LIBER III
3.init.
Adtingam quasi cunabula quaedam et elementa uirtutis, animique procedente
tempore ad summum gloriae cumulum peruenturi certo cum indolis experimento
datos gustus referam.
3.1.1 Aemilius Lepidus puer
etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam
memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta
senatus consulto posita: iniquum enim putauit eum honori nondum tempestiuum
uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset.
prae<cu>currit igitur Lepidus
aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio
retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et
destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et
concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit,
inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.
3.1.2 Hic spiritus ne M.
quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui
educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissent,
a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud
auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde
ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam
aedium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus
est: nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini:
'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam paruum, quo senatore ne
sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiae
grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostrae ciuitatis
adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad
Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, atrocitate
rei commotus paedagogum suum nomine <Sarpedonem> interrogauit quapropter
nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem
hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno praesidio militum
custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit, adfirmando
perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret.
paedagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea ad
Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina
crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules, municipia,
legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci
statuisses, celerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece cogitasset.
3.1.3 Cuius filium Faustum C.
Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem
ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem facturum minitantem colapho
percussit. dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret.
3.1.ext. 1 Et ut a Graecis
aliquid, Alcibiades ille, cuius nescio utrum bona an uitia patriae
perniciosiora fuerint -- illis enim ciues suos decepit, his adflixit -- , cum
adhuc puer ad Periclen auunculum suum uenisset eumque secreto tristem sedentem
uidisset, interrogauit quid ita tantam in uultu confusionem gereret. at illo
dicente mandatu se ciuitatis propylaea Mineruae, quae sunt ianuae arcis,
aedificasse consumptaque in id opus ingenti pecunia non inuenire quo pacto
ministerii rationem redderet atque ideo conflictari, 'ergo' inquit 'quaere potius
quemadmodum rationem non reddas'. itaque uir amplissimus et prudentissimus suo
consilio defectus puerili usus est atque id egit, ut Athenienses finitimo
inplicati bello
rationibus exigendis non uacarent. sed uiderint Athenae utrum Alcibiadem
lamententur an glorientur, quoniam adhuc inter execrationem hominis et
admirationem dubio mentis iudicio fluctuatur.
3.2.init. Nos
quia iam initia procursusque uirtutis patefecimus, actum ipsum persequemur,
cuius ponderosissima uis et efficacissimi lacerti in fortitudine consistunt.
Nec me praeterit, conditor urbis nostrae, Romule, principatum hoc tibi in
genere laudis adsignari oportere. sed patere, obsecro, uno te praecurri
exemplo, cui et ipse aliquantum honoris debes, quia beneficio illius effectum est
ne tam praeclarum opus tuum Roma dilaberetur.
3.2.1 Etruscis in urbem
ponte sublicio inrumpentibus Horatius Cocles extremam eius partem occupauit
totumque hostium agmen, donec post tergum suum pons abrumperetur, infatigabili
pugna sustinuit atque, ut patriam periculo inminenti liberatam uidit, armatus
se in Tiberim misit. cuius fortitudinem dii immortales admirati incolumitatem
sinceram ei praestiterunt: nam neque altitudine deiectus quassatus[ue] nec
pondere armorum pressus nec ullo uerticis circuitu actus, ne telis quidem, quae
undique congerebantur, laesus tutum natandi euentum habuit. unus itaque tot
ciuium, tot hostium in se oculos conuertit, stupentis illos admiratione, hos
inter laetitiam et metum haesitantis, unusque duos acerrima pugna consertos exercitus,
alterum repellendo, alterum propugnando distraxit. denique unus urbi nostrae
tantum scuto suo quantum Tiberis alueo munimenti attulit. quapropter
discedentes Etrusci dicere potuerunt: Romanos uicimus, ab Horatio uicti sumus.
3.2.2 Immemorem me propositi
mei Cloelia facit, paene eadem [enim] tempestate, certe aduersus eundem hostem
et in eodem Tiberi inclytum ausa facinus: inter ceteras enim uirgines obses
Porsennae data hostium nocturno tempore custodiam egressa equum conscendit
celerique traiectu fluminis non solum obsidio se, sed etiam metu patriam
soluit, uiris puella lumen uirtutis praeferendo.
3.2.3 Redeo nunc ad
Romulum, qui ab Acrone Caeninensium rege ad dimicandum prouocatus, quamquam et
numero et fortitudine militum superiorem se crederet, tutiusque erat toto cum
exercitu quam solum in aciem descendere, sua potissimum dextera omen uictoriae
corripuit. nec incepto eius fortuna defuit: occiso enim Acrone fusisque
hostibus opima de eo spolia Ioui Feretrio retulit. hactenus istud, quia publica
religione consecrata uirtus nulla priuata laudatione indiget.
3.2.4 Ab Romulo proximus
Cornelius Cossus eidem deo spolia consecrauit, cum magister equitum ducem
Fidenatium in acie congressus interemisset. magnus initio huiusce generis
inchoatae gloriae Romulus:
Cosso quoque multum adquisitum est, quod imitari Romulum ualuit.
3.2.5 Ne M. quidem Marcelli
memoriam ab his exemplis separare debemus, in quo tantus uigor animi fuit, ut
apud Padum Gallorum regem ingenti exercitu stipatum cum paucis equitibus inuaderet,
quem protinus obtruncatum armis exuit eaque Ioui Feretrio dicauit.
3.2.6 Eodem et uirtutis et
pugnae genere usi sunt T. Manlius Torquatus et Valerius Coruinus et Aemilianus
Scipio. hi etiam ultro prouocatos hostium duces interemerunt, sed quia sub
alienis auspiciis rem gesserant, spolia Ioui Feretrio non posuerunt
consecranda. Idem Scipio Aemilianus, cum in Hispania sub Lucullo duce militaret
atque Intercatia, praeualidum oppidum, circumsederetur, primus moenia eius
conscendit. neque erat in eo exercitu quisquam aut nobilitate aut animi indole
aut futuris actis, cuius magis saluti parci et consuli deberet.sed tunc
clarissimus quisque iuuenum pro amplificanda et tuenda patria plurimum laboris
ac periculi sustinebat, deforme sibi existimans, quos dignitate praestaret, ab
his uirtute superari. ideoque Aemilianus hanc militiam aliis propter
difficultatem uitantibus sibi depoposcit.
3.2.7 Magnum inter haec
fortitudinis exemplum antiquitas offert. Romani Gallorum exercitu pulsi, cum se
in Capitolium et in arcem conferrent, inque his collibus morari omnes non
possent, necessarium consilium in plana parte urbis relinquendorum seniorum
ceperunt, quo facilius iuuentus reliquias imperii tueretur. ceterum ne illo
quidem tam misero tamque luctuoso tempore ciuitas nostra uirtutis suae oblita
est: defuncti enim honoribus apertis ianuis in curulibus sellis cum insignibus
magistratuum, quos gesserant, sacerdotiorumque, quae erant adepti, consederunt,
ut et ipsi in occasu suo splendorem et ornamenta praeteritae uitae retinerent
et plebi ad fortius sustinendos casus suos * * * . uenerabilis eorum aspectus
primo hostibus fuit et nouitate rei et magnificentia cultus et ipso audaciae
genere commotis. sed quis dubitaret quin et Galli et uictores illam
admirationem mox in risum et in omne contumeliae genus conuersuri essent? non
expectauit igitur hanc iniuriae maturitatem M. Atilius, uerum barbam suam
permulcenti Gallo scipionem uehementi ictu capiti inflixit eique propter
dolorem ad se occidendum ruenti cupidius corpus obtulit. capi ergo uirtus
nescit, patientiae dedecus ignorat, fortunae succumbere omni fato tristius
ducit, noua et speciosa genera interitus excogitat, si quisquam interit, qui
sic extinguitur.
3.2.8 Reddendus est nunc
Romanae iuuentuti debitus gloriae titulus, quae C. Sempronio Atratino consule
cum Volscis apud Verruginem parum prospere dimicante, ne acies nostra iam
inclinata propelleretur, equis delapsa se ipsa <centuriauit atque in>
hostium exercitum inrupit. quo demoto proximum tumulum occupauit effecitque ut
omnis Volscorum conuersus impetus legionibus nostris ad confirmandos animos
salutare laxamentum daret. itaque, cum iam de tropaeis statuendis cogitarent,
proelium nocte dirimente uictoresne an uicti discederent incerti abierunt.
3.2.9 Strenuus ille quoque
flos ordinis equestris, cuius mira uirtute Fabius Maximus Rullianus magister
equitum bello,
quod aduersus Samnites gerebatur, male commissi proelii crimine leuatus est:
namque Papirio Cursore propter auspicia repetenda in urbem proficiscente
castris praepositus ac uetitus in aciem exercitum ducere, nihilo minus manus
cum hoste, sed tam infeliciter quam temere conseruit: procul enim dubio
superabatur. ceterum optimae indolis iuuentus detractis equorum frenis
uehementer eos calcaribus stimulatos in aduersos Samnites egit obstinataque
animi praesentia extortam manibus hostium uictoriam et cum ea spem maximi ciuis
[Rulliani] patriae restituit.
3.2.10 Qualis deinde
roboris illi milites, qui uehementi ictu remorum concitatam fuga Punicam
<classem nantes
lubricis pelagi quasi cam>porum
firmitate pedites in litus retraxerunt?
