LIBER IV
4.1.init. Transgrediar
ad saluberrimam partem animi, moderationem, quae mentes nostras inpotentiae
<et> temeritatis incursu transuersas ferri non patitur. quo euenit ut
reprehensionis morsu sit uacua et laudis quaestu sit opulentissima. itaque
effectus suos in claris uiris recognoscat.
4.1.1 Atque ut <ab>
incunabulis summi honoris incipiam, P. Valerius, qui populi maiestatem
uenerando Publicolae nomen adsecutus est, cum exactis regibus imperii eorum uim
uniuersam omniaque insignia sub titulo consulatus in se translata cerneret,
inuidiosum magistratus fastigium moderatione ad tolerabilem habitum deduxit
fasces securibus uacuefaciendo et in contione populo summittendo. numerum
quoque eorum dimidia ex parte minuit ultro Sp. Lucretio collega adsumpto, ad
quem, quia maior natu erat, priorem fasces transferri iussit. legem etiam
comitiis centuriatis tulit, ne quis magistratus ciuem Romanum aduersus
prouocationem uerberare aut necare uellet. ita, quo ciuitatis condicio liberior
esset, imperium suum paulatim destruxit. quid quod aedes suas diruit, quia
excelsiore loco positae instar arcis habere uidebantur, nonne quantum domo
inferior, tantum gloria superior euasit?
4.1.2 Vix iuuat abire a
Publicola, sed uenire ad Furium Camillum libet, cuius tam moderatus ex magna
ignominia ad summum imperium transitus fuit, ut, cum praesidium eius ciues
capta urbe a Gallis Ardeae exulantis petissent, non prius Veios ad accipiendum
exercitum iret quam de dictatura sua omnia sollemni iure acta conperisset.
magnificus Camilli Veientanus triumphus, egregia Gallica uictoria, sed ista
cunctatio longe admirabilior: multo enim multoque se ipsum quam hostem superare
operosius est, nec aduersa praepropera festinatione fugientem nec secunda
effuso gaudio adprehendentem.
4.1.3 Par Furio moderatione
Marcius Rutilus Censorinus: iterum enim censor creatus ad contionem populum
uocatum quam potuit grauissima oratione corripuit, quod eam potestatem bis sibi
detulisset, cuius maiores, quia nimis magna uideretur, tempus coartandum
iudicassent. uterque recte, et Censorinus et populus: alter enim ut moderate
honores crederent praecepit, alter [se] moderato credidit.
4.1.4 Age, L. Quintius
Cincinnatus qualem consulem gessit! cum honorem eius patres conscripti
continuare uellent non solum propter illius egregia opera, sed etiam quod
populus eosdem tribunos in proximum annum creare conabatur, quorum neutrum iure
fieri poterat, utrumque discussit senatus simul studium inhibendo et tribunos
uerecundiae suae exemplum sequi cogendo atque unus causa fuit, ut amplissimus ordo
populusque tutus esset ab iniusti facti reprehensione.
4.1.5 Fabius uero Maximus,
cum a se quinquies et a patre, auo, proauo maioribusque suis saepe numero
consulatum gestum animaduerteret, comitiis, quibus filius eius summo consensu
consul creabatur, quam potuit constanter cum populo egit ut aliquando
uacationem huius honoris Fabiae genti daret, non quod uirtutibus filii
diffideret, erat enim inluster, sed ne maximum imperium in una familia
continuaretur. quid hac moderatione efficacius aut ualentius, quae etiam
patrios adfectus, qui potentissimi habentur, superauit?
4.1.6 Non defuit maioribus grata mens ad praemia superiori Africano
exsoluenda, si quidem maxima eius merita paribus ornamentis decorare conati
sunt. uoluerunt illi statuas in comitio, in rostris, in curia, in ipsa denique
Iouis optimi maximi cella ponere, uoluerunt imaginem eius triumphali ornatu
indutam Capitolinis puluinaribus adplicare, uoluerunt ei continuum per omnes
uitae annos consulatum perpetuamque dictaturam tribuere: quorum <nihil>
sibi neque plebiscito dari neque senatus consulto decerni patiendo paene tantum
se in recusandis honoribus gessit, quantum egerat in emerendis..
Eodem robore mentis causam Hannibalis in senatu protexit, cum eum ciues sui
missis legatis tamquam seditiones apud eos mouentem accusarent. adiecit quoque
non oportere patres conscriptos se rei publicae Karthaginiensium interponere
altissimaque moderatione alterius saluti consuluit, alterius dignitati,
uictoria tenus utriusque hostem egisse contentus.
4.1.7 At M. Marcellus, qui primus et Hannibalem uinci et Syracusas capi
posse docuit, cum in consulatu eius Siculi de eo questum in urbem uenissent,
nec senatum illa de re habuit, quia collega Valerius Laeuinus forte aberat, ne
ob id Siculi in querendo timidiores essent, et, ut is rediit, ultro de his
admittendis retulit querentisque de se patienter sustinuit. iussos etiam a
Laeuino discedere remanere, ut suae defensioni interessent, coegit, ac deinde,
~ utraque parte perorata excedentes curia subsecutus est, quo liberius senatus
sententias ferret. inprobatis quoque eorum querellis supplices et orantes ut ab
eo in clientelam reciperentur clementer excepit. super haec Siciliam sortitus
ea prouincia collegae cessit. totiens laudatio Marcelli uariari non potest, quotiens
ipse nouis gradibus moderationis aduersus socios usus est.
4.1.8 Quam Ti. etiam Gracchus admirabilem se exhibuit! tribunus enim pl.,
cum ex professo inimicitias cum Africano et Asiatico Scipionibus gereret, et
Asiaticus iudicatae pecuniae satisdare non posset atque ideo a consule in
uincula publica duci iussus esset appellassetque collegium tribunorum, nullo
uolente intercedere secessit a collegis decretumque conposuit. nec quisquam
dubitauit quin in eo scribendo ira tinctis aduersus Asiaticum uerbis usurus
esset. at is primum iurauit se cum Scipionibus in gratiam non redisse, deinde
tale decretum recitauit: cum L. Cornelius Scipio die triumphi sui ante currum
actos hostium duces in carcerem coniecerit, indignum et alienum maiestate rei
publicae uideri, eodem ipsum duci: itaque id non passurum fieri. libenter tunc
opinionem suam populus Romanus a Graccho deceptam cognouit moderationemque eius
debita laude prosecutus est.
4.1.9 C. quoque Claudius Nero inter cetera praecipuae moderationis exempla
numerandus est. Liui Salinatoris in Hasdrubale opprimendo gloriae particeps
fuerat. tamen eum triumphantem equo sequi quam triumpho, quem senatus ei aeque
decreuerat, uti maluit, quia res in prouincia Salinatoris gesta erat. atque ita
sine curru triumphauit, eo quidem clarius, quod illius uictoria tantummodo
laudabatur, huius etiam moderatio.
4.1.10 Ne Africanus quidem posterior nos de se tacere patitur. qui censor,
cum lustrum conderet inque solitaurilium sacrificio scriba ex publicis tabulis
sollemne ei precationis carmen praeiret, quo di immortales ut populi Romani res
meliores amplioresque facerent rogabantur, 'satis' inquit 'bonae et magnae
sunt: itaque precor ut eas perpetuo incolumes seruent', ac protinus in publicis
tabulis ad hunc modum carmen emendari iussit. qua uotorum uerecundia deinceps
censores in condendis lustris usi sunt: prudenter enim sensit tunc incrementum
Romano imperio petendum fuisse, cum intra septimum lapidem triumphi
quaerebantur, maiorem autem totius terrarum orbis partem possidenti ut auidum
esse quicquam ultra adpetere, ita abunde felix, si nihil ex eo, quod optinebat,
amitteret. Neque alia eius in censura moderatio pro tribunali apparuit.
centurias recognoscens equitum, postquam C. Licinium Sacerdotem citatum
processisse animaduertit, dixit se scire illum uerbis conceptis peierasse:
proinde, si quis eum accusare uellet, usurum testimonio suo. sed nullo ad id
negotium accedente 'transduc equum' inquit, 'Sacerdos, ac lucrifac censoriam
notam, ne ego in tua persona et accusatoris et testis et iudicis partes egisse
uidear'.
4.1.11 Quod animi temperamentum etiam in Q. Scaeuola excellentissimo uiro
adnotatum est: testis namque in reum productus, cum id respondisset, quod
salutem periclitantis magnopere laesurum uidebatur, discedens adiecit ita sibi
credi oportere, si et alii idem adseuerassent, quoniam unius testimonio aliquem
cadere pessimi esset exempli. et religioni igitur suae debitam fidem et communi
utilitati salubre consilium reddidit.
4.1.12 Sentio quos ciues quaeue facta eorum ac dicta quam angusto ambitu
orationis amplectar. ðsed cum magna mihi atque permulta breuiter dicenda sint,
claritate excellentibus infinitis personis rebusque circumfusus utrumque
praestare non potuit. itaque propositi quoque nostri ratio non laudanda sibi omnia,
sed recordanda sumpsit. quapropter bona cum uenia duo Metelli, Macedonicus et
Numidicus, maxima patriae ornamenta strictim se narrari patientur.
