illi disciplinae militari adfuerunt, qui necessitudinum
perruptis uinculis ultionem uindictamque laesae cum ignominia domuum suarum
exigere non dubitauerunt: nam P. Rupilius consul <eo bello, quod in Sicilia
cum fugitiuis gessit, Q. Fabium generum suum, quia neglegentia Tauromenitanam
arcem amiserat, prouincia iussit decedere.>
2.7.4 <C. Cotta consul> P. Aurelium [filium] Pecuniolam sanguine sibi
iunctum, quem obsidioni Liparitanae ad auspicia repetenda Messanam transiturus
praefecerat, uirgis caesum militiae munere inter pedites fungi coegit, quod
eius culpa agger incensus, paene castra erant capta.
2.7.5 Q. etiam Fuluius Flaccus censor Fuluium fratrem consortem legionem, in
qua tribunus militum erat, iniussu consulis domum dimittere ausum senatu mouit.
~ non digna exempla tam breuiter, nisi maioribus urguerer, referrentur: quid
enim tam difficile factu quam copulatae societati generis et imaginum deformem
in patriam reditum indicere aut communioni nominis ac familiae ueteris
propinquitatis serie cohaerenti uirgarum contumeliosa uerbera adhibere aut censorium
supercilium aduersus fraternam caritatem destringere? Dentur haec singula
quamuis claris ciuitatibus, abunde tamen gloria disciplinae militaris
instructae uidebuntur:
2.7.6 at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum
orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures [habet], ne
turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas,
priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi
officio fungeretur. igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum
seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione
conplector, qui<a> animaduerto
fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei
detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem. tu namque, Postumi,
dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem
propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras,
quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem
tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte <e> praesidio
progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum
imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum
scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse.
tu item, [Postumi] Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a
Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam
uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae
mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari
disciplina carere.
2.7.7 Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo
tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum
deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo
imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat,
cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis
contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris
ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius
Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni
substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis
uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater,
ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur,
adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum
eiuratione.
2.7.8 Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus
imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem
eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute
eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari
iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor
scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, ut
in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarum, quas
modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis
exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus
auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit.
itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad
populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque
hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et
ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed
populo et tribuniciae concedere potestati.
2.7.9 L. quoque Calpurnius Piso consul, cum in Sicilia bellum aduersus
fugitiuos gereret et <C.> Titius equitum praefectus [fugitiuorum]
multitudine hostium circumuentus arma iis tradidisset, his praefectum
ignominiae generibus adfecit: iussit eum toga laciniis abscisis amictum
discinctaque tunica indutum nudis pedibus a mane in noctem usque ad principia
per omne tempus militiae adesse. interdixit etiam ei conuictum hominum usumque
balnearum, turmasque equitum, quibus praefuerat, ademptis equis in funditorum
alas transcripsit. magnum profecto dedecus patriae pari sontium dedecore
uindicatum est, quoniam quidem id egit Piso, ut qui cupiditate uitae adducti
cruce dignissimis fugitiuis tropaea de se statuere concesserant libertatique
suae seruili manu flagitiosum inponi iugum non erubuerant, amarum lucis usum
experirentur mortemque, quam effeminate timuerant, uiriliter optarent.
2.7.10 Nec minus Pisone acriter Q. Metellus. qui, cum apud
<Con>trebiam res gereretur,
conlocatas a se in quadam statione quinque cohortes atque ex ea uiribus hostium
depulsas repetere eandem stationem e uestigio iussit, non quod speraret ab his
amissum locum recuperari posse, sed ut praeteritae culpam pugnae insequentis
certaminis manifesto periculo puniret. edixit etiam ut, si quis ex his fugiens
castra petisset, pro hoste interficeretur. qua seueritate conpressi milites et
corporibus fatigatis et animis desperatione uitae inplicatis loci tamen
iniquitatem multitudinemque hostium superarunt. humanae igitur inbecillitatis
efficacissimum duramentum est necessitas.
2.7.11 In eadem prouincia Q. Fabius Maximus ferocissimae gentis animos
contundere et debilitare cupiens mansuetissimum ingenium suum ad tempus
deposita clementia [seueriore] uti seueritate coegit: omnium enim, qui ex
praesidiis Romanorum ad hostes <trans>fugerant
captique erant, manus abscidit, ut trunca prae se brachia gestantes metum
defectionis reliquis inicerent. rebelles itaque manus a corporibus suis
distractae inque cruentato solo sparsae ceteris ne idem committere auderent
documento fuerunt.