3.2.11 Eiusdem temporis et
notae miles, qui Cannensi proelio, quo Hannibal magis uires Romanorum contudit
quam animos fregit, cum ad retinenda arma inutiles uulneribus manus haberet,
spoliare se conantis Numidae ceruicem conplexus os naribus et auribus corrosis
deforme reddidit inque plenis ultionis morsibus expirauit. sepone iniquum
pugnae euentum, quantum interfectore fortior interfectus! Poenus enim in uictoria
obnoxius morienti solacio fuit, Romanus in ipso fine uitae uindex sui extitit.
3.2.12 Militis hic in
aduerso casu tam egregius uirilis animus, quem relaturus sum imperatoris: P.
enim Crassus cum Aristonico bellum in Asia gerens a Thracibus, quorum is magnum
numerum in praesidio habebat, inter Elaeam et Zmyrnam exceptus, ne in dicionem
eius perueniret, dedecus arcessita ratione mortis effugit: uirgam enim, qua ad
regendum equum usus fuerat, in unius barbari oculum direxit. qui ui doloris
accensus latus Crassi sica confodit, dumque se ulciscitur, Romanum imperatorem
maiestatis amissae turpitudine liberauit. ostendit fortunae Crassus quam
indignum uirum tam graui contumelia adficere uoluisset, quoniam quidem iniectos
ab ea libertati suae miserabiles laqueos prudenter pariter ac fortiter rupit
donatumque se iam Aristonico dignitati suae reddidit.
3.2.13 Eodem mentis proposito usus est Scipio <Metellus>: namque
infeliciter Cn. Pompei generi sui defensis in Africa partibus classe Hispaniam
petens, cum animaduertisset nauem, qua uehebatur, ab hostibus captam, gladio
praecordia sua transuerberauit, ac deinde prostratus in puppi quaerentibus
Caesarianis militibus ubinam esset imperator respondit 'imperator se bene
habet', tantumque eloqui ualuit, quantum ad testandam animi fortitudinem
aeternae laudi satis erat.
3.2.14 Tui quoque clarissimi excessus, Cato, Vtica monumentum est, in qua ex
fortissimis uulneribus tuis plus gloriae quam sanguinis manauit: si quidem
constantissime in gladium incumbendo magnum hominibus documentum dedisti,
quanto potior esse debeat probis dignitas sine uita quam uita sine dignitate.
3.2.15 Cuius filia minime muliebris animi. quae, cum Bruti uiri sui
consilium, quod de interficiendo ceperat Caesare, ea nocte, quam dies
taeterrimi facti secutus est, cognosset, egresso cubiculum Bruto cultellum
tonsorium quasi unguium resecandorum causa poposcit eoque uelut forte elapso se
uulnerauit. clamore deinde ancillarum in cubiculum reuocatus Brutus obiurgare
eam coepit, quod tonsoris praeripuisset officium. cui secreto Porcia 'non est
hoc' inquit 'temerarium factum meum, sed in tali statu nostro amoris mei erga
te certissimum indicium: experiri enim uolui, si tibi propositum parum ex
sententia cessisset, quam aequo animo me ferro essem interemptura'.
3.2.16 Felicior progenie sua superior Cato, a quo Porciae familiae principia
manarunt. qui cum ab hoste in acie uehementer ~ paruulo peteretur, uagina
gladius eius elapsus decidit. quem subiectum proeliantium globo atque undique
hostilibus pedibus circumdatum postquam abesse sibi animaduertit, adeo
constanti animo in suam potestatem redegit, ut illum non periculo oppressus
rapere, sed metu uacuus sumere uideretur. quo spectaculo adtoniti hostes
postero die ad eum supplices pacem petentes uenerunt.
3.2.17 Togae quoque fortitudo militaribus operibus inserenda est, quia
eandem laudem foro atque castris edita meretur. cum Ti. Gracchus in tribunatu
profusissimis largitionibus fauore populi occupato rem publicam oppressam
teneret palamque dictitaret interempto senatu omnia per plebem agi debere, in
aedem Fidei Publicae conuocati patres conscripti a consule Mucio Scaeuola
quidnam in tali tempestate faciendum esset deliberabant, cunctisque censentibus
ut consul armis rem publicam tueretur, Scaeuola negauit se quicquam ui esse
acturum. tum Scipio Nasica, 'quoniam' inquit 'consul, dum iuris ordinem
sequitur, id agit, ut cum omnibus legibus Romanum imperium corruat, egomet me
priuatus uoluntati uestrae ducem offero', ac deinde laeuam manum
<im>a parte togae circumdedit
sublataque dextra proclamauit: 'qui rem publicam saluam esse uolunt me
sequantur', eaque uoce cunctatione bonorum ciuium discussa Gracchum cum
scelerata factione quas merebatur poenas persoluere coegit.
3.2.18 Item, cum tr. pl. Saturninus et praetor Glaucia et Equitius
designatus tr. pl. maximos in ciuitate nostra seditionum motus excitauissent,
nec quisquam se populo concitato opponeret, primum M. Aemilius Scaurus C.
Marium consulatum sextum gerentem hortatus est ut libertatem legesque manu
defenderet protinusque arma sibi adferri iussit. quibus allatis ultima
senectute confectum et paene dilapsum corpus induit spiculoque innixus ante
fores curiae constitit ac paruulis et extremis spiritus reliquiis ne res
publica expiraret effecit: praesentia enim animi sui senatum et equestrem
ordinem ad uindictam exigendam inpulit.
3.2.19 Sed ut armorum togaeque prius, nunc etiam siderum clarum decus, diuum
Iulium, certissimam uerae uirtutis effigiem, repraesentemus, cum innumerabili
multitudine et feroci impetu Neruiorum inclinari aciem suam uideret, timidius
pugnanti militi scutum detraxit eoque tectus acerrime proeliari coepit. quo
facto fortitudinem per totum exercitum diffudit labentemque belli fortunam
diuino animi ardore restituit. idem alio proelio legionis Martiae aquiliferum
ineundae fugae gratia iam conuersum faucibus conprehensum in contrariam partem
~ detraxit dexteramque ad hostem tendens 'corsum tu' inquit 'abis? illic sunt
cum quibus dimicamus'. et manibus quidem unum militem, adhortatione uero tam
acri omnium legionum trepidationem correxit uincique paratas uincere docuit.
3.2.20 Ceterum ut humanae uirtutis actum exequamur, cum Hannibal Capuam, in
qua Romanus exercitus erat, obsideret, Vibius Accaus Paelignae cohortis
praefectus uexillum trans Punicum uallum proiecit, se ipsum suosque
conmilitones, si signo hostes potiti essent, execratus, et ad id petendum
subsequente cohorte primus impetum fecit. quod ut Valerius Flaccus tribunus
tertiae legionis aspexit, conuersus ad suos 'spectatores' inquit, 'ut uideo,
alienae uirtutis huc uenimus, sed absit istud dedecus a sanguine nostro, ut
Romani gloria cedere Latinis uelimus. ego certe aut speciosam optans mortem aut
felicem audaciae exitum uel solus procurrere paratus sum'. his auditis Pedanius
centurio conuulsum signum dextra retinens 'iam hoc' inquit 'intra hostile
uallum mecum erit: proinde sequantur qui id capi nolunt', et cum eo in castra
Poenorum inrupit totamque secum traxit legionem. ita trium hominum fortis
temeritas Hannibalem, paulo ante spe sua Capuae potitorem, ne castrorum quidem
suorum potentem esse passa est.
3.2.21 Quorum uirtuti nihil cedit Q. Occius, qui propter fortitudinem
Achilles cognominatus est: nam ut reliqua eius opera non exequar, abunde tamen
duobus factis, quae relaturus sum, quantus bellator fuerit cognoscetur. Q.
Metello consuli legatus in Hispaniam profectus, Celtibericum sub eo bellum
gerens, postquam cognouit a quodam gentis huius iuuene se ad dimicandum
prouocari -- erat autem illi forte prandendi gratia posita mensa -- , relicta
ea arma sua extra uallum deferri equumque educi clam iussit, ne a Metello
inpediretur, et illum Celtiberum insolentissime obequitantem consectatus
interemit detractasque corpori eius exuuias ouans laetitia in castra retulit.
idem Pyrresum nobilitate ac uirtute omnes Celtiberos praestantem, cum ab eo in
certamen pugnae deuocatus esset, succumbere sibi coegit. nec erubuit
flagrantissimi pectoris iuuenis gladium ei suum et sagulum utroque exercitu
spectante tradere. ille uero etiam petiit ut hospitii iure inter se iuncti
essent, quando inter Romanos et Celtiberos pax foret restituta.
3.2.22 Ne Acilium quidem praeterire possumus, qui, cum decumae legionis
miles pro C. Caesaris partibus maritima pugna proeliaretur, abscisa dextra,
quam Massiliensium naui iniecerat, laeua puppim adprehendit nec ante dimicare
destitit quam captam profundo mergeret. quod factum parum iusta notitia patet.
at Cynaegirum Atheniensem simili pertinacia in consectandis hostibus usum
uerbosa cantu laudum suarum Graecia omnium saeculorum memoriae litterarum
praeconio inculca<ui>t.