Acerrime cum Scipione Africano <Metellus> Macedonicus dissenserat,
eorumque ab aemulatione uirtutis profecta concitatio ad graues testatasque
inimicitias progressa fuerat: sed tamen, cum interemptum Scipionem conclamari
audisset, in publicum se proripuit maestoque uultu et uoce confusa 'concurrite,
concurrite' inquit, 'ciues! moenia nostrae urbis euersa sunt: Scipioni enim
Africano intra suos penates quiescenti nefaria uis allata est'. o rem publicam
pariter Africani morte miseram et Macedonici tam humana tamque ciuili
lamentatione felicem! eodem enim tempore et quantum amisisset principem et
qualem haberet recognouit. idem filios suos monuit ut funebri eius lecto
humeros subicerent, atque huic exequiarum illum honorem uocis adiecit, non fore
ut postea id officium ab illis maiori uiro praestari posset. ubi illa tot in
curia iurgia? ubi tot [multae] pro rostris altercationes? ubi maximorum ciuium
et ducum tantum non togata proelia? omnia nimirum ista praecipua ueneratione
prosequenda deleuit moderatio.
4.1.13 Numidicus autem Metellus populari factione patria pulsus in Asiam
secessit. in qua cum ei forte ludos Trallibus spectanti litterae redditae
essent, quibus scriptum erat maximo senatus et populi consensu reditum illi in
urbem datum, non e theatro prius abiit quam spectaculum ederetur, non laetitiam
suam proxime sedentibus ulla ex parte patefecit, sed summum gaudium intra se
continuit. eundem constat pari uultu et exulem fuisse et restitutum. adeo
moderationis beneficio medius semper inter secundas et aduersas res animi
firmitate uersatus est.
4.1.14 Tot familiis in uno genere laudis enumeratis Porcium nomen uelut
expers huiusce gloriae silentio ~ praetereundum se negat fieri debere posterior
Cato non paruo summae moderationis fisus indicio. Cypriacam pecuniam maxima cum
diligentia et sanctitate in urbem deportauerat. cuius ministerii gratia senatus
relationem interponi iubebat, ut praetoriis comitiis extra ordinem ratio eius
haberetur. sed ipse id fieri passus non est, iniquum esse adfirmans quod nulli
alii tribueretur sibi decerni, ac ne quid in persona sua nouaretur, campestrem
experiri temeritatem quam curiae beneficio uti satius esse duxit.
4.1.15 Ad externa iam mihi exempla transire conanti M. Bibulus uir
amplissimae dignitatis et summis honoribus functus manus inicit. qui, cum in
Syria prouincia moraretur, duos egregiae indolis filios suos a Gabinianis militibus
Aegypti occisos cognouit. quorum interfectores ad eum uinctos regina Cleopatra
misit, ut grauissimae cladis ultionem arbitrio suo exigeret. at ille oblato
beneficio, quo nullum maius lugenti tribui poterat, dolorem moderationi cedere
coegit carnificesque sanguinis sui intactos e uestigio ad Cleopatram reduci
iussit, dicendo potestatem huius uindictae non suam, sed senatus esse debere.
4.1.ext.1 Tarentinus Archytas, dum se Pythagorae praeceptis Metaponti
penitus inmergit, magno labore longoque tempore solidum opus doctrinae
conplexus, postquam in patriam reuertit ac rura sua reuisere coepit,
animaduertit neglegentia uilici corrupta et perdita intuensque male meritum
'sumpsissem' inquit 'a te supplicium, nisi tibi iratus essem': maluit enim
inpunitum dimittere quam propter iram iusto grauius punire.
4.1.ext. 2 Nimis liberalis Archytae moderatio, temperatior Platonis: nam cum
<ad>uersus delictum serui
uehementius exarsisset, ueritus ne ipse uindictae modum dispicere non posset, Speusippo
amico castigationis arbitrium mandauit deforme sibi futurum existimans, si
conmisisset ut parem reprehensionem culpa serui et animaduersio Platonis
mereretur.
Quo minus miror quod in Xenocrate discipulo suo tam constanter moderatus
fuit. audierat eum de se multa inpie locutum: sine ulla cunctatione
criminationem respuit. instabat certo uultu index causam quaerens, cur sibi
fides non haberetur: adiecit non esse credibile ut, quem tantopere amaret, ab
eo inuicem non diligeretur. postremo, cum ad ius iurandum inimicitias serentis
malignitas confugisset, ne de periurio eius disputaret, adfirmauit numquam
Xenocratem illa dicturum fuisse, nisi ea dici expedire sibi iudicasset. non in
corpore mortali, sed in arce caelesti et quidem armatum animum eius uitae
stationem putes peregisse, humanorum uitiorum incursus a se inuicta pugna
repellentem cunctosque uirtutis numeros altitudinis suae sinu clausos
custodientem.
4.1.ext.3 Nequaquam Platoni litterarum commendatione par Syracusanus Dio,
sed quod ad praestandam moderationem adtinuit, uehementioris experimenti.
patria pulsus a Dionysio tyranno Megaram petierat ubi cum Theodorum principem
eius urbis domi conuenire uellet neque admitteretur, multum diuque ante fores
retentus comiti suo 'patienter hoc ferendum est' ait: 'forsitan enim et nos,
cum in gradu dignitatis nostrae essemus, aliquid tale fecimus'. qua
tranquillitate consilii ipse sibi condicionem exilii placidiorem reddidit.
4.1.ext.4 Thrasybulus etiam hoc loci adprehendendus est, qui populum
Atheniensem xxx tyrannorum saeuitia sedes suas relinquere coactum dispersamque
et uagam uitam miserabiliter exigentem, animis pariter atque armis confirmatum
in patriam reduxit. insignem deinde restitutione libertatis uictoriam clariorem
aliquanto moderationis laude fecit: plebei enim scitum interposuit, ne qua
praeteritarum rerum mentio fieret. haec obliuio, quam Athenienses amnestian
uocant, concussum et labentem ciuitatis statum in pristinum habitum reuocauit.
4.1.ext.5 Non minoris
admirationis illud. Stasippus Tegeates hortantibus amicis ut grauem in
administratione rei publicae aemulum, sed alioqui probum et ornatum uirum
qualibet ratione uel tolleret uel summoueret negauit se facturum, ne quem in
tutela patriae bonus ciuis locum obtineret, malus et inprobus occuparet, seque
potius uehementer <ab> aduersario urgueri quam patriam egregio aduocato
carere praeoptauit.
4.1.ext.6 Pittaci quoque
moderatione pectus instructum. qui Alcaeum poetam et amaritudine odii et
uiribus ingenii aduersus se pertinacissime usum tyrannidem a ciuibus delatam
adeptus tantum modo quid in <eo> opprimendo posset admonuit.
4.1.ext.7 Huius uiri mentio
subicit ut de septem sapien tium moderatione referam. a piscatoribus in Milesia
regione euerriculum trahentibus quidam iactum emerat. extracta deinde magni
ponderis aurea Delphica mensa orta controuersia est, illis piscium se capturam
uendidisse adfirmantibus, hoc fortunam ductus emisse dicente. qua cognitione
propter nouitatem rei et magnitudinem pecuniae ad uniuersum ciuitatis eius
populum delata placuit Apollinem Delphicum consuli cuinam adiudicari mensa
deberet. deus respondit illi esse dandam, qui sapientia ceteros praestaret, his
uerbis:
t§w sof§& pr´tow
p“ntvn; to tü tr§pod' a»d´. tum Milesii consensu Thaleti mensam dederunt. ille
cessit ea Bianti, Bias Pittaco, is protinus alii, deincepsque per omnium vii
sapientium orbem ad ultimum ad Solonem peruenit, qui et titulum amplissimae
prudentiae et praemium ad ipsum Apollinem transtulit.
4.1.ext.8 Atque ut
Theopompo quoque Spartanorum regi moderationis testimonium reddamus, [qui] cum
primus instituisset ut ephori Lacedaemone crearentur, ita
fu<tu>ri regiae potestati
oppositi, quemadmodum Romae consulari imperio tribuni pl. sunt obiecti, atque
illi cum uxor dixisset id egisse illum, ut filiis minorem potestatem
relinqueret, 'relinquam' inquit, 'sed diuturniorem'. optime quidem: ea enim
demum tuta est potentia, quae uiribus suis modum inponit. igitur Theopompus
regnum legitimis uinculis constringendo, quo longius a licentia retraxit, hoc
ad beniuolentiam ciuium propius admouit.
4.1.ext.9 Antiochus autem a
L. Scipione ultra Taurum montem imperii finibus summotis, cum Asiam prouinciam
uicinasque ei gentes amisisset, gratias agere populo Romano non dissimulanter tulit,
quod nimis magna procuratione liberatus modicis regni terminis uteretur. et
sane nihil est tam praeclarum aut tam magnificum, quod non moderatione
temperari desideret.
4.2.init Quae
quoniam multis et claris auctoribus inlustrata est, transgrediamur ad egregium
humani animi ab odio ad gratiam deflexum et quidem eum laeto stilo persequamur:
nam si placidum mare ex aspero caelumque ex nubilo serenum hilari aspectu
sentitur, si bellum pace mutatum plurimum gaudii adfert, offensarum etiam acerbitas
deposita candida relatione celebranda est.
4.2.1 M. Aemilius Lepidus,
bis consul et pontifex maximus splendorique honorum
par<i> uitae grauitate, diutinas
ac uehementes inimicitias cum Fuluio Flacco eiusdem amplitudinis uiro gessit.
quas, ut simul censores renuntiati sunt, in campo deposuit existimans non
oportere eos priuatis inimicitiis dissidere, qui publice summa iuncti essent
potestate. id iudicium animi eius et praesens aetas conprobauit et nobis
ueteres annalium scriptores laudandum tradiderunt.