2.7.12 Nihil mitius superiore Africano. is tamen ad firmandam disciplinam
militarem aliquid ab alienissima sibi crudelitate amaritudinis mutuandum
existimauit: si quidem deuicta Karthagine, cum omnes, qui ex nostris
exercitibus ad Poenos transierant, in suam potestatem redegisset, grauius in
Romanos quam in Latinos transfugas animaduertit: hos enim tamquam patriae
fugitiuos crucibus adfixit, illos tamquam perfidos socios securi percussit. non
prosequar hoc factum ulterius, et quia Scipionis est et quia Romano sanguini
quamuis merito perpesso seruile supplicium insultare non adtinet, cum
praesertim transire ad ea liceat, quae sine domestico uulnere gesta narrari
possunt.
2.7.13 Nam posterior Africanus euerso Punico imperio exterarum gentium
transfugas in edendis populo spectaculis feris bestiis obiecit, [cont.
2.7.14]
2.7.14 et L. Paulus Perse rege superato eiusdem generis et culpae homines
elephantis proterendos substrauit, utilissimo quidem exemplo, si tamen acta
excellentissimorum uirorum humiliter aestimare sine insolentiae reprehensione
permittitur: aspero enim et absciso castigationis genere militaris disciplina
indiget, quia uires armis constant, quae ubi a recto tenore desciuerint,
oppressura sunt, nisi opprimantur.
2.7.15 Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis,
uerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata
sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et
Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira
uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus
actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius
honoris usurpatione uti eum patri bus conscriptis non placuit, quia duces a populo,
non a militibus creari solerent. quo tempore tam ~ iniusto, tam graui propter
inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam
quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla
clades, nullum meritum ualentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim
illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in
quo quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum captiuorum ciuium
suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis,
qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in
funditorum auxilia transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet,
neue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, neue tentorium ex
pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem
proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis
conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt. Parem iram
senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant:
nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis
a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti
liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur: ceterum se ei
permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his
munere uacaret aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea
essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet. Age, quam grauiter
senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem
occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque
aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant.
idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum
extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius
adquiescunt. Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta
in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor
tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi
non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod
hostis metus nihil in his reposuerit, ~ haec pro se, ille ne aduersus se
dimicarent parui ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina
seuere excubuerit, nescio an tum praecipue, cum milites, qui Regium iniusto
bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte
imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi
denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo
minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur,
quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque
corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.
2.7.ext.1 Leniter hoc patres conscripti, si Karthaginiensium senatus in
militiae negotiis procurandis uiolentiam intueri uelimus, a quo duces bella
prauo consilio gerentes, etiam si prospera fortuna subsecuta esset, cruci tamen
suffigebantur, quod bene gesserant deorum inmortalium adiutorio, quod male
commiserant ipsorum culpae inputante.
2.7.ext.2 Clearchus uero
Lacedaemoni<or>um dux egregio
dicto disciplinam militiae continebat, identidem exercitus sui auribus
inculcando a militibus imperatorem potius quam hostem metui debere. quo aperte
denuntiabat futurum ut spiritum poenae inpenderent, quem pugnae [acceptum
ferre] dubitassent. idque a duce praecipi non mirabantur maternarum
blanditiarum memores, quibus exituri ad proeliandum monebantur ut aut uiui cum
armis in conspectum earum uenirent aut mortui in armis referrentur. hoc intra
domesticos parietes accepto signo Spartanae acies dimicabant. sed aliena
prospexisse tantum modo satis est, cum propriis multoque uberioribus et
felicioribus exemplis gloriari liceat.
2.8.init. Disciplina militaris acriter retenta principatum
Italiae Romano imperio peperit, multarum urbium, magnorum regum, ualidissimarum
gentium regimen largita est, fauces Pontici sinus patefecit, Alpium Taurique
montis conuulsa claustra tradidit, ortumque e paruula Romuli casa totius
terrarum orbis fecit columen. ex cuius sinu quoniam omnes triumphi manarunt,
sequitur ut de triumphandi iure dicere incipiam.