3.2.23 Classicam Acilii gloriam terrestri laude M. Caesius Scaeua eiusdem
imperatoris centurio subsecutus est: cum pro castello enim, cui praepositus
erat, dimicaret, Gnaeique Pompei praefectus Iustuleius summo studio et magno
militum numero ad ~ eum capiendum niteretur, omnes, qui propius accesserant,
interemit ac sine ullo regressu pedis pugnans super ingentem stragem, quam ipse
fecerat, conruit. cuius capite, umero, femine saucio, oculo eruto, scutum c et
xx ictibus perfossum apparuit. talis in ca stris diui Iuli disciplina milites
aluit, quorum alter dextera, alter oculo amisso hostibus inhaesit, ille post
hanc iacturam uictor, hic ne hac quidem iactura uictus. Tuum uero, Scaeui,
inexuperabilem spiritum in utra parte rerum naturae admiratione prosequar
nescio, quoniam excellenti uirtute dubium reliquisti inter undasne pugnam
fortiorem edideris an in terra uocem miseris: bello namque, quo C. Caesar non
contentus opera sua litoribus Oceani claudere Britannicae insulae caelestis
iniecit manus, cum quattuor conmilitonibus rate transuectus in scopulum uicinum
insulae, quam hostium ingentes copiae obtinebant, postquam aestus regressu suo
spatium, quo scopulus et insula diuidebantur, in uadum transitu facile redegit,
ingenti multitudine barbarorum adfluente, ceteris rate ad litus regressis solus
immobilem stationis gradum retinens, undique ruentibus telis et ab omni parte
acri studio ad te inuadendum nitentibus, quinque militum diurno proelio
suffectura pila una dextera hostium corporibus adegisti. ad ultimum destricto
gladio audacissimum quemque modo umbonis inpulsu, modo mucronis ictu depellens
hinc Romanis, illinc Britannicis oculis incredibili, nisi cernereris, spectaculo
fuisti. postquam deinde ira ac pudor cuncta conari fessos coegit, tragula femur
traiectus saxique pondere ora contusus, galea iam ictibus discussa et scuto
crebris foraminibus absumpto, profundo te credidisti ac duabus loricis onustus
inter undas, quas hostili cruore infe ceras, enasti, uisoque imperatore armis
non amissis, sed bene inpensis, cum laudem
mere<re>ris, ueniam petisti,
<quod sine scuto redisses,> magnus proelio, sed maior disciplinae militaris
memoria. itaque ab optimo uirtutis aestimatore cum facta tum etiam uerba tua
centurionatus honore d<on>ata
sunt.
3.2.24 Sed quod ad proeliatorum excellentem fortitudinem adtinet, merito L.
Sicci Dentati commemoratio omnia Romana exempla finierit, cuius opera
honoresque operum ultra fidem ueri excedere iudicari possent, nisi ea certi
auctores, inter quos M. Varro, monumentis suis testata esse uoluissent. quem
centies et uicies in aciem descendisse tradunt, eo robore animi atque corporis
utentem, ut maiorem semper uictoriae partem traxisse uideretur: sex et xxx
spolia ex hoste retulisse, quorum in numero octo fuisse <eorum>, cum
quibus inspectante utroque exercitu ex prouocatione dimicasset, xiiii ciues ex
media morte raptos seruasse, v et xl uulnera pectore excepisse, tergo
cicatricibus uacuo: nouem triumphales imperatorum currus secutum, totius
ciuitatis oculos in se numerosa donorum pompa conuertentem: praeferebantur enim
aureae coronae octo, ciuicae xiiii, murales iii, obsidionalis i, torques
lxxxiii, armillae clx, hastae xviii, phalerae xxv, ornamenta etiam legioni,
nedum militi satis multa.
3.2.ext.1 Ille quoque ex pluribus corporibus in unum magna cum admiratione
Calibus cruor confusus est. in quo oppido cum Fuluius Flaccus Campanam
perfidiam principes ciuitatis ante tribunal suum capitali supplicio adficiendo
uindicaret litterisque a senatu acceptis finem poenae eorum statuere cogeretur,
ultro se ei T. Iubellius Taurea Campanus obtulit et quam potuit clara uoce
'quoniam' inquit, 'Fului, tanta cupiditate hauriendi sanguinis nostri teneris,
quid cessas in me cruentam securem destringere, ut gloriari possis fortiorem
aliquanto uirum quam ipse es tuo iussu esse interemptum?' eo deinde [dicente]
libenter id se fuisse facturum, nisi senatus uoluntate inpediretur, adfirmante,
'at me' inquit, 'cui nihil patres conscripti praeceperunt, aspice, oculis
quidem tuis gratum, animo uero tuo maius opus edentem', protinusque interfecta
coniuge ac liberis gladio incubuit. quem illum uirum putemus fuisse, qui suorum
ac sua caede testari uoluit se Fuluii crudelitatem suggillare quam senatus
misericordia uti maluisse?
3.2.ext.2 Age, Darei quantus ardor animi! qui, cum sordida et crudeli
magorum tyrannide Persas liberaret unumque ex his obscuro loco abiectum
corporis pondere urgueret, praeclari operis socio plagam ei inferre dubitanti,
ne, dum magum petit, ipsum uulneraret, 'tu uero' inquit 'nihil est quod
respectu mei timidius gladio utaris: uel per utrumque illum agas licet, dum hic
quam celerrime pereat'.
3.2.ext.3 Hoc loci Leonidas nobilis Spartanus occurrit, cuius proposito,
opere, exitu nihil fortius: nam cum ccc ciuibus apud Thermopylas toti Asiae
obiectus grauem illum et mari et terrae Xerxen, nec hominibus tantum
terribilem, sed Neptuno quoque conpedes et caelo tenebras minitantem,
pertinacia uirtutis ad ultimam desperationem redegit. ceterum perfidia et
scelere incolarum eius regionis [et] loci opportunitate, qua plurimum
adiuuabatur, spoliatus occidere dimicans quam adsignatam sibi a patria stationem
deserere maluit adeoque alacri animo suos ad id proelium, quo perituri erant,
cohortatus est, ut diceret 'sic prandete, conmilitones, tamquam apud inferos
cenaturi'. mors erat denuntiata: Lacedaemonii, perinde ac uictoria esset
promissa, dicto intrepidi paruerunt.
3.2.ext.4 Othryadae quoque pugna pariter ac morte ~ speciosa Thyreatium
laude quam spatio latius solum cernitur. qui sanguine suo scriptis litteris
dereptam hostibus uictoriam tantum non post fata sua in sinum patriae cruento
tropaei titulo retulit.
3.2.ext.5 Excellentissimos Spartanae uirtutis prouentus
mi<se>rabilis lapsus sequitur.
Epaminondas, maxima Thebarum felicitas idemque Lacedaemonis prima clades, cum
uetustam eius urbis gloriam inuictamque ad id tempus publicam uirtutem apud
Leuctram et Mantineam secundis proeliis contudisset, traiectus hasta, sanguine
et spiritu deficiens recreare se cocantes primum an clypeus suus saluus esset,
deinde an penitus fusi hostes forent interrogauit. quae postquam ex animi
sententia conperit, 'non finis' inquit, 'conmilitones, uitae meae, sed melius
et ~ athius initium aduenit: nunc enim uester Epaminondas nascitur, quia sic
moritur. Thebas ductu et auspiciis meis caput Graeciae factas uideo, et fortis
et animosa ciuitas Spartana iacet armis nostris abiecta: amara dominatione
Graecia liberata est. orbus quoque, non tamen sine liberis morior, quoniam
mirificas filias Leuctram et Mantineam relinquo'. e corpore deinde suo hastam
educi iussit eoque uultu expirauit, quo, si eum di inmortales uictoriis suis
perfrui passi essent, sospes patriae moenia intrasset.
3.2.ext.6 Ac ne Theramenis quidem Atheniensis in publica custodia mori
coacti parua mentis constantia, in qua xxx tyrannorum iussu porrectam ueneni
potionem non dubitanter hausit quodque ex ea superfuerat iocabundus inlisum
humo clarum edere sonum coegit renidensque seruo publico, qui eam tradiderat,
'Critiae' inquit 'propino: uide igitur ut hoc poculum ad eum continuo
perferas'. erat autem is ex xxx tyrannis crudelissimus. profecto supplicio est
se liberare tam facile supplicium perpeti. itaque Theramenes perinde atque in
domestico lectulo moriens uita excessit, inimicorum existimatione punitus, suo
iudicio finitus.
3.2.ext.7 Sed Theramenes a litteris et doctrina uirilitatem traxit,
Numantino uero Rhoetogeni ad consimilem uirtutem capessendam quasi magistra
gentis suae ferocitas extitit: perditis namque et adflictis rebus Numantinorum,
cum omnes ciues nobilitate, pecunia, honoribus praestaret, uicum suum, qui in
ea urbe speciosissimus erat, contractis undique nutrimentis ignis incendit
protinusque strictum gladium in medio posuit ac binos inter se dimicare iussit,
ut uictus incisa ceruice ardentibus tectis superiaceretur. qui, cum tam forti
lege mortis omnis absumpsisset, ad ultimum se ipse flammis inmersit.
3.2.ext.8 Verum ut aeque populo Romano inimicae urbis excidium referam,
Karthagine capta uxor Hasdrubalis exprobrata ei impietate, quod a Scipione soli
sibi impetrare uitam contentus fuisset, dextra laeuaque communes filios mortem
non recusantis trahens incendio se flagrantis patriae obiecit.