4.2.2 Sicuti Liui quoque
Salinatoris finiendarum simultatium inlustre consilium ignotum posteritati esse
noluerunt: is namque, etsi Neronis odio ardens in exilium profectus fuerat
testimonio eius praecipue adflictus, tamen, postquam eum inde reuocatum ciues
collegam illi in consulatu dederunt, et ingenii sui, quod erat acerrimum, et
iniuriae, quam grauissimam acceperat, obliuisci sibi imperauit, ne, si
dissidente animo consortionem imperii usurpare uoluisset, pertinacem exhibendo
inimicum malum consulem ageret. quae quidem mentis ad tranquilliorem habitum
inclinatio in aspero ac difficili temporum articulo plurimum salutis urbi atque
Italiae attulit, quia pari uirtutis inpetu conisi terribilis Punicas uires
contuderunt.
4.2.3 Clarum etiam in Africano superiore ac Ti. Graccho depositarum
inimicitiarum exemplum, si quidem ad cuius mensae sacra odio dissidentes
uenerant, ab ea et amicitia et adfinitate iuncti discesserunt: non contentus
enim Scipio auctore senatu in Capitolio Iouis epulo cum Graccho concordiam
communicasse filiam quoque ei Corneliam protinus ibi despondit.
4.2.4 Sed huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit:
Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in
consulatu suo urbe expulerat, idemque P. Vatinium dignitati suae semper
infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis,
ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur
quam mutui odii pertinacia pensantur.
4.2.5 Ciceronis autem factum adeo uisum est probabile, ut imitari id ne
inimicissimus quidem illi P. Pulcher dubitauerit. qui incesti crimine a tribus
Lentulis accusatus unum ex his ambitus reum patrocinio suo protexit atque in
animum induxit et iudices et praetorem et Vestae aedem intuens amicum Lentulo
agere, inter quae ille salutem eius foedo crimine obruere cupiens hostili uoce
perorauerat.
4.2.6 Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit,
et C. Antonii, quem damnauerat, filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium, a
quo damnatus fuerat, rerum suarum procuratorem habendo.
4.2.7 Caeli uero Rufi ut uita inquinata, ita misericordia, quam Q. Pompeio
praestitit, probanda. cui a se publica quaestione prostrato, cum mater Cornelia
fidei commissa praedia non redderet, atque iste auxilium suum litteris
inplorasset, pertinacissime absenti adfuit: recitauit etiam eius epistolam
<in> iudicio ultimae necessitatis indicem, qua impiam Corneliae auaritiam
subuertit. factum propter eximiam humanitatem ne sub Caelio quidem auctore
repudiandum.
4.3.init. Magna cura praecipuoque studio referendum est
quantopere libidinis et auaritiae furori similis impetus ab inlustrium uirorum
pectoribus consilio ac ratione summoti sint, quia ii demum penates, ea ciuitas,
id regnum aeterno in gradu facile steterit, ubi minimum uirium ueneris
pecuniaeque cupido sibi uindicauerit: nam quo istae generis humani certissimae
pestes penetrarunt, iniuria dominatur, infamia flagrat, uis habitat, bella gignuntur.
fauentibus igitur linguis contrarios his tam diris uitiis mores commemoremus.
4.3.1 Quartum et uicesimum annum agens Scipio, cum in Hispania Karthagine
oppressa maioris Karthaginis capiendae sumpsisset auspicia multosque obsides,
quos in ea urbe Poeni clausos habuerant, in suam potestatem redegisset, eximiae
inter eos formae uirginem aetatis adultae et iuuenis et caelebs et uictor,
postquam comperit inlustri loco inter Celtiberos natam nobilissimoque gentis
eius Indibili desponsam, arcessitis parentibus et sponso inuiolatam tradidit.
aurum quoque, quod pro redemptione puellae allatum erat, summae dotis adiecit.
qua continentia ac munificentia Indibilis obligatus Celtiberorum animos Romanis
adplicando meritis eius debitam gratiam retulit.
4.3.2 Verum ut huius uiri abstinentiae testis Hispania, ita M. Catonis
Epiros, Achaia, Cyclades insulae, maritima pars Asiae, prouincia Cypros. unde
cum pecuniae deportandae ministerium sustineret, tam auersum animum ab omni
uenere quam a lucro habuit in maxima utriusque intemperantiae materia uersatus:
nam et regiae diuitiae potestate ipsius continebatur et fertilissimae
deliciarum tot Graeciae urbes necessaria totius nauigationis deuerticula erant.
atque id Munatius Rufus Cypriacae expeditionis fidus comes scriptis suis
significat. cuius testimonium non amplector: propio enim argumento laus ista
nititur, quoniam ex eodem naturae utero et continentia nata est et Cato.
4.3.3 Drusum etiam Germanicum, eximiam Claudiae familiae gloriam patriaeque
rarum ornamentum, et quod super omnia est, operum suorum pro habitu aetatis
magnitudine uitrico pariter ac fratri Augustis duobus rei publicae diuinis
oculis mirifice respondentem, constitit usum ueneris intra coniugis caritatem
clausum tenuisse. Antonia quoque, femina laudibus uirilem familiae suae
claritatem supergressa, amorem mariti egregia fide pensauit, quae post eius
excessum forma <et> aetate florens conuictum socrus pro coniugio habuit,
in eodemque toro alterius adulescentiae uigor extinctus est, alterius uiduitatis
experientia consenuit. hoc cubiculum talibus experimentis summam inponat.
4.3.4 Deinceps et his uacemus, quorum animus aliquo in momento ~ ponendi
pecuniam numquam uacuit. Cn. Marcius patriciae gentis adulescens, Anci regis
clara progenies, cui Corioli Volscorum oppidum capti cognomen adiecerunt, cum
editis conspicuae fortitudinis operibus a Postumo Cominio consule accurata
oratione apud milites laudatus omnibus donis militaribus et agri centum
iugeribus et x captiuorum electione et totidem ornatis equis, centenario boum
grege argentoque, quantum sustinere ualuisset, donaretur, nihil ex his praeter
unius hospitis captiui salutem equumque, quo in acie uteretur, accipere uoluit.
qua tam circumspecta animi moderatione nescias utrum maiore cum laude praemia
elegerit an reiecerit.
4.3.5 M'. autem Curius, exactissima norma Romanae frugalitatis idemque
fortitudinis perfectissimum specimen, Samnitium legatis agresti se in scamno
adsidentem foco eque ligneo catillo cenantem++quales epulas apparatus indicio
est++spectandum praebuit: ille enim Samnitium diuitias contempsit, Samnites
eius paupertatem mirati sunt: nam cum ad eum magnum pondus auri publice missum
attulissent, benignis uerbis inuitatus ut eo uti uellet, uultum risu soluit
<et> protinus 'superuacuae' inquit, 'ne dicam ineptae legationis
ministri, narrate Samnitibus M'. Curium malle locupletibus imperare quam ipsum
fieri locupletem, atque istud ut pretiosum, ita malo hominum excogitatum munus
refertote et memento<te> me nec
acie uinci nec pecunia corrumpi posse'. Idem, cum Italia Pyrrum regem
exegisset, nihil omnino ex praeda regia, qua exercitum urbemque ditauerat,
adtigit. decretis etiam <a> senatu septenis iugeribus agri populo, sibi
autem quinquaginta, popularis adsignationis modum non excessit parum idoneum
rei publicae ciuem existimans qui eo, quod reliquis tribueretur, contentus non
es<se>t.
4.3.6 Idem sensit Fabricius Luscinus honoribus et auctoritate omni ciuitate
temporibus suis maior, censu par unicuique pauperrimo, qui a Samnitibus, quos
uniuersos in clientela habebat, x aeris et v pondo argenti et decem seruos sibi
missos in Samnium remisit, continentiae suae beneficio sine pecunia praediues,
sine usu familiae abunde comitatus, quia locupletem illum faciebat non multa
possidere, sed modica desiderare. ergo domus eius quemadmodum aere et argento
et mancipiis Samnitium uacua, ita gloria ex iis parta referta fuit. Consentanea
repudiatis donis Fabricii uota extiterunt: legatus enim ad Pyrrum profectus, cum
apud eum Cineam Thessalum narrantem audisset quendam Athenis esse clarum
sapientia suadentem ne quid aliud homines quam uoluptatis causa facere uellent,
pro monstro eam uocem accepit continuoque Pyrro et Samnitibus istam sapientiam
deprecatus est. licet Athenae doctrina sua glorientur, uir tamen prudens
Fabricii detestationem quam Epicuri
malu<er>it praecepta. quod
euentus quoque indicauit: nam quae urbs uoluptati plurimum tribuit, imperium
maximum amisit, quae labore delectata est, occupauit, et illa libertatem tueri
non ualuit, haec etiam donare potuit.
4.3.7 Curi et Fabrici Q. Tuberonem cognomine Catum discipulum fuisse merito
quis existimauerit. cui consulatum gerenti cum Aetolorum gens omnis usus uasa
argentea magno pondere et exquisita arte fabricata per legatos misisset, qui
superiore tempore gratulandi causa ad eum profecti retulerant fictilia se in
eius mensa uidisse, monitos ne continentiae quasi paupertati succurrendum
putarent cum suis sarcinis abire iussit. quam bene Aetolicis domestica
praetulerat, si frugalitatis eius exemplum posterior aetas sequi uoluisset!
nunc quo uentum est? a seruis impetrari uix potest ne eam supellectilem
fastidiant, qua tunc consul uti non erubuit.