2.8.1 Ob leuia proelia quidam imperatores triumphos sibi decerni
desiderabant. quibus ut occurreretur, lege cautum est ne quis triumpharet, nisi
qui V milia hostium una acie cecidisset: non enim numero, sed gloria
triumphorum excelsius urbis nostrae futurum decus maiores existimabant. ceterum
ne tam praeclara lex cupiditate laureae oblitteraretur, legis alterius
adiutorio fulta est, quam L. Marcius et M. Cato tribuni plebei tulerunt: poenam
enim imperatoribus minatur, qui aut hostium occisorum in proelio aut amissorum
ciuium falsum numerum litteris senatui ausi essent referre, iubetque eos, cum
primum urbem intrassent, apud quaestores urbanos iurare de utroque numero uere
ab iis senatui esse scriptum.
2.8.2 Post has leges
iudicii illius tempestiua mentio introducetur, in quo de iure triumphandi inter
clarissimas personas et actum et excussum est. C. Lutatius consul [Catulus] et
Q. Valerius praetor circa Siciliam insignem Poenorum classem deleuerant. quo
nomine Lutatio consuli triumphum senatus decreuit. cum autem Valerius sibi
quoque eum decerni desideraret, negauit id fieri oportere Lutatius, ne in
honore triumphi minor potestas maiori aequaretur, pertinaciusque progressa
contentione Valerius sponsione Lutatium prouocauit, ni suo ductu Punica classis
esset oppressa, nec dubitauit restipulari Lutatius. itaque iudex inter eos
conuenit Atilius Calatinus, apud quem Valerius in hunc modum egit, consulem ea
pugna in lectica claudum iacuisse, se autem omnibus imperatoriis partibus
functum. tunc Calatinus, prius quam Lutatius causam suam ordiretur, 'quaero'
inquit, 'Valeri, a te, si dimicandum necne esset contrariis inter uos
sententiis dissedissetis, utrum quod consul an quod praetor imperasset maius
habiturum fuerit momentum.' respondit Valerius non facere se controuersiam quin
priores partes consulis essent futurae. 'age deinde' inquit Calatinus,
'si diuersa auspicia accepissetis, cuius magis auspicio staretur?' 'item'
respondit Valerius 'consulis'. 'iam hercules' inquit, 'cum de imperio et
auspicio inter uos disceptationem susceperim, et tu utroque aduersarium tuum
superiorem fuisse fatearis, nihil est quod ulterius dubitem. itaque, Lutati,
quamuis adhuc tacueris, secundum te litem do'. mirifice iudex, quod in
manifesto negotio tempus teri passus non est: probabilius Lutatius, quod ius
amplissimi honoris constanter defendit: sed ne Valerius quidem inprobe, quia
fortis et prosperae pugnae ut non legitimum ita * * * praemium petiit.
2.8.3 Quid facias Cn. Fuluio Flacco, qui tam expetendum aliis triumphi
honorem decretum sibi a senatu ob res bene gestas spreuit ac repudiauit,
nimirum ~ non plura praecerpens quam acciderunt?++ nam ut urbem intrauit,
continuo quaestione publica adflictus exilio multatus est,++ut, si quid
religionis insolentia commisisset, poena expiaret.
2.8.4 Sapientiores igitur Q. Fuluius, qui Capua capta, et L. Opimius, qui
Fregellanis ad deditionem conpulsis triumphandi potestatem a senatu petierunt,
uterque editis operibus magnificus, sed neuter petitae rei compos non quidem
inuidia patrum conscriptorum, cui numquam aditum in curiam esse uoluerunt, sed
summa diligentia obseruandi iuris, quo cautum erat ut pro aucto imperio, non
pro reciperatis quae populi Romani fuissent triumphus decerneretur: tantum enim
interest adicias aliquid an detractum restituas, quantum distat beneficii
initium ab iniuriae fine.
2.8.5 Quin etiam ius, de quo loquor, sic custoditum est, ut P. Scipioni ob
reciperatas Hispanias, M. Marcello ob captas Syracusas triumphus non decerneretur,
quod ad eas res gerendas sine ullo erant missi magistratu. probentur nunc
cuiuslibet gloriae cupidi, qui ex desertis montibus myoparonumque piraticis
rostris laudis inopes laureae ramulos festinabunda manu decerpserunt:
Karthaginis imperio abrupta Hispania et Siciliae caput abscisum, Syracusae,
triumphalis iungere currus nequiuerunt: et quibus uiris? Scipioni et Marcello,
quorum ipsa nomina instar aeterni sunt triumphi. sed clarissimos solidae
ueraeque uirtutis auctores humeris suis salutem patriae gestantes, etsi
coronatos intueri senatus cupiebat, iustiori tamen reseruandos laureae putauit.