3.2.ext.9 Mulieris fortitudinis exemplo aeque fortem duarum puellarum casum
adiciam. cum pestifera seditione Syracusarum tota regis Gelonis stirps
euidentissimis exhausta cladibus ad unicam filiam Harmoniam uirginem esset
redacta et in eam certatim ab inimicis impetus fieret, nutrix eius aequalem
illi puellam regio cultu ornatam hostilibus gladiis subiecit, quae, ne cum
ferro quidem trucidaretur, cuius esset condicionis [ediceret] proclamauit.
admirata illius animum Harmonia [et] tantae fidei superesse non sustinuit
reuocatosque interfectores professa quaenam esset in caedem suam conuertit. ita
alteri tectum mendacium, alteri ueritas aperta finis uitae fuit.
3.3.init. Egregiis uirorum pariter ac feminarum operibus
fortitudo se oculis hominum subiecit patientiamque in medium procedere hortata
est, non sane infirmioribus radicibus stabilitam aut minus generoso spiritu
abundantem, sed ita similitudine iunctam, ut cum ea uel ex ea nata uideri
possit.
3.3.1 quid enim his, quae supra retuli, facto Mucii conuenientius? cum a
Porsenna rege Etruscorum urbem nostram graui ac diutino bello urgueri aegre
ferret, castra eius clam ferro cinctus intrauit immolantemque ante altaria
conatus occidere est. ceterum inter molitionem pii pariter ac fortis propositi
oppressus nec causam aduentus texit et tormenta quantopere contemneret mira
patientia ostendit: perosus enim, credo, dexteram suam, quod eius ministerio in
caede regis uti nequisset, iniectam foculo exuri passus est. nullum profecto di
inmortales admotum aris cultum adtentioribus oculis uiderunt. ipsum quoque
Porsennam oblitum periculi sui ultionem suam uertere in admirationem coegit:
nam 'reuertere' inquit 'ad tuos, Muci, et eis refer te, cum uitam meam
petieris, a me uita donatum'. cuius clementiam non adulatus Mucius tristior
Porsennae salute quam sua laetior urbi se cum aeternae gloriae cognomine
Scaeuolae reddidit.
3.3.2 Pompei etiam probabilis uirtus, qui, dum legationis officio fungitur,
a <rege> Gentio interceptus, cum senatus consilia prodere iuberetur,
ardenti lucernae admotum digitum cremandum praebuit eaque patientia regi simul
et desperationem tormentis quicquam ex se cognoscendi incussit et expetendae
populi Romani amicitiae magnam cupiditatem ingenerauit. ac ne plura huiusce
generis exempla domi scrutando saepius ad ciuilium bellorum detestandam
memoriam progredi cogar, duobus Romanis exemplis contentus, quae ut
clarissimarum familiarum commendationem, ita nullum publicum maerorem
continent, externa subnectam.
3.3.ext.1 Vetusto Macedoniae more regi Alexandro nobilissimi pueri praesto
erant sacrificanti. e quibus unus turibulo arrepto ante ipsum adstitit. in
cuius brachium carbo ardens delapsus est. quo etsi ita urebatur, ut adusti
corporis eius odor ad circumstantium nares perueniret, tamen et dolorem
silentio pressit et brachium inmobile tenuit, ne sacrificium Alexandri aut
concusso turibulo impediret aut edito gemitu
re<li>gio<ne> aspergeret.
rex, quo patientia pueri magis delectatus est, hoc certius perseuerantiae
experimentum sumere uoluit: consulto enim sacrificauit diutius nec hac re eum
proposito repulit. si huic miraculo Dareus inseruisset oculos, scisset eius
stirpis milites uinci non posse, cuius infirmam aetatem tanto robore praeditam
animaduertisset. Est et illa uehemens et constans animi militia, litteris
pollens, uenerabilium doctrinae sacrorum antistes, philosophia. quae ubi
pectore recepta est, omni inhonesto atque inutili adfectu dispulso, totum [in]
solidae uirtutis munimento confirmat potentiusque metu facit ac dolore.
3.3.ext.2 Incipiam autem <a> Zenone Eleate. qui cum esset in
dispicienda rerum natura maximae prudentiae inque excitandis ad uigorem iuuenum
animis promptissimus, praeceptorum fidem exemplo uirtutis suae publicauit:
patriam enim egressus, in qua frui secura libertate poterat, Agrigentum
miserabili seruitute obrutum petiit, tanta fiducia ingenii ac morum suorum
fretus, ut sperauerit et tyranno et Phalari uaesanae mentis feritatem a se
deripi posse. postquam deinde apud illum plus consuetudinem dominationis quam
consilii salubritatem ualere animaduertit, nobilissimos eius ciuitatis
adulescentes cupiditate liberandae patriae inflammauit. cuius rei cum indicium
ad tyrannum manasset, conuocato in forum populo torquere eum uario cruciatus
genere coepit subinde quaerens quosnam consilii participes haberet. at ille
neque eorum <quemquam> nominauit et proximum quemque ac fidissimum
tyranno suspectum reddidit increpitansque Agrigentinis ignauiam ac timiditatem
effecit ut subito mentis inpulsu concitati Phalarim lapidibus prosternerent.
senis ergo unius eculeo inpositi non supplex uox nec miserabilis eiulatus, sed
fortis cohortatio totius urbis animum fortunamque mutauit.
3.3.ext.3 Eiusdem nominis philosophus, cum <a> Nearcho tyranno, de
cuius nece consilium inierat, torqueretur supplicii pariter atque indicandorum
gratia consciorum, doloris uictor, sed ultionis cupidus, esse dixit quod
secreto audire eum admodum expediret, laxatoque eculeo, postquam insidiis
opportunum animaduertit, aurem eius morsu corripuit nec ante dimisit quam et
ipse uita et ille parte corporis priuaretur.
3.3.ext.4 Talis patientiae aemulus Anaxarchus, cum a tyranno Cypriorum
Nicocreonte torqueretur nec ulla ui inhiberi posset quo minus eum amarissimorum
maledictorum uerberibus inuicem ipse torqueret, ad ultimum amputationem linguae
minitanti 'non erit' inquit, 'effeminate adulescens, haec quoque pars corporis
mei tuae dicionis', protinusque dentibus abscisam et conmanducatam linguam in
os eius ira patens expuit. multorum aures illa lingua et in primis Alexandri
regis admiratione sui adtonitas habuerat, dum terrae condicionem, habitum
maris, siderum motus, totius denique mundi naturam prudentissime et
facundissime expromit. paene tamen occidit gloriosius quam uiguit, quia tam
forti fine inlustrem professionis actum conprobauit, Anaxarchique ~ non uitam
modo deseruit, sed mortem reddidit clariorem.
3.3.ext.5 In Theodoto quoque uiro grauissimo Hieronymus tyrannus tortorum
manus frustra fatigauit: rupit enim uerbera, fidiculas laxauit, soluit eculeum,
lamminas extinxit prius quam efficere potuit ut tyrannicidii conscios
indicaret. quin etiam satellitem, in quo totius dominationis summa quasi quodam
cardine uersabatur, falsa criminatione inquinando fidum lateri eius custodem
eripuit beneficioque patientiae non solum quae occulta fuerunt texit, sed etiam
tormenta sua ultus est. quibus Hieronymus, dum inimicum cupide lacerat, amicum
temere perdidit.
3.3.ext.6 Apud Indos uero patientiae meditatio tam obstinate usurpari
creditur, ut sint qui omne uitae tempus nudi exigant, modo Caucasi montis
gelido rigore corpora sua durantes, modo flammis sine ullo gemitu obicientes.
atque his haud parua gloria contemptu doloris adquiritur titulusque sapientiae
datur.
3.3.ext.7 Haec e pectoribus altis et eruditis orta sunt, illud tamen non
minus admirabile seruilis animus cepit. seruus barbarus Hasdrubalem, quod
dominum suum occidisset grauiter ferens, subito adgressus interemit, cumque
conprehensus omni modo cruciaretur, laetitiam tamen, quam ex uindicta ceperat,
in ore constantissime retinuit. non ergo fastidioso aditu uirtus: excitata
uiuida ingenia ad se penetrare patitur neque haustum sui cum aliquo personarum
discrimine largum malignumue praebet, sed omnibus aequaliter exposita quid
cupiditatis potius quam quid dignitatis attuleris aestimat inque captu bonorum
suorum tibi ipsi pondus examinandum relinquit, ut quantum subire animo
sustinueris, tantum tecum auferas.
3.4.init. quo
<e>uenit ut et humili loco nati
ad summam dignitatem consurgant et generosissimarum imaginum fetus in aliquod
reuoluti dedecus acceptam a maioribus lucem in tenebras conuertant. quae quidem
planiora suis exemplis reddentur, ac prius de his ordiar, quorum in meliorem
statum facta mutatio splendidam relatu praebet materiam.
3.4.1 Incunabula Tulli Hostili agreste tugurium cepit: eiusdem adulescentia
in pecore pascendo fuit occupata: ualidior aetas imperium Romanum rexit et
duplicauit: senectus excellentissimis * * * decorata in altissimo maiestatis
fastigio fulsit.
3.4.2 Verum Tullus etsi magnum admirabilis incrementi, domesticum tamen
exemplum est: Tarquinium autem ad Romanum imperium occupandum fortuna in urbem
nostram aduexit, alienum, quod ~ exactu, alieniorem, quod ortum Corintho,
fastidiendum, quod merca<to>re
genitum, erubescendum, quod etiam exule [Demarato] natum patre. ceterum tam
prosperum condicionis suae euentum industria sua pro inuidioso gloriosum
reddidit: dilatauit enim fines, cultum deorum nouis sacerdotiis auxit, numerum
senatus amplificauit, equestrem ordinem uberiorem reliquit, quaeque laudum eius
consummatio est, praeclaris uirtutibus effecit ne haec ciuitas paenitentiam
ageret, quod regem a finitimis potius mutuata esset quam de suis legisset.
