LIBER V
5.1.init.
Liberalitati quas aptiores comites quam humanitatem et clementiam dederim,
quoniam idem genus laudis expetunt? quarum prima ~ inopia, proxima occupatione,
tertia ancipiti fortuna praestatur, cumque nescias quam maxime probes, eius
tamen commendatio praecurrere uidetur, cui nomen ex ipso numine quaesitum est.
5.1.1 Ante omnia autem
humanissima et clementissima senatus acta referam. qui, cum Karthaginiensium
legati ad captiuos redimendos in urbem uenissent, protinus his nulla pecunia
accepta reddidit iuuenes numerum duum milium et septingentorum et xl trium ð
expletissimos rerum tantum hostium exercitum dimissum, tantam pecuniam
contemptam, tot Punicis iniuriis ueniam datam: ipsos legatos obstipuisse
arbitror ac secum dixisse 'o munificentiam gentis Romanae deorum benignitati
aequandam! o etiam nostram legationem supra uota felicem! nam quod beneficium
numquam dedissemus, accepimus.' Illud quoque non paruum humanitatis senatus
indicium est: Syphacem enim, quondam opulentissimum Numidiae regem, captiuum in
custodia Tiburi mortuum publico funere censuit efferendum, ut uitae dono
honorem sepulturae adiceret. consimilique clementia in Perse usus est: nam cum
Albae, in quam custodiae causa relegatus erat, decessisset, quaestorem misit,
qui eum publico funere efferret, ne regias reliquias iacere inhonoratas
pateretur.
Hostibus haec et miseris et
fato functis officia [regibus] erogata, illa amicis et felicibus et uiuis
tributa sunt. confecto Macedonico bello Musochanes Masinissae filius cum
equitibus, quos in praesidium Romanorum adduxerat, ab imperatore Paulo ad
patrem remissus tempestate classe dispersa Brundisium aeger delatus est. quod
ubi senatus cognouit, continuo illo quaestorem ire iussit, cuius cura et
hospitium adulescenti expediretur et omnia, quae ad ualitudinem opus essent,
praeberentur inpensaeque liberaliter cum ipsi tum toti comitatui praestarentur,
naues etiam ut prospicerentur, quibus se bene ac tuto cum suis in Africam
traiceret. equitibus singulas libras argenti et quingenos sestertios dari
imperauit. quae tam prompta et tam exquisita patrum conscriptorum humanitas
efficere potuit ut, etiamsi expirasset adulescens, aequiore animo desiderium
eius pater toleraret.
Idem senatus, cum <ad
gratulandum> sibi Pru sian Bithyniae regem Perse <deuicto> uenire
audisset, obuiam illi P. Cornelium Scipionem quaestorem Capuam misit censuitque
ut ei domus Romae quam optima conduceretur et copiae non solum ipsi, sed etiam
comitibus eius publice praeberentur, in eoque excipiendo tota urbs unius humani
amici uultum habuit. itaque qui amantissimus nostri uenerat, duplicata erga nos
beniuolentia in regnum suum reuersus est.
Ne Aegyptus quidem Romanae
humanitatis expers fuit. Rex eius Ptolomaeus a minore fratre regno spoliatus
petendi auxilii gratia cum paucis admodum seruis squalore obsitus Romam uenerat
ac se in hospitium Alexandrini pictoris contulerat. id postquam senatui relatum
est, accersito iuuene quam potuit accurata excusatione usus est, quod nec
quaestorem illi more maiorum obuiam misisset nec publico eum hospitio
excepisset, eaque non sua neglegentia, sed ipsius subito et clandestino aduentu
facta dixit et illum e curia protinus ad publicos penates deduxit hortatusque
est ut depositis sordibus adeundi ipsius diem peteret. quin etiam curae habuit
ut ei munera per quaestorem cotidie darentur. his gradibus officiorum iacentem
ad regium fastigium erexit effecitque ut plus spei in auxilio populi Romani
quam metus in sua fortuna reponeret.
5.1.2 Atque ut ab uniuersis
patribus conscriptis ad singulos ueniam, L. Cornelius consul primo Punico
bello, cum Olbiam oppidum cepisset, pro quo fortissime dimicans Hanno dux Karthaginiensium
occiderat, corpus eius e tabernaculo suo amplo funere ex tulit nec dubitauit
hostis exequias ipse celebrare, eam demum uictoriam et apud deos et apud
homines minimum inuidiae habituram credens, <quae> quam plurimum
humanitatis habuisset.