2.8.6 His illud subnectam: moris est ab imperatore ducturo triumphum
consules inuitari ad cenam, deinde rogari ut uenire supersedeant, ne quis eo
die, quo ille triumpharit, maioris in eodem conuiuio sit imperii.
2.8.7 Verum quamuis quis praeclaras res maximeque utiles rei publicae ciuili
bello gessisset, imperator tamen eo nomine appellatus non est, neque ullae
supplicationes decretae sunt, neque aut ouans aut curru triumphauit, quia, ut
necessariae istae, ita lugubres semper existimatae sunt uictoriae utpote non
externo, sed domestico partae cruore. itaque et Nasica Ti. Gracchum et ~ G.
Metellus Opimi factiones maesti trucidarunt. Q. Catulus M. Lepido collega suo
cum omnibus seditionis copiis ~ extinctoque tum moderatum prae se ferens
gaudium in urbem reuertit. Gaius
etiam Antonius Catilinae uictor abstersos gladios in castra retulit. L. Cinna
et C. Marius hauserant quidem auidi ciuilem sanguinem, sed non protinus ad
templa deorum et aras tetenderunt. iam L. Sulla, qui plurima bella ciuilia
confecit, cuius crudelissimi et insolentissimi successus fuerunt, cum
consummata atque constructa potentia sua triumphum duceret, ut Graeciae et
Asiae multas urbes, ita ciuium Romanorum nullum oppidum uexit. Piget taedetque
per uulnera rei publicae ulterius procedere. lauream nec senatus cuiquam dedit
nec quisquam sibi dari desiderauit ciuitatis parte lacrimante. ceterum ad
quercum pronae manus porriguntur, ubi ob ciues seruatos corona danda est, qua
postes Augustae domus sempiterna gloria triumphant.
2.9.init.
Castrensis disciplinae tenacissimum uinculum et militaris rationis diligens
obseruatio admonet me ut ad censuram pacis magistram custodemque transgrediar:
nam ut opes populi Romani in tantum amplitudinis imperatorum uirtutibus
excesserunt, ita probitas et continentia, censorio supercilio examinata, est
opus effectu par bellicis laudibus: quid enim prodest foris esse strenuum, si
domi male uiuitur? expugnentur licet urbes, corripiantur gentes, regnis manus
iniciantur, nisi foro et curiae officium ac uerecundia sua constiterit,
partarum rerum caelo cumulus aequatus sedem stabilem non habebit. ad rem igitur
pertinet nosse atque adeo recordari acta censoriae potestatis.
2.9.1 Camillus et Postumius
censores aera poenae nomine eos, qui ad senectutem caelibes peruenerant, in
aerarium deferre iusserunt, iterum puniri dignos, si quo modo de tam iusta
constitutione queri sunt ausi, cum in hunc modum increparentur: 'natura uobis
quemadmodum nascendi, ita gignendi legem scribit, parentesque uos alendo
nepotum nutriendorum debito, si quis est pudor, alligauerunt. accedit his quod
etiam fortuna longam praestandi huiusce muneris aduocationem estis adsecuti,
cum interim consumpti sunt anni uestri et mariti et patris nomine uacui. ite
igitur et non odiosam exsoluite stipem, utilem posteritati numerosae.'
2.9.2 Horum seueritatem M.
Valerius Maximus et C. Iunius Brutus Bubulcus censores consimili genere
animaduersionis imitati sunt: L. enim Annium senatu mouerunt, quod quam
uirginem in matrimonium duxerat repudiasset nullo amicorum [in] consilio
adhibito. at hoc crimen nescio an superiore maius: illo
nam<que> coniugalia sacra spreta
tantum, hoc etiam iniuriose tractata sunt. optimo ergo iudicio censores
indignum eum aditu curiae existimauerunt,
2.9.3 sicut Porcius Cato L.