3.4.3 In Tullio uero fortuna praecipue uires suas ostendit, uernam huic urbi
natum regem dando. cui quidem diutissime imperium obtinere, quater lustrum
condere, ter triumphare contigit. ad summam autem unde processerit et quo
peruenerit statuae ipsius titulus abunde testatur seruili cognomine et regia
appellationeperplexis.
3.4.4 Miro gradu Varro quoque ad consulatum macellaria patris taberna
conscendit. et quidem fortuna parum duxit sordidissimae mercis capturis alito
duodecim fasces largiri, nisi etiam L. Aemilium Paulum dedisset collegam. atque
ita se in eius sinum infudit ut, cum apud Cannas culpa sua uires populi Romani
exhausisset, Paulum, qui proelium committere noluerat, occidere pateretur,
illum in urbem incolumem reduceret. quin etiam senatum gratias ei agentem, quod
redire uoluisset, ante portas eduxit extuditque ut grauissimae cladis auctori
dictatura deferretur.
3.4.5 Non paruus consulatus rubor M. Perpenna est, utpote [quam] consul ante
quam ciuis, sed in bello gerendo utilior aliquanto rei publicae Varrone
imperator: regem enim Aristonicum cepit Crassianaeque stragis punitor extitit,
cum interim, cuius uita trium phauit, mors Papia lege damnata est: namque
patrem illius, nihil ad se pertinentia ciuis Romani iura conplexum Sabelli
iudicio petitum redire in pristinas sedes coegerunt. ita M. Perpennae nomen
adumbratum, falsus consulatus, caliginis simile imperium, caducus triumphus, ~
aliena in urbe inprobe peregrinatus est.
3.4.6 M. uero Porci Catonis incrementa publicis uotis expetenda fuerunt, qui
nomen suum Tusculi ignobile Romae nobilissimum reddidit: ornata sunt enim ab eo
litterarum Latinarum monumenta, adiuta disciplina militaris, aucta maiestas
senatus, prorogata familia, in qua maximum decus posterior ortus est Cato.
3.4.ext.1 Sed ut Romanis externa iungamus, Socrates, non solum hominum
consensu, uerum etiam Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus, Phaenarete
matre obstetrice et Sophronisco patre marmorario genitus ad clarissimum gloriae
lumen excessit. neque immerito: nam cum eruditissimorum uirorum ingenia in
disputatione caeca uagarentur mensurasque solis ac lunae et ceterorum siderum
loquacibus magis quam certis argumentis explicare conarentur, totius etiam
mundi habitum conplecti auderent, primus ab his indoctis erroribus abductum
animum suum intima condicionis humanae et in secessu pectoris repositos
adfectus scrutari coegit, si uirtus per se ipsa aestimetur, uitae magister
optimus.
3.4.ext.2 Quem patrem Euripides aut quam matrem Demosthenes habuerit ipsorum
quoque saeculo ignotum fuit. alterius autem matrem <holera, alterius
patrem> cultellos uenditasse omnium paene doctorum litterae locuntur. sed
quid aut illius tragica aut huius oratoria ui clarius?
3.5.init. Sequitur duplicis promissi pars adopertis inlustrium
uirorum imaginibus reddenda, quoniam quidem sunt referendi qui ab earum
splendore degenerauerunt, taeterrimis ignauiae ac nequitiae sordibus inbuta
nobilia portenta.
3.5.1 Quid enim monstro similius quam superioris Africani filius Scipio, qui
in tanta domestica gloria ortus a paruulo admodum regis Antiochi praesidio capi
sustinuit, cum ei uoluntaria morte absumi satius fuerit quam inter duo
fulgentissima cognomina patris et patrui, altero [maiori] oppressa Africa iam
parto, altero maiore ex parte recuperata Asia surgere incipiente, manus
uinciendas hosti tradere eiusque beneficio precarium spiritum obtinere, de quo
mox L. Scipio speciosissimum deorum hominumque oculis subiecturus erat
triumphum. Idem praeturae petitor candidam togam adeo turpitudinis maculis
obsolefactam in campum detulit, ut, nisi gratia Cicerei, qui patris eius scriba
fuerat, adiutus esset, honorem a populo impetraturus non uideretur. quamquam
quid interfuit utrum repulsam an sic adeptam praeturam domum referret? quam cum
propinqui ab eo pollui animaduerterent, id egerunt, ne aut sellam ponere aut
ius dicere auderet, insuperque e manu eius anulum, in quo caput Africani
sculptum erat, detraxerunt. dii boni, quas tenebras e quo fulmine nasci passi
estis!
3.5.2 Age Q. Fabi Maximi
Allobrogi<ci> et ciuis et
imperatoris clarissimi filius Q. Fabius Maximus quam perditam luxuria uitam
egit! cuius ut cetera flagitia obliterentur, tamen abunde illo dedecore mores
nudari possunt, quod ei Q. Pompeius praetor urbanus paternis bonis interdixit,
neque in tanta ciuitate qui illud decretum reprehenderet inuentus est: dolenter
enim homines ferebant pecuniam, quae Fabiae gentis splendori seruire debebat,
flagitiis dissici. ergo quem nimia patris indulgentia heredem reliquerat
publica seueritas exheredauit.
3.5.3 Possedit fauorem plebis Clodius Pulcher adhaerensque Fuluianae stolae
pugio militare decus muliebri imperio subiectum habuit. quorum filius Pulcher, praeterquam
quod eneruem et frigidam iuuentam egit, perdito etiam amore uulgatissimae
meretricis infamis fuit mortisque erubescendo genere consumptus est: auide enim
abdomine deuorato foedae ac sordidae intemperantiae spiritum redditit.
3.5.4 Nam Q. quidem Hortensi, qui in maximo et ingeniosorum ciuium et
amplissimorum prouentu summum auctoritatis atque eloquentiae gradum obtinuit,
nepos Hortensius Corbio omnibus scortis abiectiorem et obsceniorem uitam
exegit, ad ultimumque lingua eius tam libidini cunctorum inter lupanaria
prostitit quam aui pro salute ciuium in foro excubuerat.
3.6.init Animaduerto in quam periculosum iter processerim.
itaque me ipse reuocabo, ne, si reliqua eiusdem generis naufragia consectari
perseuerauero, aliqua inutili relatione inplicer. referam igitur pedem
deformesque umbras in imo gurgite turpitudinis suae iacere patiar: satius est
enim narrare qui inlustres uiri in cultu ceteroque uitae ritu aliqua ex parte
nouando sibi indulserint.
3.6.1 P. Scipio, cum in Sicilia augendo traiciendoque <exercitu> in
Africam opportunum quaerendo gradum Karthaginis ruinam animo uolueret, inter
consilia ac molitiones tantae rei operam gymnasio dedit pallioque et crepidis
usus <est>. nec hac re segniores Punicis exercitibus manus intulit, sed
nescio an ideo alacriores, quia uegeta et strenua ingenia, quo plus recessus
sumunt, hoc uehementiores impetus edunt. crediderim etiam fauorem eum sociorum
uberiorem se adepturum existimasse, si uictum eorum et sollemnes exercitationes
conprobasset. ad quas tamen ueniebat, cum multum ac diu * * * fatigasset umeros
et cetera membra <ac> militari agitatione firmitatem suam probare
coegisset, consistebatque in his labor eius, in illis remissio laboris.
3.6.2 L. uero Scipionis statuam chlamydatam et crepidatam in Capitolio
cernimus. quo habitu uidelicet, quia aliquando usus erat, effigiem suam
formatam poni uoluit.
3.6.3 L. quoque Sulla, cum imperator esset, chlamydato sibi et crepidato
Neapoli ambulare deforme non duxit.
3.6.4 C. autem Duellius, qui primus naualem triumphum ex Poenis retulit,
quotienscumque <publice> epulatus erat, ad funalem cereum praeeunte
tibicine et fidicine a cena domum reuerti solitus est, insignem bellicae rei
successum nocturna celebratione testando.
3.6.5 Nam Papirius quidem Masso, cum bene gesta re publica triumphum a
senatu non inpetrauisset, in Albano monte triumphandi et ipse initium fecit et
ceteris postea exemplum praebuit proque laurea corona, cum alicui spectaculo
interesset, myrtea usus est.
3.6.6 Iam C. Marii paene insolens factum: nam post Iugurthinum Cimbricumque
et Teutonicum triumphum cantharo semper potauit, quod Liber pater Indicum ex
Asia deducens triumphum hoc usus poculi genere ferebatur, <ut> inter
ipsum haustum uini uictoriae eius suas uictorias conpararet.
3.6.7 M. autem Cato praetor M. Scauri ceterorumque reorum iudicia nulla
indutus tunica, sed tantum modo praetexta amictus egit.
3.7.init Sed haec atque his similia uirtutis aliquid sibi in
consuetudine nouanda licentiae sumentis indicia sunt: illis autem, quae
deinceps subnectam, quantam sui fiduciam habere soleat cognoscetur.
3.7.1 Publio et Gnaeo Scipionibus in Hispania cum maiore parte exercitus
acie Punica oppressis omnibusque prouinciae eius nationibus Karthaginiensium
amicitiam secutis, nullo ducum nostrorum illuc ad corrigendam rem proficisci
audente, <P.> Scipio quartum et uicesimum agens annum iturum se
pollicitus est. qua quidem fiducia populo Romano salutis ac uictoriae spem
dedit.