4.3.8 At Perse rege deuicto Paulus, cum Macedonicis opibus ueterem atque
hereditariam urbis nostrae paupertatem eo usque satiasset, ut illo tempore
primum populus Romanus tributi praestandi onere se liberaret, penates suos
nulla ex parte locupletiores fecit, praeclare secum actum existimans, quod ex
illa uictoria alii pecuniam, ipse gloriam occupasset.
4.3.9 Atque huic animi eius iudicio Q. Fabius Gurges, N.
F<abius> Pictor, Q. Ogulnius
subscripserunt. qui legati <ad> Ptolomaeum regem missi munera, quae ab eo
priuatim acceperant, in aerarium, et quidem prius quam ad senatum legationem
referrent, detulerunt, scilicet de publico ministerio nihil cuiquam praeter
laudem bene administrati officii accedere debere iudicantes. iam illud
humanitatis senatus et attentae maiorum disciplinae indicium est: data sunt
enim legatis quae in aerarium reposuerant non solum patrum conscriptorum
decreto, sed etiam populi permissu ~ rum at quem legata quaestores prompta uni
cuique distribuerunt. ita in isdem Ptolomaei liberalitas, legatorum abstinentia,
senatus ac populi aequitas debitam probabilis facti portionem obtinuit.
4.3.10 Fabiorum et Ogulni continentiae Calpurnium Pisonem in consimili
genere laudis aemulum fuisse res ipsa documento est. consul graui fugitiuorum
bello a se liberata Sicilia eos, quorum praecipua opera usus fuerat,
imperatorio more donis prosequebatur. inter quos filium suum aliquot locis
proeliatum fortissime titulo trium librarum aureae coronae decorauit praefatus
non oportere a magistratu e publica pecunia erogari quod in ipsius domum
rediturum esset tantumque ponderis se testamento adulescenti legaturum
promisit, ut honorem publice a duce, pretium priuatim a patre reciperet.
4.3.11 Age, si quis hoc saeculo uir inluster pellibus haedinis pro stragulis
utatur tribusque seruis comitatus Hispaniam regat et quingentorum assium sumptu
transmarinam prouinciam petat, eodem cibo eodemque uino quo nautae contentus
sit, nonne miserabilis existimetur? atqui ista patientissime superior Cato
tolerauit, quia illum grata frugalitatis consuetudo in hoc genere uitae cum
summa dulcedine continebat.
4.3.12 Multum a prisca continentia spatio annorum posterior Cato discedit,
utpote in ciuitate iam diuite et lautitia gaudente natus. is tamen, cum bellis
ciuilibus interesset, filium secum trahens xii seruos habuit, numero plures
quam superior, temporum diuersis moribus pauciores.
4.3.13 Exultat animus
maximorum uirorum memoriam percurrens. Scipio Aemilianus post duos inclytos
consulatus totidemque suae praecipuae gloriae triumphos septem seruis sequentibus
officio legationis functus est. et, puto, Karthaginis ac Numantiae spoliis
conparare plures potuerat, nisi operum suorum ad se laudem, manubias ad patriam
redundare maluisset. itaque, cum per socios et exteras gentes iter faceret, non
mancipia eius, sed uictoriae numerabantur, nec quantum auri et argenti, sed
quantum amplitudinis pondus secum ferret aestimabatur.
4.3.14 Continentia uero
etiam in uniuersae plebis animis saepe numero cognita est, sed abunde erit ex
his duo exempla longe inter se distantium saeculorum retulisse. Pyrrus impetus
sui terrore soluto ac iam Epiroticis armis languentibus beniuolentiam populi
Romani mercari, quia uirtutem debilitare nequiuerat, cupiens paene totum
regiarum opum apparatum in urbem nostram transtulerat. ceterum cum et magni
pretii et uarii generis a legatis eius tam uirorum quam feminarum apta usui
munera circa domos ferrentur, nulla
cui<us>quam dono ianua patuit,
Tarentinaeque petulantiae animosus magis quam efficax defensor haud scio maiore
cum gloria huius urbis moribus <an armis> repulsus sit.
In illa quoque procella,
quam C. Marius et L. Cinna rei publicae inflixerant, abstinentia populi Romani
mirifica conspecta est: nam cum a se proscriptorum penates uulgi manibus
diripiendos obiecissent, inueniri nemo potuit, qui ciuili luctu praedam
peteret: unus enim quisque se ab his perinde ac si a sacris aedibus abstinuit.
quae quidem tam misericors continentia plebis tacitum crudelium uictorum
conuicium fuit.
4.3.ext.1 Ac ne eiusdem
laudis commemorationem externis inuideamus, Pericles Atheniensium princeps, cum
tragoediarum scriptorem Sophoclea in praetura collegam haberet, atque is
publico officio una districtus pueri ingenui praetereuntis formam inpensioribus
uerbis laudasset, intemperantiam eius increpans dixit praetoris non solum manus
a pecuniae lucro, sed etiam oculos a libidinoso aspectu continentes esse
debere.
4.3.ext.2 Sophocles autem
aetate iam senior, cum ab eo quidam quaereret an etiam nunc rebus ueneriis
uteretur, 'di meliora!' inquit: 'libenter enim istinc tamquam ex aliqua furiosa
profugi dominatione'.
4.3.ext.3 Aeque abstinentis
senectae Xenocratem fuisse accepimus. cuius opinionis non parua fides erit
narratio, quae sequitur. in peruigilio Phryne nobile Athenis scortum iuxta eum
uino grauem accubuit pignore cum quibusdam iuuenibus posito, an temperantiam
eius corrumpere posset. quam nec tactu nec sermone aspernatus, quoad uoluerat
in sinu suo moratam, propositi inritam dimisit. factum sapientia inbuti animi
abstinens, sed meretriculae quoque dictum perquam facetum: deridentibus enim se
adulescentibus, quod tam formosa
tamque elegans poti senis animum inlecebris pellicere non potuisset, pactumque
uictoriae pretium flagitantibus de homine se cum iis, non de statua pignus posuisse
respondit. potestne haec Xenocratis continentia a quoquam magis uere magisque
proprie demonstrari quam ab ipsa meretricula expressa est? Phryne pulchritudine
sua nulla parte constantissimam eius abstinentiam labefecit: quid? rex
Alexander diuitiis quatere potuit? ab illo quoque statuam et quidem aeque
frustra temptatam putes. legatos ad eum cum aliquot talentis miserat. quos in
academiam perductos solito sibi, id est modico apparatu et admodum paruulis
copiis excepit. postero die interrogantibus cuinam adnumerari pecuniam uellet,
'quid? uos' inquit 'hesterna cena non intellexistis ea me non indigere?' ita
rex philosophi amicitiam emere uoluit, philosophus regi suam uendere noluit.
4.3.ext.4 Alexander uero
cognomen inuicti adsecutus continentiam Diogenis cynici uincere non potuit. ad
quem cum in sole sedentem accessisset hortareturque ut, si qua praestari sibi
uellet, indicaret, quemadmodum erat in crepidine conlocatus, sordidae
appellationis, sed robustae uir praestantiae, 'mox' inquit 'de ceteris, interim
uelim a sole mihi non obstes'. quibus uerbis illa nimirum inhaesit sententia:
Alexander Diogenen gradu suo diuitiis pellere temptat, celerius Dareum armis.
Idem Syracusis, cum holera ei lauanti Aristippus dixisset, si 'Dionysium
adulari uelles, ista non esses', 'immo', inquit 'si tu ista esse uelles, non
adulare<re> Dionysium'.
4.4.init.
Maxima ornamenta esse matronis liberos, apud Pomponium Rufum collectorum libro *
sic inuenimus: Cornelia Gracchorum mater, cum Campana matrona apud illam
hospita ornamenta sua pulcherrima illius saeculi ostenderet, traxit eam
sermone, <donec> e schola redirent liberi, et 'haec' inquit 'ornamenta
sunt mea'. omnia nimirum habet qui nihil concupiscit, eo quidem certius ~ quam
cuncta possidet, quia dominium rerum conlabi solet, bonae mentis usurpatio
nullum tristioris fortunae recipit incursum. itaque quorsum attinet aut
diuitias in prima felicitatis parte aut paupertatem in ultimo miseriarum statu
ponere, cum et illarum frons hilaris multis intus amaritudinibus sit referta et
huius horridior aspectus solidis et certis bonis abundet? quod melius personis
quam uerbis repraesentabitur.
4.4.1 Regio imperio propter
nimiam Tarquinii superbiam finito consulatus initium Valerius Publicola cum
Iunio Bruto auspicatus est idemque postea tres consulatus acceptissimos populo
Romano gessit et plurimorum ac maximorum operum praetexto titulum imaginum
suarum amplificauit, cum interim fastorum illud columen patrimonio ne ad
exequiarum quidem inpensam sufficiente decessit, ideoque publica pecunia ductae
sunt. non adtinet ulteriore disputatione tanti uiri paupertatem scrutari:
abunde enim patet quid uiuus possederit, cui mortuo lectus funebris et rogus
defuit.
4.4.2 Quantae amplitudinis
Menenium Agrippam fuisse arbitremur, quem senatus et plebs pacis
in<ter> se faciendae auctorem
legit? quantae scilicet esse debuit arbiter publicae salutis. hic, nisi a
populo conlatis in capita sextantibus funeratus esset,++ita pecuniae inops
decessit++sepulturae honore caruisset. uerum idcirco perniciosa seditione
diuidua ciuitas manibus Agrippae in unum contrahi uoluit, quia eas pauperes
quidem, sed sanctas animaduerterat. cuius ut superstitis nullum fuit, quod in
censum deferretur, ita extincti hodieque amplissimum est patrimonium Romana
concordia.