Flamininum, quem e numero senatorum sustulit, quia in prouincia quendam
damnatum securi percusserat tempore supplicii ad arbitrium et spectaculum
mulierculae, cuius amore tenebatur, electo. et poterat inhiberi respectu
consulatus, quem is gesserat, atque auctoritate fratris eius Titi Flaminini.
sed et censor <et> Cato, duplex seueritatis exemplum, eo magis illum
notandum statuit, quod amplissimi honoris maiestatem tam taetro facinore
inquinauerat nec pensi duxerat isdem imaginibus ascribi meretricis oculos
humano sanguine delectatos et regis Philippi
supplices manus.
2.9.4 Quid de Fabrici
Luscini censura loquar? narrauit omnis aetas et deinceps narrabit ab eo
Cornelium Rufinum duobus consulatibus et dictatura speciosissime functum, quod
X pondo uasa argentea conparasset, perinde ac malo exemplo luxuriosum in ordine
senatorio retentum non esse. ipsae medius fidius mihi litterae saeculi nostri
obstupescere uidentur, cum ad tantam seueritatem referendam ministerium
adcommodare coguntur, ac uereri ne non nostrae urbis acta commemorare
existimentur: uix enim credibile est intra idem pomerium X pondo argenti et
inuidiosum fuisse censum et inopiam haberi contemptissimam.
2.9.5 M. autem Antonius et
L. Flaccus censores Duronium senatu mouerunt, quod legem de coercendis
conuiuiorum sumptibus latam tribunus plebi abrogauerat. mirifica notae causa:
quam enim inpudenter Duronius rostra conscendit illa dicturus: 'freni sunt
iniecti uobis, Quirites, nullo modo perpetiendi. alligati et constricti estis
amaro uinculo seruitutis: lex enim lata est, quae uos esse frugi iubet.
abrogemus igitur istud horridae uetustatis rubigine obsitum imperium: etenim quid
opus libertate, si uolentibus luxu perire non licet?'
2.9.6 Age, par proferamus
aequali iugo uirtutis honorumque societate iunctum, instinctu autem
aemulationis animo dissidens. Claudius Nero Liuiusque Salinator, secundi Punici
belli temporibus firmissima rei publicae latera, quam destrictam simul egerunt
censuram! nam cum equitum centurias recognoscerent et ipsi propter robur
aetatis etiam nunc eorum essent e numero, ut est ad Polliam uentum tribum,
praeco lecto nomine Salinatoris citandum necne sibi esset haesitauit. quod ubi
intellexit Nero, et citari collegam et equum uendere iussit, quia populi
iudicio damnatus esset. Salinator quoque eadem animaduersione Neronem
persecutus est adiecta causa, quod non sincera fide secum in gratiam redisset.
quibus uiris si quis caelestium significasset futurum ut eorum sanguis
inlustrium imaginum serie deductus in ortum salutaris principis nostri
conflueret, depositis inimicitiis artissimo se amicitiae foedere iunxissent,
seruatam ab ipsis patriam communi stirpi seruandam relicturi. Salinator
uero quattuor atque XXX tribus inter aerarios referre non dubitauit,
<quod,> cum se damnassent, postea consulem et censorem fecissent,
praetexuitque causam, quia necesse esset eas alterutro facto crimine
temeritatis aut periurii teneri. unam tantum modo tribuum Maeciam uacuam nota
reliquit, quae eum suffragiis suis ut non damnatione, ita ne honore quidem
dignum iudicauerat. quam putemus constantis et praeualidi illum ingenii fuisse,
qui neque tristi iudiciorum exitu conpelli neque honorum magnitudine adduci
potuit quo se blandiorem in administratione rei publicae gereret?
2.9.7 Equestris quoque ordinis bona magnaque pars cccc iuuenes censoriam
notam patiente animo sustinuerunt, quos M'. Valerius et P. Sempronius, quia in
Sicilia ad munitionum opus explicandum ire iussi facere id neglexerant, equis
publicis spoliatos in numerum aerariorum retulerunt.
2.9.8 Turpis etiam metus censores summa cum seueritate poenam exegerunt: M.
enim Atilius Regulus et L. Furius Philus M. Metellum quaestorem conpluresque
equites Romanos, qui post infeliciter commissam Cannensem pugnam cum eo
abituros se Italia iurauerant, dereptis equis publicis inter aerarios
referendos curauerunt. eos
<quo>que graui nota adfecerunt,
qui cum in potestatem Hannibalis uenissent, legati ab eo missi ad senatum de
permutandis captiuis, neque inpetrassent quod petebant, in urbe manserunt, quia
et Romano sanguini fidem praestare conueniens erat et M. Atilius Regulus censor
perfidiam notabat, cuius pater per summos cruciatus expirare quam fallere
Karthaginienses satius esse duxerat. iam haec censura ex foro in castra
transcendit, quae neque timeri neque decipi uoluit hostem.