Eademque in ipsa Hispania usus est: nam cum oppidum Badiam circumsederet,
tribunal suum adeuntis in aedem, quae intra moenia hostium erat, uadimonia in
posterum diem facere iussit continuoque urbe potitus et tempore et loco, quo
praedixerat, sella posita ius eis dixit. nihil hac fiducia generosius, nihil
praedictione uerius, nihil celeritate efficacius, nihil etiam dignitate
dignius.
Nec minus animosus minusue prosperus illius in Africam transitus, in quam ex
Sicilia exercitum senatu uetante transduxit, quia, nisi plus in ea re suo quam
patrum conscriptorum consilio credidisset, secundi Punici belli finis inuentus
non esset.
Cui facto par illa fiducia, quod, postquam Africam attigit, speculatores
Hannibalis in castris deprehensos et ad se perductos nec supplicio adfecit nec
de consiliis ac uiribus Poenorum percontatus est, sed circa omnis manipulos
diligentissime ducendos curauit interrogatosque an satis ea considerassent,
quae speculari iussi erant, prandio dato ipsis iumentisque eorum incolumes
dimisit. quo tam pleno fiduciae spiritu prius animos hostium quam arma
contudit.
Verum ut ad domestica eius eximiae fiduciae acta ueniamus, cum a L. Scipione
ex Antiochensi pecunia sestertii quadragies ratio in curia reposceretur,
prolatum ab eo librum, quo acceptae et expensae summae continebantur refellique
inimicorum accusatio poterat, discerpsit, indignatus de ea re dubitari, quae
sub ipso legato administrata fuerat. quin etiam in hunc modum egit: 'non reddo,
patres conscripti, aerario uestro sestertii quadragies rationem, alieni imperii
minister, quod meo ductu meisque auspiciis bis milies sestertio uberius feci:
neque enim huc puto [eo] malignitatis uentum, ut de mea innocentia quaerendum
sit: nam cum Africam totam potestati uestrae subiecerim, nihil ex ea, quod meum
diceretur, praeter cognomen retuli. non me igitur Punicae, non fratrem meum
Asiaticae gazae auarum reddiderunt, sed uterque nostrum inuidia magis quam
pecunia locupletior est'. tam constantem defensionem Scipionis uniuersus
senatus conprobauit, sicut illud factum, quod, cum ad necessarium rei publicae
usum pecuniam ex aerario promi opus esset, idque quaestores, quia lex obstare
uideretur, aperire non auderent, priuatus claues poposcit patefactoque aerario
legem utilitati cedere coegit. quam quidem ei fiduciam conscientia illa dedit,
qua meminerat omnes leges a se esse seruatas.
Non fatigabor eiusdem facta identidem referendo, quoniam ne ille quidem in
consimili genere uirtutes edendo fatigatus est. diem illi ad populum M. Naeuius
tr. pl. aut, <ut> quidam memorant, duo Petilii dixerant. quo ingenti
frequentia in forum deductus rostra conscendit capitique suo corona triumphali
inposita 'hoc ego' inquit, 'Quirites, die Karthaginem magna spirantem leges
nostras accipere iussi: proinde aecum est uos mecum ire in Capitolium
supplicatum'. speciosissimam deinde eius uocem aeque clarus euentus
<secutus> est, si quidem et senatum totum et uniuersum equestrem ordinem
et cunctam plebem Iouis optimi maximi puluinaria petens comitem habuit.
restabat ut tribunus apud populum sine populo ageret desertusque in foro cum
magno calumniae suae ludibrio solus moraretur. cuius deuitandi ruboris causa in
Capitolium processit deque accusatore Scipionis uenerator factus est.
3.7.2 Auiti spiritus egregius successor Scipio Aemilianus, cum urbem
praeualidam obsideret, suadentibus quibusdam ut circa moenia eius ferreos
murices spargeret omniaque uada plumbatis tabulis consterneret habentibus
clauorum cacumina, ne subita eruptione hostes in praesidia nostra impetum
facere possent, respondit non esse eiusdem et capere aliquos uelle et timere.
3.7.3 In quamcumque memorabilium partem exemplorum conuertor, uelim nolimue,
in cognomine Scipionum haeream necesse est: qui enim licet hoc loci Nasicam
praeterire, fidentis animi dicti[que] clarissimum auctorem? annonae caritate
increscente C. Curiatius tr. pl. productos in contionem consules conpellebat ut
de frumento emendo adque id negotium explicandum mittendis legatis in curia
referrent. cuius instituti minime utilis interpellandi gratia Nasica contrariam
actionem ordiri coepit. obstrepente deinde plebe 'tacete, quaeso, Quirites',
inquit: 'plus ego enim quam uos quid rei publicae expediat intellego'. qua uoce
audita omnes pleno uenerationis silentio maiorem auctoritatis eiusquam suorum
alimentorum respectum egerunt.
3.7.4 Liui quoque Salinatoris aeternae memoriae tradendus animus. qui cum
Hasdrubalem exercitumque Poenorum in Vmbria delesset et ei diceretur Gallos ac
Ligures ex acie sine ducibus et signis sparsos ac palantes parua manu opprimi
posse, respondit in hoc eis oportere parci, ne hostibus tantae cladis domestici
nuntii deessent.
3.7.5 Bellica haec praestantia animi, togata illa, sed <non> minus
laudabilis, quam P. Furius Philus consul in senatu exhibuit: Q. enim Metellum
Quintumque Pompeium consulares uiros, uehementes inimicos suos, cupidam sibi
profectionem in prouinciam Hispaniam, quam sortitus erat, identidem
exprobrantis, legatos secum illuc ire coegit: fiduciam non solum fortem, sed
paene etiam temerariam, quae duobus acerrimis odiis latera sua cingere ausa est
usumque ministerii uix tutum in amicis e sinu inimicorum petere sustinuit!
3.7.6 Cuius factum si cui placet, necesse est L. etiam Crassi, qui apud
maiores eloquentia clarissimus fuit, propositum non displiceat: nam cum ex
consulatu prouinciam Galliam obtineret atque in eam C. Carbo, cuius patrem
damnauerat, ad speculanda acta sua uenisset, non solum eum inde non summouit,
sed insuper locum ei in tribunali adsignauit nec ulla de re nisi eo in
consilium adhibito cognouit. itaque acer et uehemens Carbo nihil aliud Gallica
peregrinatione consecutus est quam ut animaduerteret sontem patrem suum ab
integerrimo uiro in exilium missum.
3.7.7 Cato uero superior saepe numero ab inimicis ad causae dictionem
uocatus nec ullo umquam crimine conuictus ad ultimum tantum fiduciae in sua
innocentia reposuit, ut ab his in quaestionem publicam deductus Ti. Gracchum, a
quo in administratione rei publicae ad multum odium dissidebat, iudicem
deposceret. qua quidem animi praestantia pertinaciam eorum insectandi se
inhibuit.
3.7.8 Eadem M. Scauri fortuna, aeque senectus longa ac robusta, idem animus.
qui cum pro rostris accusaretur, quod ab rege Mitridate ob rem publicam
prodendam pecuniam accepisset, causam suam ita egit: 'est enim inicum,
Quirites, cum inter alios uixerim, apud alios me rationem uitae reddere, sed
tamen audebo uos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non
potuit, interrogare: Varius Seuerus Sucronensis Aemilium Scaurum regia mercede
corruptum imperium populi Romani prodidisse ait, Aemilius Scaurus huic se adfinem
esse culpae negat: utri creditis'? cuius admiratione populus conmotus Varium ab
illa dementissima actione pertinaci clamore depulit.
3.7.9 Contra M. Antonius ille disertus -- non enim respuendo, sed
amplectendo causae dictionem quam innocens esset testatus est -- quaestor
proficiscens in Asiam, Brundisium iam peruenerat, ubi litteris certior incesti
se postulatum apud L. Cassium praetorem, cuius tribunal propter nimiam
seueritatem scopulus reorum dicebatur, cum id uitare beneficio legis Memmiae
liceret, quae eorum, qui rei publicae causa abessent, recipi nomina uetabat, in
urbem tamen recurrit. quo tam pleno fiduciae bonae consilio cum absolutionem
celerem tum profectionem honestiorem consecutus est.
3.7.10 Sunt et illa speciosa fiduciae publicae exempla: nam cum eo bello,
quod aduersus Pyrrum gerebatur, Karthaginienses c ac xxx nauium classem in
praesidium Romanis Ostiam ultro misissent, senatui placuit legatos ad ducem
eorum ire, qui dicerent populum Romanum bella suscipere solere, quae suo milite
gerere posset: proinde classem Karthaginem reducerent.
Idem post aliquot annos Cannensi clade exhaustis Romani imperii uiribus
supplementum in Hispaniam exercitu mittere ausus fecit ne locus hostilium
castrorum tum maxime Capenam portam armis Hannibale pulsante minoris ueniret
quam si illum Poeni non obtinerent. ita se gerere in aduersis rebus quid aliud
est quam saeuientem fortunam in adiutorium sui pudore uictam conuertere?