4.4.3 In C. uero Fabricii
et Q. Aemilii Papi prin cipum saeculi sui domibus argentum fuisse confitear
oportet: uterque enim patellam deorum et salinum habuit, sed eo lautius
Fabricius, quod patellam suam corneo pediculo sustineri uoluit. Papus
quoque satis animose, qui cum hereditatis nomine ea accepisset, religionis
causa abalienanda non putauit.
4.4.4 Illi etiam praediuites, qui ab aratro arcessebantur, ut consules
fierent, uoluptatis causa sterile atque aestuosissimum Pupiniae solum uersabant
deliciarumque gratia uastissimas glebas plurimo cum sudore dissipabant? immo
uero, quos pericula rei publicae imperatores adserebant, angustiae rei
familiaris++quid cesso proprium nomen ueritati reddere?++bubulcos fieri
cogebant.
4.4.5 Atilium autem, qui ad eum arcessendum a senatu missi erant ad imperium
populi Romani suscipiendum, semen spargentem uiderunt. sed illae rustico opere
adtritae manus salutem publicam stabilierunt, ingentes hostium copias pessum
dederunt, quaeque modo arantium boum iugum rexerant, triumphalis currus habenas
retinuerunt, nec fuit his
rubor<i> eburneo scipione
deposito agrestem stiuam aratri repetere. potest pauperes consolari Atilius,
sed multo magis docere locupletes quam non sit necessaria solidae laudis
cupidini anxia diuitiarum conparatio.
4.4.6 Eiusdem nominis et sanguinis Atilius Regulus, primi Punici belli qua
gloria, qua clades maxima, cum in Africa insolentissimae Karthaginis opes
crebris uictoriis contunderet ac prorogatum sibi ob bene gestas res in proximum
annum imperium cognosset, consulibus scripsit uilicum in agello, quem vii
iugerum in Pupinia habebat, mortuum esse, occasionemque nanctum mercennarium
amoto inde rustico instrumento discessisse, ideoque petere ut sibi successor
mitteretur, ne deserto agro non esset unde uxor ac liberi sui alerentur. quae
postquam senatus a consulibus accepit, et agrum Atili ilico colendum locari et
alimenta coniugi eius acliberis praeberi resque, quas amiserat, redimi publice
iussit. tanti aerario nostro uirtutis Atilianae exemplum, quo omnis aetas
Romana gloriabitur, stetit.
4.4.7 Aeque magna latifundia L. Quinti Cincinnati fuerunt: vii enim iugera
agri possedit ex hisque tria, quae pro amico ad aerarium subsignauerat, multae
nomine amisit. poenam quoque pro filio Caesone, quod ad causam dicendam non
occurrisset, huius agelli reditu soluit. et tamen ei quattuor iugera aranti non
solum dignitas patris familiae constitit, sed etiam dictatura delata est.
anguste se habitare nunc putat cuius domus tantum patet, quantum Cincinnati
rura patuerunt.
4.4.8 Quid Aelia familia, quam locuples! xvi eodem tempore Aeli fuerunt,
quibus una domuncula erat eodem loci, quo nunc sunt Mariana monumenta, et unus
in agro Veiente fundus minus multos cultores desiderans quam dominos habebat
inque circo maximo et Flaminio spectaculi locus. quae quidem loca ob uirtutem
publice donata possidebant.
4.4.9 Eadem gens nullum ante scripulum argenti habuit quam Paulus Perse
deuicto Q. Aelio Tuberoni genero suo quinque pondo argenti ex praeda donaret:
taceo enim quod princeps ciuitatis filiam ei nuptum dedit, cuius pecunia tam
ieiunos penates uidebat. qui ipse quodque adeo inops decessit, ut, nisi fundus,
quem unum reliquerat, uenisset, unde uxor eius dotem reciperet non extitisset.
animi uirorum et feminarum uigebant in ciuitate, eorumque bonis dignitatis
aestimatio cunctis in rebus ponderabatur. haec imperia conciliabant, haec
iungebant adfinitates, haec in foro, haec intra priuatos parietes plurimum
poterant: patriae enim rem unus quisque, non suam augere properabat pauperque
in diuite quam diues in paupere imperio uersari malebat. atque huic tam
praeclaro proposito illa merces reddebatur, quod nihil eorum, quae uirtuti
debentur, emere pecunia licebat, inopiaeque inlustrium uirorum publice
succurrebatur.
4.4.10 Itaque, cum secundo Punico bello Cn. Scipio ex Hispania senatui
scripsisset petens ut sibi successor mitteretur, quia filiam uirginem adultae iam
aetatis haberet, neque ei sine se dos expediri posset, senatus, ne res publica
bono duce careret, patris sibi partes desumpsit consilioque uxoris ac
propinquorum Scipionis constituta dote summam eius ex aerario erogauit ac
puellam nuptum dedit. dotis modus xl milia aeris fuit, quo non solum humanitas
patrum conscriptorum, sed etiam habitus ueterum patrimoniorum cognosci potest:
namque adeo fuerunt arta, ut Tuccia Caesonis filia maximam dotem ad uirum x
aeris attulisse uisa sit, et Megullia, quia cum quinquaginta milibus aeris
mariti domum intrauit, Dotatae cognomen inuenerit. idem senatus Fabricii
Luscini Scipionisque filias ab indotatis nuptiis liberalitate sua uindicauit,
quoniam paternae hereditati praeter opimam gloriam nihil erat quod acceptum referrent.
4.4.11 M. autem Scaurus quantulam a patre hereditatem acceperit in primo
libro eorum, quos de uita sua tres scripsit, refert: ait enim sibi sex sola
mancipia totumque censum quinque atque xxx milium nummum relictum. in hac ille
pecunia futurus senatus princeps nutritus est spiritus.
Haec igitur exempla respicere, his adquiescere solaciis debemus, qui
paruulos census nostros numquam querellis uacuos esse sinimus. nullum aut
admodum parui ponderis argentum, paucos seruos, vii iugera aridae terrae, indigentia
domesticae inpensae funera, inopes dotum filias, sed egregios consulatus,
mirificas dictaturas, innumerabiles triumphos cernimus. quid ergo modicam
fortunam quasi praecipuum generis humani malum diurnis <atque> nocturnis
conuiciis laceramus, quae ut non abundantibus, ita fidis uberibus Publicolas,
Aemilios, Fabricios, Curios, Scipiones, Scauros hisque paria robora uirtutis
aluit. exurgamus potius animis pecuniaeque aspectu debilitatos spiritus
pristini temporis memoria recreemus: namque per Romuli casam perque ueteris
Capitolii humilia tecta et aeternos Vestae focos fictilibus etiam nunc uasis
contentos iuro nullas diuitias talium uirorum paupertati posse praeferri.
4.5.init A qua tempestiuus ad uerecundiam transitus uidetur:
haec enim iustissimis uirispraecepit ut priuatas facultates neglegerent,
publicas quam amplissimas esse cuperent, digna cui perinde atque caelesti
numini templa extruantur araeque consecrentur, quia parens est omnis honesti
consilii, tutela sollemnium officiorum, magistra innocentiae, cara proximis,
accepta alienis, omni loco, omni tempore fauorabilem prae se ferens uultum.
4.5.1 Sed ut a laudibus eius ad facta ueniamus, a condita urbe usque ad
Africanum et Ti. Longum consules promiscuus senatui et populo spectandorum
ludorum locus erat. numquam tamen quisquam ex plebe ante patres conscriptos in
theatro spectare sus tinuit: adeo circumspecta ciuitatis nostrae uerecundia
fuit. quae quidem certissimum sui documentum etiam illo die exhibuit, quo L.
Flamininus extrema in parte theatri constitit, quia a M. Catone et L. Flacco
censoribus senatu m<otus>
fuerat, consulatus iam honore defunctus, frater etiam T. Flaminini Macedoniae
Philippique uictoris: omnes enim transire eum in locum dignitati suae debitum
coegerunt.
4.5.2 Confregit rem publicam Terentius Varro Cannensis pugnae temerario
ingressu. idem delatam ab uniuerso senatu et populo dictaturam recipere non
sustinendo pudore culpam maximae cladis redemit effecitque ut acies deorum
irae, modestia ipsius moribus imputaretur. itaque titulo imaginis eius
speciosius non recepta dictatura quam aliorum gesta adscribi potest.
4.5.3 Nos autem ad praeclarum uerecundiae opus transgrediamur. magna cum
inuidia fortuna praetoriis comitiis Africani superioris filium Cn. Scipionem et
scribam C. Cicereium in campum deduxerat, utque nimis inpotens sermone uulgi
carpebatur, quod tanti uiri sanguinem clientelamque comitiali certamine
confuderat. ceterum crimen eius in suam laudem Cicereius conuertit: nam ut
uidit omnibus se centuriis Scipioni anteferri, templo descendit abiectaque
candida toga conpetitoris sui suffragatorem agere coepit, ut scilicet praeturam
melius Africani memoriae concederet quam sibi uindicaret. ~ nec maximum esse
uerecundiae pretium: Scipio tunc honorem adeptus est, sed [si] Cicereio magis
gratulati sunt.
4.5.4 Ac ne protinus comitiis abeamus, consulatum petens L. Crassus, cum
omnium candidatorum more circum forum supplex populo ire cogeretur, numquam
adduci potuit ut id praesente Q. Scaeuola grauissimo et sapientissimo uiro,
socero suo, faceret. itaque rogabat eum ut a se, dum ineptae rei inseruiret,
discederet, maiorem uerecundiam dignitatis eius quam candidae togae suae
respectum agens.