5.1.3 Quid de Quintio Crispino loquar, cuius mansuetudinem potentissimi
adfectus, ira atque gloria, quatere non potuerunt? Badium Campanum et hospitio
benignissime domi suae exceperat et aduersa ualitudine correptum adtentissima
cura recreauerat. a quo post illam nefariam Campanorum defectionem in acie ad
pugnam prouocatus, cum et uiribus corporis <et> animi uirtute aliquanto
esset superior, monere ingratum quam uincere maluit: nam 'quid agis' inquit,
'demens, aut quo te praua cupiditas transuersum rapit? parum habes publica
impietate furere, nisi etiam priuata lapsus fueris? unus uidelicet tibi
Romanorum Quintius placet, in quo sceleste exerceas arma, cuius penatibus et
honoris uicissitudinem et salutem tuam debes! at me foedus amicitiae diique
hospitales, sancta nostro sanguini, uestris pectoribus uilia pignora, hostili
certamine congredi tecum uetant. quin etiam, si in concursu exercituum fortuito
umbonis mei inpulsu prostratum agnouissem, adplicatum iam ceruicibus tuis
mucronem reuocassem. tuum ergo crimen sit hospitem occidere uoluisse, meum non
eris hospes occisus. proinde aliam qua occidas dexteram quaere, quoniam mea te
seruare didicit'. dedit utrique caeleste numen debitum exitum, si quidem in eo
proelio Badius obtruncatus est, Quintius insigni pugna clarus euasit.
5.1.4 Age, M. Marcelli clementia quam clarum quamque memorabile exemplum
haberi debet! qui captis ab se Syracusis in arce earum constitit, ut urbis modo
opulentissimae, tunc adflictae fortunam ex alto cerneret. ceterum casum eius
lugubrem intuens fletum cohibere non potuit. quem si quis ignarus uiri
aspexisset, alterius uictoriam esse credidisset. itaque, Syracusana ciuitas,
maxima clade tua aliquid admixtum gratulationis habuisti, quia, si tibi
incolumem stare fas non erat, leniter sub tam mansueto uictore cecidisti.
5.1.5 Q. uero Metellus Celtibericum in Hispania gerens bellum, cum urbem
Centobrigam obsideret et iam admota machina partem muri, quae sola conuelli
poterat, disiecturus uideretur, humanitatem propinquae uictoriae praetulit: nam
cum Rhoetogenis filios, qui ad eum transierat, Centrobigenses machinae ictibus
obiecissent, ne pueri in conspectu patris crudeli genere mortis consumerentur,
quamquam ipse Rhoetogenes negabat esse inpedimento quominus etiam per exitium
sanguinis sui expugnationem perageret, ab obsidione discessit. quo quidem tam
clementi facto etsi non unius ciuitatis moenia, omnium tamen Celtiberarum
urbium animos cepit effecitque ut ad redigendas eas in dicionem populi Romani
non multis sibi obsidionibus opus esset.
5.1.6 Africani quoque posterioris humanitas speciose lateque patuit:
expugnata enim Karthagine circa ciuitates Siciliae litteras misit, ut ornamenta
templorum suorum a Poenis rapta per legatos recuperarent inque pristinis
sedibus reponenda curarent. beneficium dis pariter atque hominibus acceptum!
5.1.7 Huic facto par eiusdem uiri ~ humanitas. a quaestore suo hastae
subiectos captiuos uendente puer eximiae formae et liberalis habitus missus
est. de quo cum explorasset Numidam esse, orbum relictum a patre, educatum apud
auunculum Masinissam, eo ignorante inmaturam aduersus Romanos ingressum
militiam, et errori illius ueniam dandam et amicitiae regis fidissimi populo
Romano debitam uenerationem tribuendam existimauit. itaque puerum anulo
fibulaque aurea et tunica laticlauia Hispanoque sagulo et ornato equo donatum
datis qui eum prosequerentur equitibus ad Masinissam misit, eos uictoriae
maximos fructus ratus, dis ornamenta, hominibus [regibus] sanguinem suum
restituere.
5.1.8 L. etiam Pauli in tali genere laudis memoria adprehendenda est. qui,
cum Persen parui temporis momento captiuum ex rege ad se adduci audisset,
occurrit ei Romani imperii decoratus ornamentis conatumque ad genua procumbere
dextera manu adleuauit et Graeco sermone ad spem exhortatus est. introductum
etiam in tabernaculum lateri suo proximum in consilio sedere iussit nec honore
mensae indignum iudicauit. proponatur in conspicuo acies, qua prostratus est
Perses, et harum rerum, quas retuli, contextus, utro magis spectaculo
delectentur homines dubitabunt: nam si egregium est hostem abicere, non minus
tamen laudabile infelicis scire misereri.