3.7.11 Magno spatio diuisus est a senatu ad poetam Accium transitus. ceterum
ut ab eo decentius ad externa transeamus, producatur in medium. is Iulio
Caesari amplissimo ac florentissimo uiro in conlegium poetarum uenienti numquam
adsurrexit, non maiestatis eius inmemor, sed quod in conparatione communium
studiorum aliquanto se superiorem esse confideret. quapropter insolentiae
crimine caruit, quia ibi uoluminum, non imaginum certamina exercebantur.
3.7.ext.1 Ne Euripides quidem Athenis arrogans uisus est, cum postulante
[ui] populo ut ex tragoedia quandam sententiam tolleret progressus in scaenam
dixit se, ut eum doceret, non ut ab eo disceret, fabulas conponere solere.
laudanda profecto fiducia est, quae aestimationem sui certo pondere examinat,
tantum sibi adrogans, quantum a contemptu et insolentia distare satis est.
itaque etiam quod Alcestidi tragico poetae respondit probabile. apud quem cum
quereretur quod eo triduo non ultra tres uersus maximo inpenso labore deducere
potuisset, atque is se centum perfacile scripsisse gloriaretur, 'sed hoc'
inquit 'interest, quod tui in triduum tantum modo, mei uero in omne tempus
sufficient': alterius enim fecundi cursus scripta intra primas memoriae metas
conruerunt, alterius cunctante stilo elucubratum opus per omne aeui tempus
plenis gloriae uelis feretur.
3.7.ext.2 Adiciam scaenae eiusdem
exemplum. Antigenidas tibicen discipulo suo magni profectus, sed parum
feliciter populo se adprobanti cunctis audientibus dixit 'mihi cane et Musis',
quia uidelicet perfecta ars fortunae lenocinio defecta iusta fiducia non
exuitur, quamque se scit laudem mereri, eam si [eam] ab aliis non impetrat,
domestico tamen acceptam iudicio refert.
3.7.ext.3 Zeuxis autem, cum
Helenam pinxisset, quid de eo opere homines sensuri essent expectandum non
putauit, sed protinus [se ad] hos uersus adiecit:
o» nƒmesiw Tr´aw ka ßukn�midaw ŠAxaio¡w
toi�d' Èmf gunaik pol¡n xr"non
Ílgea p“sxein. adeone dextrae suae multum pictor adrogauit, ut ea tantum formae
conprehensum crederet, quantum aut Leda caelesti partu edere aut Homerus diuino
ingenio exprimere potuit?
3.7.ext.4 Phidias quoque
Homeri uersibus egregio dicto adlusit: simulacro enim Iouis Olympii perfecto,
quo nullum praestantius aut admirabilius humanae ~ fabricae manus, interrogatus
ab amico quonam mentem suam dirigens uultum Iouis propemodum ex ipso caelo petitum
eboris liniamentis esset amplexus, illis se uersibus quasi magistro usum
respondit,
Ö, ka kuanƒôsin ßp' �fr si neÀse Kron§vn:
Èmbr"siai d' Íra
xa•tai ßperrâsanto Ínaktow
kratˇw Èp' Èyan“toio: mƒgan
d' ßlƒlijen ÷Olumpon.
3.7.ext.5 Non patiuntur me
tenuioribus exemplis diutius insistere fortissimi duces. si quidem Epaminondas,
cum ei ciues irati sternendarum in oppido uiarum contumeliae causa curam
mandarent, -- erat enim illud ministerium apud eos sordidissimum -- sine ulla
cunctatione id recepit daturumque se operam ut breui speciosissimum fieret
adseuerauit. mirifica deinde procuratione abiectissimum negotium pro amplissimo
ornamento expetendum Thebis reddidit.
3.7.ext.6 Hannibal uero, cum apud regem Prusiam
exularet auctorque ei conmittendi proelii esset, atque is non idem sibi extis
portendi diceret, 'ain tu'? inquit, 'uitulinae carunculae quam imperatori
ueteri mauis credere'? si uerba numeres, breuiter et abscise, si sensum
aestimes, copiose et ualenter: Hispanias enim dereptas populo Romano et
Galliarum ac Liguriae uires in suam redactas potestatem et nouo transitu Alpium
iuga patefacta et Trasimennum lacum dira inustum memoria et Cannas, Punicae
uictoriae clarissimum monumentum, et Capuam possessam et Italiam laceratam ante
pedes hominis effudit uniusque hostiae iocineri longo experimento testatam
gloriam suam postponi aequo animo non tulit. et sane, quod ad exploranda
bellica artificia aestimandosque militaris ductus adtinebat, omnis foculos,
omnis aras Bithyniae Marte ipso iudice pectus Hannibalis praegrauasset.
3.7.ext.7 Capax generosi
spiritus illud quoque dictum regis Cotyis: ut enim ab Atheniensibus ciuitatem
sibi datam cognouit, 'et ego' inquit 'illis meae gentis ius dabo'. aequauit
Athenis Thraciam, ne uicissitudini talis beneficii imparem iudicando humilius
de origine sua sentire existimaretur.
3.7.ext.8 Nobiliter etiam uterque Spartanus, et qui increpitus a quodam,
quod in aciem claudus descenderet, pugnare, non sibi fugere propositum esse
respondit, et qui referente quodam sagittis Persarum solem obscurari solere,
'bene narras' inquit: 'in umbra enim proeliabimur'. eiusdem uir urbis atque
animi hospiti suo patriae muros excelsos latosque ostendenti dixit, 'si
mulieribus istos conparastis, recte, si uiris, turpiter'.
3.8.init
Ap<er>tum et animosum bonae
fiduciae pectus emenso quasi debitum opus superest constantiae repraesentatio:
natura enim sic conparatum est ut, quisquis se aliquid ordine ac recte mente
complexum confidit, uel iam gestum, si obtrectetur, acriter tueatur, uel nondum
editum, si interpelletur, sine ulla cunctatione ad effectum perducat.
3.8.1 Sed dum exempla propositae rei persequor, latius mihi circumspicienti
ante omnia se Fului Flacci constantia offert. Capuam fallacibus Hannibalis
promissis Italiae regnum nefaria defectione pacisci persuasam armis
occupauerat. tam deinde culpae hostium iustus aestimator quam speciosus uictor
Campanum senatum impii decreti auctorem funditus delere constituit. itaque
catenis onustum in duas custodias, Teanam Calenamque diuisit consilium
executurus, cum ea peregisset, quorum administrandorum citerior esse necessitas
uidebatur. rumore autem de senatus mitiore sententia orto, ne debitam poenam
scelerati effugerent, nocte admisso equo Teanum contendit interfectisque qui
ibi adseruabantur e uestigio Cales <est> transgressus perseuerantiae suae
opus execut<ur>us et iam
deligatis ad palum hostibus litteras a patribus conscriptis nequiquam salutaris
Campanis accepit: in sinistra enim eas manu, sicut erant traditae, reposuit ac
iusso lictore lege agere tum demum aperuit, postquam illis obtemperari non
poterat. qua constantia uictoriae quoque gloriam antecessit, quia, si eum intra
se ipsam partita laude aestimes, maiorem punita Capua quam capta reperias.
3.8.2 Atque ista quidem seueritatis, illa uero pietatis constantia
admirabilis, quam Q. Fabius Maximus infatigabilem patriae praestitit. pecuniam
pro captiuis Hannibali numerauerat, fraudatus ea publice tacuit: dictatori ei
magistrum equitum Minucium iure imperii senatus aequauerat, silentium egit:
conpluribus praeterea iniuriis lacessitus in eodem animi habitu mansit nec
umquam sibi rei publicae permisit irasci. tam perseuerans in amore ciuium:
quid? in bello gerendo nonne par eius constantia? imperium Romanum Cannensi
proelio paene destructum uix sufficere ad exercitus conparandos uidebatur.
itaque frustrari et eludere Poenorum impetus quam manum cum his tota acie
conserere melius ratus, plurimis conminationibus Hannibalis inritatus, saepe
etiam specie bene gerendae rei oblata numquam a consilii salubritate ne parui
quidem certaminis discrimine recessit, quodque est difficillimum, ubique ira ac
spe superior apparuit. ergo ut Scipio pugnando, ita hic non dimicando maxime
ciuitati nostrae succurrisse uisus est: alter enim celeritate sua Karthaginem
oppressit, alter cunctatione id egit, ne Roma opprimi posset.
3.8.3 C. etiam Pisonem mirifice et constanter turbulento rei publicae statu
egisse consulem narratione insequenti patebit. M. Palicani seditiosissimi
hominis pestiferis blanditiis praereptus populi fauor consularibus comitiis
summum dedecus admittere conabatur amplissimum ei deferre imperium cupiens,
cuius taeterrimis actis exquisitum potius supplicium quam ullus honos
debebatur. nec deerat consternatae multitudini furialis fax tribunicia, quae
temeritatem eius et ruentem comitaretur et languentem actionibus suis
inflammaret. in hoc miserando pariter atque erubescendo statu ciuitatis tantum
non manibus tribunorum pro rostris Piso conlocatus, cum hinc atque illinc
ambissent ac Palicanum num suffragiis populi consulem creatum renuntiaturus
esset interrogaretur, primo respondit non existimare se tantis tenebris offusam
esse rem publicam, ut huc indignitatis ueniretur. deinde, cum perseueranter
instarent ac dicerent 'age, si uentum fuerit?' 'non renuntiabo' inquit. quo
quidem tam absciso responso consulatum Palicano prius quam illum adipisceretur
eripuit. multa et terribilia Piso contempsit, dum speciosum mentis suae flecti
non uolt rigorem.