4.5.5 Pompeius autem Magnus Pharsalica acie uictus a Caesare, cum postero
die Larisam intraret, oppidique illius uniuersus populus obuiam ei
processisset, 'ite' inquit 'et istud officium praestate uictori', dicerem, non
dignus qui uinceretur, nisi a Caesare esset superatus, certe modestus in
calamitate: nam quia dignitate sua uti iam non poterat, usus est uerecundia.
4.5.6 Quam praecipuam in C. quoque Caesare fuisse et saepe numero apparuit
et ultimus eius dies significauit: conpluribus enim parricidarum uiolatus
mucronibus inter ipsum illud tempus, quo diuinus spiritus mortali discernebatur
a corpore, ne tribus quidem et xx uulneribus quin uerecundiae obsequeretur
absterreri potuit, si quidem utraque togam manu demisit, ut inferior pars
corporis tecta conlaberetur. in hunc modum non homines expirant, sed di immortales
sedes suas repetunt.
4.5.ext.1 Quod sequitur externis adnectam, quia ante gestum est quam
Etruriae ciuitas daretur. excellentis in ea regione pulchritudinis adulescens
nomine Spurinna, cum mira specie conplurium feminarum inlustrium sollicitaret oculos
ideoque uiris ac parentibus earum se suspectum esse sentiret, oris decorem
uulneribus confudit deformitatemque sanctitatis suae fidem quam formam
inritamentum alienae libidinis esse maluit.
4.5.ext.2 Athenis quidam ultimae senectutis, cum spectatum ludos in theatrum
uenisset, eumque nemo e ciuibus sessum reciperet, ad Lacedaemoniorum legatos
forte peruenit. qui hominis aetate moti canos eius et annos adsurgendi officio
uenerati sunt sedemque ei inter ipsos honoratissimo loco dederunt. quod ubi fieri
populus aspexit, maximo plausu alienae urbis uerecundiam conprobauit. ferunt
tunc unum e Lacedaemoniis dixisse 'ergo Athenienses quid sit rectum sciunt, sed
id facere neglegunt'.
4.6.init. A placido et leni adfectu ad aeque honestum, uerum aliquanto
ardentiorem et concitatiorem pergam legitimique amoris quasi quasdam imagines
non sine maxima ueneratione contemplandas lectoris oculis subiciam, ualenter
inter coniuges stabilitae fidei opera percurrens, ardua imitatu, ceterum
cognosci utilia, quia excellentissima animaduertenti ne mediocria quidem
praestare rubori oportet esse.
4.6.1 Ti. Gracchus anguibus domi suae mare <ac> femina deprehensis,
certior factus ab aruspice mare dimisso uxori eius, femina ipsi celerem obitum
instare, salutarem coniugi potius quam sibi partem augurii secutus marem
necari, feminam dimitti iussit sustinuitque in conspectu suo se ipsum interitu
serpentis occidi. itaque Corneliam nescio utrum feliciorem dixerim, quod talem
uirum habuerit, an miseriorem, quod amiserit. o te, Thessaliae rex Admete,
crudelis et duri facti crimine sub magno iudice damnatum, qui coniugis tuae
fata pro tuis permutari passus es, eaque, ne tu
extinguere<re>, uoluntario obitu
consumpta lucem intueri potuisti, et certe parentum prius indulgentiam
temptaueras!
4.6.2 Vilior Graccho iniquae fortunae uictima, quamuis senatorii uir
ordinis, C. Plautius Numida, sed in consimili amore par exemplum: morte enim
uxoris audita doloris inpotens pectus suum gladio percussit. interuentu deinde
domesticorum inceptum exequi prohibitus colligatusque, ut primum occasio data
est, scissis fasceis ac uulnere diuolso constanti dextra spiritum luctus
acerbitate permixtum ex ipsis praecordiis et uisceribus hausit, tam uiolenta
morte testatus quantum maritalis flammae illo pectore clausum habuisset.
4.6.3 Eiusdem ut nominis, ita amoris quoque M. Plautius: nam cum imperio
senatus classem sociorum sexaginta nauium in Asiam reduceret Tarentumque
appulisset, atque ibi uxor eius Orestilla, quae illuc eum prosecuta fuerat,
morbo <op>pressa decessisset,
funerata ea et in rogum inposita inter officium unguendi et osculandi stricto
ferro incubuit. quem amici, sicut erat, togatum et calceatum corpori coniugis iunxerunt
ac deinde subiectis facibus utrumque una cremauerunt. quorum ibi factum
sepulcrum est,++Tarenti etiam nunc conspicitur++quod uocatur TVN DUO FILOUNTVN.
nec dubito quin, si quis modo extinctis sensus inest, Plautius et Orestilla
fati consortione gestientes uultus tenebris intulerint. saneque, ubi idem et
maximus et honestissimus amor est, aliquanto praestat morte iungi quam distrahi
uita.
4.6.4 Consimilis adfectus Iuliae C. Caesaris filiae adnotatus est. quae, cum
aediliciis comitiis Pompei Magni coniugis sui uestem cruore respersam e campo
domum relatam uidisset, territa metu ne qua ei uis esset adlata, exanimis
concidit partumque, quem utero conceptum habebat, subita animi consternatione
et graui dolore corporis eicere coacta est magno quidem cum totius terrarum
orbis detrimento, cuius tranquillitas tot ciuilium bellorum truculentissimo
furore perturbata non esset, si Caesaris et Pompei concordia communis sanguinis
uinculo constricta mansisset.
4.6.5 Tuos quoque castissimos ignes, Porcia M. Catonis filia, cuncta saecula
debita admiratione prosequentur. quae, cum apud Philippos uictum et interemptum
uirum tuum Brutum cognosses, quia ferrum non dabatur, ardentes ore carbones
haurire non dubitasti, muliebri spiritu uirilem patris exitum imitata. sed
nescio an hoc fortius, quod ille usitato, <tu> nouo genere mortis
absumpta e<s>.
4.6.ext.1 Sunt et alienigeni amores iusti obscuritate ignorantiae non
obruti, e quibus paucos attigisse satis erit. gentis Cariae regina Artemisia
uirum suum Mausolum fato absumptum quantopere
desiderau<e><r>it leue est
post conquisitorum omnis generis honorum monumentique usque ad vii miracula
prouecti magnificentiam argumentari: quid enim aut eos colligas aut de illo inclito
tumulto loquare, cum ipsa Mausoli uiuum ac spirans sepulcrum fieri concupierit
eorum testimonio, qui illam extincti ossa potioni aspersa bibisse tradunt?
4.6.ext.2 Hypsicratea quoque regina Mitridatem coniugem suum effusis
caritatis habenis amauit, propter quem praecipuum formae suae decorem in
habitum uirilem conuertere uoluptatis loco habuit: tonsis enim capillis equo se
et armis adsuefecit, quo facilius laboribus et periculis eius interesset. quin
etiam uictum a Cn. Pompeio per efferatas gentes fugientem animo pariter et
corpore infatigabili secuta est. cuius tanta fides asperarum atque difficilium
rerum Mitridati maximum solacium et iucundissimum lenimentum fuit: cum domo
enim et penatibus uagari se credidit uxore simul exulante.
4.6.ext.3 Verum quid Asiam, quid barbariae inmensas solitudines, quid
latebras Pontici sinus scrutor, cum splendidissimum totius Graeciae decus
Lacedaemon praecipuum uxoriae fidei specimen tantum non nostris ostentet
oculis, plurimis et maximis patriae suae laudibus admiratione facti
conparandum?
Minyae, quorum origo ex inclyto sociorum Iasonis numero Lemniorum in insula
concepta per aliquot saeculorum uices stabili in sede manserat, ~ a Pelasgicis
expulsi ramis, alienae opis indigentes excelsa Taygetorum montium iuga
supplices occupauerunt. quos Spartana ciuitas respectu Tyndaridarum ++amque in
illo nobilis famae nauigio destinatum sideribus par fratrum fulserat++deductos
inde legibus commodisque suis inmiscuit. sed hoc tantum beneficium in iniuriam
bene meritae urbis regnum adfectantes uerterunt. igitur publicae custodiae
inclusi capitali adseruabantur supplicio. quod cum uetere instituto
Lacedaemoniorum nocturno tempore passuri essent, coniuges eorum inlustris ibi
sanguinis uelut adlocuturae perituros uiros inpetrato a custodibus aditu
carcerem intrauerunt commutataque ueste per simulationem doloris uelatis
capitibus eos abire passae sunt. hoc loco quid aliud adiecerim quam dignas
fuisse quibus Minyae nuberent?
4.7.init. Contemplemur nunc amicitiae uinculum potens et
praeualidum neque ulla ex parte sanguinis uiribus inferius, hoc etiam certius
et exploratius, quod illud nascendi sors, fortuitum opus, hoc unius cuiusque
solido iudicio inchoata uoluntas contrahit. itaque celerius sine reprehensione
propinquum auersere quam amicum, quia altera diremptio non utique iniquitatis,
altera utique leuitatis crimini subiecta est: cum enim deserta sit futura uita
hominis nullius amicitiae cincta praesidio, tam necessarium subsidium temere
adsumi non debet, semel autem recte adprehensum sperni non conuenit. sincerae
uero fidei amici praecipue in aduersis rebus cognoscuntur, in quibus quidquid
praestatur totum a constanti beniuolentia proficiscitur. felicitatis cultus
maiore ex parte adulatione quam caritate erogatur, certe suspectus est perinde
ac plus semper petat quam inpendat. accedit huc, quod infractae fortunae
homines magis amicorum studia desiderant uel praesidii uel solacii gratia: nam
laeta quidem et prospera negotia, utpote cum diuina subfragatione foueantur,
humana minus indigent. tenacius igitur eorum nomina posteritatis memoria
adprehendit, qui aduersos casus amicorum non deseruerunt quam qui prosperum
uitae cursum comitati sunt. nemo de Sardanapalli familiaribus loquitur, Orestes
Pylade paene amico quam Agamemnone notior est patre, si quidem illorum amicitia
in consortione deliciarum et luxuriae contabuit, horum durae atque asperae
condicionis sodalicium ipsarum miseriarum experimento enituit. sed quid externa
attingo, cum domesticis prius liceat uti?