2.9.9 Secuntur duo eiusdem generis exempla, eaque adiecisse satis erit.
<C.> Geta, cum a L. Metello et Cn. Domitio censoribus senatu motus esset,
postea censor factus est. item M. Valerius Messala censoria nota perstrictus
censoriam postmodum potestatem impetrauit. quorum ignominia uirtutem acuit:
rubore enim eius excitati omnibus uiribus incubuerunt, ut digni ciuibus
uiderentur, quibus dari potius quam obici censura deberet.
2.10.init. Est et illa quasi priuata censura, maiestas
clarorum uirorum, sine tribunalium fastigio, sine apparitorum ministerio potens
in sua amplitudine obtinenda: grato enim et iucundo introitu animis hominum
adlabitur admirationis praetexto uelata. quam recte quis dixerit longum et
beatum honorem esse sine honore.
2.10.1 Nam quid plus tribui potuit consuli quam est datum reo Metello? qui
cum causam repetundarum diceret tabulaeque eius ab accusatore expostulatae ad
nomen inspiciendum circa iudices ferrentur, totum consilium ab earum
contemplatione oculos auertit, ne de aliqua re, quae in his relatae erant,
uideretur dubitasse. non in tabulis, sed in uita Q. Metelli argumenta sincere
administratae prouinciae legenda sibi iudices crediderunt, indignum rati
integritatem tanti uiri exigua cera et paucis litteris
per<pen>di.
2.10.2 Sed quid mirum, si debitus honos a ciuibus Metello tributus est, quem
superiori Africano etiam hostis praestare non dubitauit? si quidem rex
Antiochus bello, quod cum Romanis gerebat, filium eius a militibus suis
interceptum honoratissime excepit regiisque muneribus donatum ultro et
celeriter patri remisit, quamquam ab eo tum maxime finibus imperii pellebatur.
sed et rex <et> lacessitus maiestatem excellentissimi uiri uenerari quam
dolorem suum ulcisci maluit. Ad eundem Africanum in Liternina uilla se
continentem conplures praedonum duces uidendum eodem tempore forte
confluxerunt. quos cum ad uim faciendam uenire existimasset, praesidium
domesticorum in tecto conlocauit eratque in his repellendis et animo et
apparatu occupatus. quod ut praedones animaduerterunt, dimissis militibus
abiectisque armis ianuae adpropinquant et clara uoce nuntiant Scipioni non
uitae eius hostes, sed uirtutis admiratores uenisse conspectum et congressum
tanti uiri quasi caeleste aliquod beneficium expetentes: proinde securum se ~
nobis spectandum praebere ne grauetur. haec postquam domestici Scipioni
retulerunt, fores reserari eosque intromitti iussit. qui postes ianuae tamquam
aliquam religiosissimam aram sanctumque templum uenerati cupide Scipionis
dexteram adprehenderunt ac diu osculati positis ante uestibulum donis, quae deorum
inmortalium numini consecrari solent, laeti, quod Scipionem uidisse
contigisset, ad ~ lares reuerterunt. quid hoc fructu maiestatis excelsius, quid
etiam iucundius? hostis iram admiratione sui placauit, spectaculo praesentiae
suae latronum gestientis oculos uidit. delapsa caelo sidera hominibus si se
offerant, uenerationis amplius non recipient.
2.10.3 Et haec quidem uiuo Scipioni, illud autem Aemilio Paulo exanimi
contigit: nam cum exequiae eius celebrarentur ac forte tunc principes
Macedoniae legationis nomine Romae morarentur, funebri lecto sponte sua sese
subiecerunt. quod aliquanto maius uidebitur, si qui cognoscat lecti illius
frontem Macedonicis triumphis fuisse adornatam: quantum enim Paulo tribuerunt,
propter quem gentis suae cladium indicia per ora uulgi ferre non exhorruerunt!
quod spectaculum funeri speciem alterius triumphi adiecit: bis enim te, Paule,
Macedonia urbi nostrae inlustrem ostendit, incolumem spoliis suis, fato functum
umeris.