3.8.4 Metellus autem Numidicus propter consimile perseuerantiae genus
excepit quoque indignam maiestate ac moribus suis procellam: cum enim
animaduerteret quo tenderent Saturnini tribuni pl. funesti conatus quantoque
malo rei publicae, nisi his occurreretur, erupturi essent, in exilium quam in
legem eius ire maluit. potest aliquis hoc uiro dici constantior, qui, ne
sententia sua pelleretur, patria, in qua summum dignitatis gradum obtinebat,
carere sustinuit?
3.8.5 Ceterum ut neminem ei praetulerim, ita Q. Scaeuolam augurem merito
conparauerim. dispulsis prostratisque inimicorum partibus Sulla occupata urbe
senatum armatus coegerat ac summa cupiditate ferebatur ut C. Marius quam
celerrime hostis iudicaretur. cuius uoluntati nullo obuiam ire audente solus Scaeuola
de hac re interrogatus sententiam dicere noluit. quin etiam truculentius sibi
instanti Sullae 'licet' inquit 'mihi agmina militum, quibus curiam
circumsedisti, ostentes, licet mortem identidem miniteris, numquam tamen
efficies ut propter exiguum senilemque sanguinem meum Marium, a quo urbs et
Italia conseruata est, hostem iudicem'.
3.8.6 Quid feminae cum contione? si patrius mos seruetur, nihil: sed ubi
domestica quies seditionum agitata fluctibus est, priscae consuetudinis
auctoritas conuellitur, plusque ualet quod uiolentia cogit quam quod suadet et
praecipit uerecundia. itaque te, Sempronia, Ti. et C. Gracchorum soror, uxor
Scipionis Aemiliani, non ut absurde <te> grauissimis uirorum operibus
inserentem, maligna relatione conprehendam, sed quia ab tribuno plebei producta
ad populum in maxima confusione nihil a tuorum amplitudine degenerasti,
honorata memoria prosequar. coacta es eo loci consistere, ubi principum
ciuitatis perturbari frons solebat, instabat tibi toruo uultu minas profundens
amplissima potestas, clamore imperitae multitudinis obstrepens totum forum acer
rimo studio nitebatur ut Equitio, cui Semproniae gentis falsum ius quaerebatur,
tamquam filio Tiberii fratris tui osculum dares. tu tamen illum, nescio quibus
tenebris protractum portentum, execrabili audacia ad usurpandam alienam
propinquitatem tendentem reppulisti.
3.8.7 Non indignabuntur lumina nostrae urbis, si inter eorum eximium
fulgorem centurionum quoque uirtus spectandam se obtulerit: nam ut humilitas
amplitudinem uenerari debet, ita nobilitati fouenda magis quam spernenda bonae
indolis nouitas est. an abigi debet Titius ab horum exemplorum contextu? qui
pro Caesaris partibus excubans, Scipionis praesidio interceptus, cum uno modo
salus ab eo daretur, si se futurum Cn. Pompei generi ipsius militem
adfirmasset, ita respondere non dubitauit: 'tibi quidem, Scipio, gratias ago,
sed mihi uti ista condicione uitae non est opus'. sine ullis imaginibus nobilem
animum!
3.8.8 Idem constantiae propositum secutus Maeuius centurio diui Augusti, cum
Antoniano bello saepe numero excellentes pugnas edidisset, inprouisis hostium
insidiis circumuentus et ad Antonium Alexandriam perductus interrogatusque
quidnam de eo statui deberet, 'iugulari me' inquit 'iube, quia non salutis
beneficio neque mortis supplicio adduci possum ut aut Caesaris miles
<esse> desinam aut tuus incipiam. ceterum quo constantius uitam
contempsit, eo facilius impetrauit: Antonius enim uirtuti eius incolumitatem
tribuit.
3.8.ext.1 Conplura huiusce notae Romana exempla supersunt, sed satietas modo
uitanda est. itaque stilo meo ad externa iam delabi permittam. quorum
principatum teneat Blassius, cuius constantia nihil pertinacius: Salapiam enim
patriam suam praesidio Punico occupatam Romanis cupiens restituere Dasium
acerrimo studio secum in administratione rei publicae dissidentem et alioquin
toto animo Hannibalis amicitiae uacantem, sine quo propositum consilium peragi
non poterat, ad idem opus adgrediendum maiore cupiditate quam spe certiore
temptare ausus est. qui protinus sermonem eius, adiectis quae et ipsum
commendatiorem et inimicum inuisiorem factura uidebantur, Hannibali retulit. a
quo adesse iussi sunt, ut alter crimen probaret, alter defenderet. ceterum,
<cum> pro tribunali res gereretur et quaestioni illi omnium oculi essent
intenti, dum aliud forte citerioris curae negotium tractatur, Blassius uultu
dissimulante ac uoce summissa monere Dasium coepit ut Romanorum potius quam
Karthaginiensium partes foueret. enimuero tunc ille proclamat se in conspectu
ducis aduersus eum sollicitari. quod quia et incredibile existimabatur et ad
unius tantum auris penetrauerat et iactabatur ab inimico,
uerita<ti>s fide caruit. sed non
ita multo post Blasii mira constantia Dasium ad se traxit Marcelloque et Salapiam
et quingentos Numidas, qui in ea custodiae causa erant, tradidit.
3.8.ext.2 Phocion uero, cum Athenienses rem aliter atque ipse suaserat
prospere administrassent, adeo perseuerans sententiae suae propugnator extitit,
ut in contione laetari quidem se successu eorum, sed consilium tamen suum
aliquanto melius fuisse diceret: non enim damnauit quod recte uiderat, quia
quod alius male consuluerat bene cesserat, felicius illud existimans, hoc
sapientius. et sane blandum animum temeritati casus facit, ubi prauo consilio
propitius aspirat, quoque uehementius noceat,
<in>speratius prodest. placidi
et misericordes et liberales omnique suauitate temperati mores Phocionis, quos
optime profecto consensus omnium bonitatis cognomine decorandos censuit. itaque
constantia, quae natura rigidior uidetur, lenis e mansueto pectore fluxit:
3.8.ext.3 Socratis autem
uirilitatis robore uallatus animus aliquanto praefractius perseuerantiae
exemplum edidit.
Vniuersa ciuitas
Atheniensium iniquissimo ac truculentissimo furore instincta de capite decem
praetorum, qui apud Arginussas Lacedaemoniam classem deleuerant, tristem
sententiam tulerat. forte tunc eius potestatis Socrates, cuius arbitrio plebei
scita ordinarentur, indignum iudicans tot et tam bene meritos [et] indigna
causa impetu inuidiae abripi, temeritati multitudinis constantiam suam obiecit
maximoque contionis fragore et incitatissimis minis conpulsus non est ut se
publicae dementiae auctorem ascriberet. quae oppositu eius legitima grassari
uia prohibita iniusto praetorum cruore manus suas contaminare perseuerauit. nec
timuit Socrates ne consternatae patriae undecimus furor mors ipsius existeret.
3.8.ext.4 Proximum, etsi
non eiusdem splendoris est, at aeque certum constantiae haberi potest experimentum.
efficacis operae forensis, fidei non latentis Athenis Ephialtes accusare
publice iussus et inter ceteros Demostrati nomen deferre coactus est, cuius
filius erat Demochares excellentis formae puer, animo eius flagrantissimo
inhaerens amore. itaque communis officii sorte truculentus accusator, priuati
adfectus condicione miserabilis reus,
puerum ad se exorandum quo parcius patris criminibus insisteret uenientem neque
repellere neque supplicem genibus suis aduolutum intueri sustinuit, sed operto
capite flens et gemens preces expromere passus est nihilominusque sincera fide
accusatum Demostratum damnauit. uictoriam nescio laude an tormento maiore
partam, quoniam prius quam sontem opprimeret se ipsum uicit Ephialtes.
3.8.ext.5 Quem Syracusanus
Dio seueritate exempli praegrauat. quibusdam monentibus ut aduersus Heraclidem
et Callippum, quorum fidei plurimum credebat, tamquam insidias ei nectentis
cautior esset respondit uita se malle excedere quam [in] metu uiolentae mortis
amicos inimicis iuxta ponere.
3.8.ext.6 Quod sequitur et
rei ipsius admiratione et claritate auctoris inlustre. Alexander Macedonum rex
incluta iam pugna excellentissimis opibus Darei contusis aestu et itineris
feruore in Cilicia percalefactus Cydno, qui
aquae liquore conspicuus Tarson interfluit, corpus suum inmersit. subito deinde
ex nimio haustu frigoris obstupefactis neruis ac torpore hebetatis artubus
maxima cum exanimatione totius exercitus in oppidum castris propinquum
defertur. iacebat aeger Tarsi, inque ualitudine eius aduersa instantis
uictoriae spes fluctuabat. itaque conuocati medici adtentissimo consilio
salutis remedia circumspiciebant. quorum cum ad unam potionem <se>
sententiae direxissent, atque eam Philippus medicus suis manibus temperatam
Alexandro -- erat autem ipsius amicus et comes -- porrexisset, a Parmenione
missae litterae superueniunt admonentes ut rex insidias Philippi
perinde ac pecunia corrupti a Dareo caueret. quas cum legisset, sine ulla
cunctatione medicamentum hausit ac tum legendas Philippo tradidit. pro quo tam
constanti erga amicum iudicio dignissimam a dis inmortalibus mercedem recepit,
qui incolumitatis eius praesidium falso interpellari indicio noluerunt.
|