4.7.1 Inimicus patriae fuisse Ti. Gracchus existimatus est, nec inmerito,
quia potentiam suam saluti eius praetulerat. quam constantis tamen fidei amicum
etiam in hoc tam prauo proposito C. Blossium Cumanum habuerit operae pretium
est cognoscere. hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore
spoliatus beniuolentia tamen eius non caruit: nam cum senatus Rupilio et
Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant,
<more> maiorum animaduerte<re>nt,
et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius
deprecatum uenisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset:
'quid? si te Gracchus templo Iouis optimi maximi faces subdere iussisset,
obsecuturusne illius uoluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem
fuisti?' 'numquam istud' inquit 'Gracchus imperasset'. satis, immo etiam
nimium: totius namque senatus consensu
damnat<os ei>us mores
defendere ausus est. uerum quod sequitur multo audacius multoque periculosius:
conpressus enim perseueranti interrogatione Laeli in eodem constantiae gradu
stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. quis
illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? quis non etiam sapientem, si
pro necessitate temporis locutus esset? at Blossius nec silentio honesto nec
prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam
desereret, tueri uoluit.
4.7.2 In eadem domo aeque robusta constantis amicitiae exempla oboriuntur:
prostratis enim iam et perditis C. Gracchi consiliis rebusque, cum tota eius
conspiratio late quaereretur, desertum omni auxilio duo tantum amici Pomponius
et Laetorius ab infestis et undique ruentibus telis oppositu corporum suorum
texerunt. quorum Pomponius, quo is facilius euaderet, concitatum
<in>sequentium agmen in porta
trigemina aliquamdiu acerrima pugna inhibuit nec uiuus pelli potuit, sed multis
confectus uulneribus transitum eis super cadauer suum, credo etiam post fata
inuitus, dedit. Laetorius autem in ponte sublicio constitit et eum, donec
Gracchus transiret, ardore spiritus sui saepsit ac ui iam multitudinis obrutus
conuerso in se gladio celeri saltu profundum Tiberis petiit, quamque in eo
ponte caritatem toti patriae Horatius Cocles exhibuerat, unius amicitiae
adiecta uoluntaria morte praestitit. quam bonos Gracchi, si aut patris aut
materni aui sectam uitae ingredi uoluissent, habere milites potuerant! quo enim
impetu, qua perseuerantia animi Blossius et Pomponius et Laetorius tropaea ac
triumphos eorum adiuuissent, furiosi conatus tam strenui comites, sinistris
quidem auspiciis amicitiae condicionem secuti, sed quo miseriora, hoc certiora
fideliter cultae [nobilitatis] exempla.
4.7.3 L. autem Reginus, si ad debitam publico ministerio sinceritatem
exigatur, posteritatis conuicio lacerandus, si amicitiae fido pignore
aestimetur, in optimo laudabilis conscientiae portu relinquendus est: tribunus
enim plebis Caepionem in carcerem coniectum, quod illius culpa exercitus noster
a Cimbris et Teutonis uidebatur deletus, ueteris artaeque amicitiae memor
publica custodia liberauit nec hactenus amicum egisse contentus etiam fugae
eius comes accessit. pro magnum et inexuperabile tuum, numen, amicitia! cum ex
altera parte res publica manum iniceret, ex altera tua illum dextera traheret,
et illa ut sacrosanctus esse uellet exigeret, tu exilium indiceres++adeo blando
uteris imperio++supplicium honori praetulit.
4.7.4 Admirabile hoc opus tuum, sed quod sequitur aliquanto laudabilius:
recognosce enim quo usque Volumni constantem erga amicum suum caritatem sine
ullarei publicae iniuria
eue<xe>ris. qui ortus equestri
loco, cum M. Lucullum familiariter coluisset eumque M. Antonius, quia Bruti et
Cassii partes secutus fuerat, interemisset, in magna fugiendi licentia exanimi
amico adhaesit hucusque in lacrimas et gemitus profusus, ut nimia pietate
causam sibi mortis arcesseret: nam propter praecipuam et perseuerantem
lamentationem ad Antonium pertractus est. cuius postquam in conspectu stetit,
'iube me' inquit, 'imperator, protinus ad Luculli corpus ductum occidi: neque
enim absumpto illo superesse debeo, cum ei infelicis militiae auctor
extiterim'. quid hac fidelius beniuolentia? mortem amici hostis odio leuauit,
uitam suam consilii crimine astrinxit, quoque illum miserabiliorem redderet, se
fecit inuisiorem. nec difficiles Antoni aures habuit ductusque, quo uoluerat,
dexteram Luculli auide osculatus, caput, quod abscisum iacebat, sublatum
pectori suo adplicauit ac deinde demissam ceruicem uictori gladio praebuit.
loquatur Graecia Thesea nefandis Pirithoi amoribus suscribentem Ditis se patris
regnis commisisse: uani est istud narrare, stulti credere. mixtum cruorem
amicorum et uulneribus innexa uulnera mortique inhaerentem mortem uidere, haec
sunt uera Romanae amicitiae indicia, illa gentis ad fingendum paratae monstro
similia mendacia.
4.7.5 L. quoque Petronius huiusce laudis consortionem merito uindicat: paria
enim in cultu amicitiae auso par gloriae portio adserenda est. admodum humili
loco natus ad equestrem ordinem et splendidae militiae stipendia P. Caeli
beneficio peruenerat. cui gratum animum, quia laeta in materia exhibere non
contigerat, in ea, quam inicam fortuna esse uoluit, cum multa fide praestitit.
erat ob Octauio consule Placentiae praepositus Caelius. qua <a> Cinnano
exercitu capta et senior iam et graui ualitudine adfectus, ne in potestatem
hostium ueniret, ad auxilium dexterae Petroni confugit. quem is ab incepto consilio
frustra conatus abstrahere in isdem perseuerantem precibus interemit caedique
eius suam iunxit, ne eo iacente, per quem omnia dignitatis incrementa adsecutus
fuerat, superesset. ita alterius fato uerecundia, alterius pietas causam
praebuit.
4.7.6 Iungendus Petronio Ser. Terentius est, quamquam ei, sicut cupierat,
pro amico suo perire <non> contigit: incepto namque egregio, non inrito
euentu aestimari debet, quia, quantum in illo fuit, et ipse extinctus est et D.
Brutus periculum euasit mortis. qui fugiens a Mutina, ut ad se interficiendum
ab Antonio missos equites aduenisse cognouit, quodam in loco iustae poenae
debitum spiritum tenebris furari conabatur, eoque iam facta inruptione
Terentius fideli mendacio obscuritate ipsa suffragante Brutum se esse simulauit
et corpus suum trucidandum equitibus obiecit. uerum cognitus a Furio, cui
Brutianae ultionis officium mandatum fuerat, nece sua amici supplicium
discutere non potuit. sic inuitus fortuna cogente uixit.
4.7.7 Ab hoc horrido et tristi pertinacis amicitiae ad laetum et serenum
uultum transeamus atque in<de>
eam euocatam, ubi omnia lacrimis, gemitu, caedibus fuerant referta, in eo, quo
dignior est, felicitatis domicilio conlocemus, gratia, honore abundantissimisque
opibus fulgentem. orere igitur ab illa, quae sanctorum umbris dicata esse
creditur, sede hinc Decime Laeli, illinc M. Agrippa, alter uirorum, deorum
alter maximum amicum et certa mente et secundis ominibus sortiti, totumque
beatae turbae gregem, qui uestro ductu ueneranda sincerae fidei stipendia
laudibus et praemiis onustus peregit, in lucem uobiscum protrahite: uestros
enim constantis animos, uestra strenua ministeria, uestram inexpugnabilem
taciturnitatem proque dignitate et salute amicorum perpetuam excubationem et stationem
beniuolentiae et rursus harum rerum uberrimos fructus posterior intuens aetas
in excolendo iure amicitiae qua libentius qua etiam religiosius erit operata.
4.7.ext.1 Haeret animus in domesticis, sed aliena quoque bene facta referre
Romanae urbis candor hortatur. Damon et Phintias Pythagoricae prudentiae sacris
initiati tam fidelem inter se amicitiam iunxerant, ut, cum alterum ex his
Dionysius Syracusanus interficere uellet, atque is tempus ab eo, quo prius quam
periret domum profectus res suas ordinaret, impetrauisset, alter uadem se pro
reditu eius tyranno dare non dubitaret. solutus erat periculo mortis qui modo
gladio ceruices subiectas habuerat: eidem caput suum subiecerat cui securo
uiuere licebat. igitur omnes et in primis Dionysius nouae atque ancipitis rei
exitum speculabantur. adpropinquante deinde finita die nec illo redeunte unus
quisque stultitiae tam temerarium sponsorem damnabat. at is nihil se de amici
constantia metuere praedicabat. eodem autem momento et hora a Dionysio
constituta et eam qui acceperat superuenit. admiratus amborum animum tyrannus
supplicium fidei remisit insuperque eos rogauit ut se in societatem amicitiae
tertium sodalicii gradum mutua culturum beniuolentia reciperent. hascine uires
amicitiae? mortis contemptum ingenerare, uitae dulcedinem extinguere,
crudelitatem mansuefacere, odium in amorem conuertere, poenam beneficio pensare
potuerunt. quibus paene tantum uenerationis quantum deorum inmortalium
caerimoniis debetur: illis enim publica salus, his priuata continetur, atque ut
illarum aedes sacra domicilia, harum fida hominum pectora quasi quaedam sancto
spiritu referta templa sunt.