2.10.4 Ne fili quidem tui Scipionis Aemiliani, quem in adoptionem dando
duarum familiarum ornamentum esse uoluisti, maiestati parum honoris tributum
est, cum eum adulescentem admodum a Lucullo consule petendi auxilii gratia ex
Hispania in Africam missum Karthaginienses et Masinissa rex de pace disceptatorem
uelut consulem et imperatorem habuerunt. ignara quidem fatorum suorum Karthago:
orientis enim illud iuuentae decus deorum atque hominum indulgentia ad excidium
eius alebatur, ut superius cognomen Africanum capta, posterius euersa Corneliae
genti daret.
2.10.5 Quid damnatione, quid exilio miserius? atqui P. Rutilio conspiratione
publicanorum perculso auctoritatem adimere non ualuerunt. cui Asiam petenti
omnes prouinciae illius ciuitates legatos secessum eius opperientes obuiam
miserunt. exulare aliquis ~ loco hoc aut triumphare iustius dixerit.
2.10.6 C. etiam Marius in profundum ultimarum miseriarum abiectus ex ipso
uitae discrimine beneficio maiestatis emersit: missus enim ad eum occidendum in
priuata domo Minturnis clausum seruus publicus natione Cimber et senem et
inermem et squalore obsitum strictum gladium tenens adgredi non sustinuit et
claritate uiri obcaecatus abiecto ferro attonitus inde ac tremens fugit.
Cimbrica nimirum calamitas oculos hominis praestrinxit, deuictaeque gentis suae
interitus animum comminuit, etiam dis inmortalibus indignum ratis ab uno eius
nationis interfici Marium, quam totam deleuerat. Minturnenses autem maiestate
illius capti conprehensum iam et constrictum dira fati necessitate incolumem
praestiterunt. nec fuit eis timori asperrima Sullae uictoria, cum praesertim
ipse Marius eos a conseruando Mario absterrere posset.
2.10.7 M. quoque Porcium Catonem admiratio fortis ac sincerae uitae adeo
uenerabilem senatui fecit, ut, cum inuito C. Caesare consule aduersus
publicanos dicendo in curia diem traheret <et> ob id iussu eius a lictore
in carcerem duceretur, uniuersus senatus illum sequi non dubitaret. quae res
diuini animi perseuerantiam flexit.
2.10.8 Eodem ludos Florales, quos Messius aedilis faciebat, spectante
populus ut mimae nudarentur postulare erubuit. quod cum ex Fauonio amicissimo
sibi una sedente cognosset, discessit e theatro, ne praesentia sua spectaculi
consuetudinem impediret. quem abeuntem ingenti plausu populus prosecutus
priscum morem iocorum in scaenam reuocauit, confessus plus se maiestatis uni
illi tribuere quam sibi uniuerso uindicare. quibus opibus, quibus imperiis,
quibus triumphis hoc datum est? exiguum uiri patrimonium, astricti continentia
mores, modicae clientelae, domus ambitioni clausa, paterni generis una [inl.]
imago, minime blanda frons, sed omnibus numeris perfecta uirtus. quae quidem
effecit ut quisquis sanctum et egregium ciuem significare uelit, sub nomine
Catonis definiat.
2.10.ext.1 Dandum est aliquid loci etiam alienigenis exemplis, ut dometicis
aspersa ipsa uarietate delectent. Harmodi et Aristogitonis, qui Athenas
tyrannide liberare conati sunt, effigies aeneas Xerxes ea urbe deuicta in
regnum suum transtulit. longo deinde interiecto tempore Seleucus in pristinam
sedem reportandas curauit. Rhodii quoque eas urbi suae adpulsas, cum in
hospitium publice inuitassent, sacris etiam <in> puluinaribus
conlocauerunt. nihil hac memoria felicius, quae tantum uenerationis in tam
paruulo aere possidet.
2.10.ext.2 Quantum porro honoris Athenis Xenocrati, sapientia pariter ac
sanctitate claro, tributum est! cum testimonium dicere coactus ad aram
accessisset, ut more eius ciuitatis iuraret omnia se uere retulisse, uniuersi
iudices consurrexerunt proclamaruntque ne ius iurandum diceret, quodque sibimet
ipsis postmodum dicendae sententiae loco remissuri non erant, sinceritati eius
concedendum existimarunt.
|