4.7.ext.2 Quod ita esse rex Alexander sensit. Darei castris, in quibus omnes
necessarii eius erant, potitus Hephaestione gratissimo sibi latus suum tegente
ad eos adloquendos uenit. cuius aduentu mater Darei recreata humi prostratum
caput erexit Hephaestionemque, quia et statura et forma praestabat, more
Persarum adulata tamquam Alexandrum salutauit. admonita deinde erroris per
summam trepidationem excusationis uerba quaerebat. cui Alexander 'nihil est'
inquit 'quod hoc nomine confundaris: nam et hic Alexander est'. utri prius
gratulemur? qui hoc dicere uoluit an cui audire contigit? maximi enim animi rex
et iam totum terrarum orbem aut uictoriis aut spe conplexus tam paucis uerbis
se cum comite suo partitus est. o donum inclytae uocis danti pariter atque
accipienti speciosum! quod priuatim quoque merito ueneror clarissimi ac
disertissimi uiri promptissimam erga me beniuolentiam expertus. nec metuo ne
parum conueniat mihi Pompeium meum instar esse Alexandri, cum illi Hephaestio
suus alter fuerit Alexander. ego uero grauissimo crimini sim obnoxius,
constantis et benignae amicitiae exempla sine ulla eius mentione transgressus,
cuius in animo uelut in parentum amantissimorum pectore laetior uitae meae
status uiguit, tristior adquieuit, a quo omnium commodorum incrementa ultro
oblata cepi, per quem tutior aduersus casus steti, qui studia nostra ductu et
auspiciis suis lucidiora et alacriora reddidit. itaque paui inuidiam quorundam
optimi amici iactura, uidelicet quia fructu torseram, non quidem meo merito,
gratiam meam, quantacumque fuit, cum his, qui ea uti uoluerunt, partitus. uerum
nulla tam modesta felicitas est, quae malignitatis dentes uitare possit. et quo
secessu quosdam fugeris aut quibus infulis misericordiae permulseris, ne
alienis malis perinde ac bonis suis laetentur et gestiant? diuites sunt aliorum
iacturis, locupletes calamitatibus, immortales funeribus. sed illi quatenus
alienis incommodis suorum adhuc expertes insultent optima uindex insolentiae
uarietas humanae condicionis uiderit.
4.8.init. Nostrum opus pio egressu ad proprium dolorem
prouectum in suum ordinem reuocetur, liberalitatisque conmemorationi uacemus.
cuius duo sunt maxime probabiles fontes, uerum iudicium et honesta
beniuolentia: nam cum ab his orietur, tunc demum ei ratio constat. dono autem
ipsi gratiam et magnitudo quidem sua, sed efficaciorem aliquanto opportunitas
conciliat:
4.8.1 Accedit enim pretio rei inaestimabile momentum occasionis. quae Fabio
Maximo tot ante saecula paruam pecuniae summam erogatam ad hoc usque tempus
laudabilem fecit. captiuos ab Hannibale interposita pactione nummorum
receperat. qui cum a senatu non praestarentur, misso in urbem filio fundum,
quem unicum possidebat, uendidit eiusque pretium Hannibali protinus numerauit,
si ad calculos reuocetur, paruum, utpote septem iugeribus et hoc in Pupinia
addictis redactum, si animo ~ praerogantis, omni pecunia maius: se enim
patrimonii quam patriam fidei inopem esse maluit, eo quidem maiore cum
commendatione, quod proni studii certius indicium est supra uires niti quam
uiribus ex facili uti: alter enim quod potest praestat, alter plus etiam quam
potest.
4.8.2 Itaque eiusdem temporis femina Busa nomine, regionis autem Apulae
ditissima, merito quidem liberalitatis testimonium receperit, sed excellentes
opes suas Fabianis rei familiaris angustiis non conparauerit: nam etsi circa x
ciuium nostrorum, Cannensis proelii reliquias, benignissime intra Canusina
moenia alimentis sustentauit, saluo tamen statu fortunarum suarum munificam se
populo Romano praestitit: Fabius in honorem patriae paupertatem inopia mutauit.
4.8.3 In Q. quoque Considio saluberrimi exempli nec sine paruo ipsius fructu
liberalitas adnotata est. qui Catilinae furore ita consternata re publica, ut
ne a locupletibus quidem debitae pecuniae propter tumultum pretiis possessionum
deminutis solui creditoribus possent, cum centies atque quinquagies sestertii
summam in faenore haberet, neque de sorte quemquam debitorum suorum neque de
usura appellari a suis passus est, quantumque in ipso fuit, amaritudinem
publicae confusionis priuata tranquillitate mitigauit, opportune mirificeque
testatus se nummorum suorum, non ciuilis sanguinis esse faeneratorem: nam qui
nunc praecipue negotiatione delectantur, cum pecuniam domum cruentam
retulerunt, quam inprobando gaudio exultent cognoscent, si diligenter senatus
consultum, quo Considio gratiae actae sunt, legere non fastidierint.
4.8.4 Queri mecum iam dudum populus Romanus uidetur, quod, cum singulorum
munificentiam consecter, de sua taceam: ad summam enim eius laudem pertinet
quem animum regibus et urbibus et gentibus praestiterit recognosci, quod omne
praeclari facti decus crebra memoria in se ipso reuirescit. Asiam bello captam
Attalo regi muneris loco possidendam tradidit, eo excelsius et speciosius urbi
nostrae futurum imperium credens, si ditissimam atque amoenissimam partem
terrarum orbis in beneficio quam in fructu suo reponere maluisset. ipsa
uictoria donum felicius, quia multum occupasse inuidiam habere potuit, tantum
tribuisse gloria carere non potuit.
4.8.5 Illius uero Romanae liberalitatis caelestem spiritum nullae litterae
satis dignis laudibus prosequentur: Philippo enim Macedoniae rege superato, cum
ad Isthmicum spectaculum tota Graecia conuenisset, T. Quintius Flamininus tubae
signo silentio facto per praeconem haec uerba recitari iussit: 'S. P. Q. R. et
T. Quintius Flamininus imperator omnes Graeciae urbes, quae sub dicione Philippi
regis fuerunt, liberas atque inmunes esse iubet.' quibus auditis maximo et
inopinato gaudio homines perculsi primo ueluti non audisse se quae audierant
credentes obticuerunt. iterata deinde pronuntiatione praeconis tanta caelum
clamoris alacritate conpleuerunt, ut certe constet aues, quae superuolabant,
adtonitas pauentesque decidisse. magni animi fuisset a tot captiuorum capitibus
seruitutem detraxisse, quot tunc nobilissimis et opulentissimis urbibus populus
Romanus libertatem largitus est.
Ad cuius maiestatem pertinet non solum quae ipse benigne tribuit, sed etiam
quae alio tribuente sensit commemorari: ut enim illic meritae, ita hic redditae
laudis conmendatio est.
4.8.ext.1 Hiero Syracusarum rex audita clade, qua Romani apud Trasimennum
lacum erant adflicti, ccc milia modium tritici et cc hordei aurique ducenta et
xl pondo urbi nostrae muneri misit. neque ignarus uerecundiae maiorum
nostrorum, ne aurum nollent accipere, in habitum id Victoriae formauit, ut eos
religione motos munificentia sua uti cogeret, uoluntate mittendi prius, iterum
prouidentia cauendi ne remitteretur liberalis.
4.8.ext.2 Subnectam huic Acragantinum Gillian, quem propemodum ipsius
liberalitatis praecordia constat habuisse. erat opibus excellens, sed multo
etiam animo quam diuitiis locupletior semperque in eroganda potius quam in
corripienda pecunia occupatus, adeo ut domus eius quasi quaedam munificentiae
officina crederetur: illinc enim publicis usibus apta monumenta extruebantur,
illinc grata populi oculis spectacula edebantur, illinc epularum magnifici
apparatus labentique annonae subsidia oriebantur. et cum haec uniuersis,
priuatim alimenta inopia laborantibus, dotes uirginibus paupertate pressis,
subsidia detrimentorum incursu quassatis erogabantur. hospites quoque cum urbanis
penatibus tum etiam rusticis tectis benignissime excepti, uariis muneribus
ornati dimittebantur. quodam uero tempore d simul Gelensium equites ui
tempestatis in possessiones suas conpulsos aluit ac uestiuit. quid multa? non
mortalem aliquem, sed propitiae Fortunae benignum esse diceres sinum. ergo quod
Gillias possidebat omnium quasi commune patrimonium erat. pro cuius salute et
incrementis cum Acragantina ciuitas tum etiam uicinae regiones uotis
excubabant. conloca e contraria parte arcas inexorabilibus claustris obseratas,
nonne praestantiorem aliquanto existimes illam inpensam quam hanc custodiam?
|