5.1.9 Haec L. Pauli humanitas admonet me ne de Cn. Pompei clementia taceam.
regem Armeniae Tigranem, qui et per se magna cum populo Romano bella gesserat
et infestissimum urbi nostrae Mitridatem Ponto pulsum uiribus suis protexerat,
in conspectu suo diutius iacere supplicem passus non est, sed benignis uerbis
recreatum diadema, quod abiecerat, capiti reponere iussit certisque rebus
imperatis in pristinum fortunae habitum restituit, aeque pulchrum esse iudicans
et uincere reges et facere.
5.1.10 Quam praeclarum
tributae humanitatis specimen Cn. Pompeius, quam miserabile desideratae idem
euasit exemplum! nam qui Tigranis tempora insigni regio texerat, eius caput
tribus coronis triumphalibus spoliatum in suo modo terrarum orbe nusquam
sepulturae locum habuit, sed abscisum a corpore inops rogi nefarium Aegyptiae
perfidiae munus portatum est etiam ipsi uictori miserabile: ut enim id Caesar
aspexit, oblitus hostis soceri uultum induit ac Pompeio cum proprias tum et
filiae suae lacrimas reddidit, caput autem plurimis et pretiosissimis odoribus
cremandum cura<ui>t. quod si non
tam mansuetus animus diuini principis extitisset, paulo ante Romani imperii
columen habitum++sic mortalium negotia fortuna uersat++inhumatum iacuisset.
Catonis quoque morte Caesar audita et se illius gloriae inuidere et illum suae
inuidisse dixit patrimoniumque eius liberis ipsius incolume seruauit. et
hercule diuinorum Caesaris operum non parua pars Catonis salus fuisset.
5.1.11 M. etiam Antoni
animus talis humanitatis intellectu non caruit: M. enim Bruti corpus liberto
suo sepeliendum tradidit, quoque honoratius cremaretur, inici ei suum
paludamentum iussit, iacentem hostem deposito aestimans odio: cumque
interceptum a liberto paludamentum conperisset, ira percitus
pro<ti>nus in eum animaduertit
hac ante praefatione usus: 'quid? tu ignorasti cuius tibi uiri sepulturam
conmisissem'? fortem piamque eius uictoriam Philippii campi libenter uiderunt,
sed ne ista quidem generosissimae indignationis uerba inuiti audierunt.
5.1.ext.1 Commemoratione
Romani exempli in Macedoniam deductus morum Alexandri praeconium facere cogor,
cuius ut infinitam gloriam bellica uirtus, ita praecipuum amorem clementia
meruit. is, dum omnes gentes infatigabili cursu lustrat, quodam loci niuali
tempestate oppressus senio iam confectum Macedonem militem nimio frigore
obstupefactum ipse sublimi et propinqua igni sede residens animaduertit
factaque non fortunae, sed aetatis utriusque aestimatione descendit et illis
manibus, quibus opes Darii adflixerat, corpus frigore duplicatum in suam sedem
inposuit: id ei salutare futurum, quod apud Persas capital extitisset, solium
regium occupasse. quid ergo mirum est, si sub eo duce tot annis militare
iucundum ducebant, cui gregarii militis incolumitas proprio fastigio carior
erat? idem non hominum ulli, sed naturae fortunaeque cedens, quamquam uiolentia
morbi dilabebatur, in cubitum tamen erectus dexteram omnibus, qui eam
contingere uellent, porrexit. quis autem illam osculari non cuperet, quae iam
fato oppressa maximi exercitus conplexui humanitate quam spiritu uiuidior
suffecit?
5.1.ext.2 Non tam robusti
generis humanitas, sed et ipsa tamen memoria prosequenda Pisistrati
Atheniensium tyranni narrabitur. qui, cum adulescens quidam amore filiae eius
uirginis accensus in publico obuiam sibi factam osculatus esset, hortante uxore
ut ab eo capitale supplicium sumeret respondit, 'si eos, qui nos amant,
interficiemus, quid eis faciemus, quibus odio sumus'? minime digna uox cui
adiciatur eam ex tyranni ore [de humanitate] manasse. in hunc modum filiae
iniuriam tulit, suam multo laudabilius. a Thrasippo amico inter cenam sine fine
conuicio laceratus ita et animum et uocem ab ira cohibuit, ut putares
satellitem <a> tyranno male audire. abeuntem quoque, ueritus ne propter
metum maturius se conuiuio subtraheret, inuitatione familiari coepit retinere.
Thrasippus concitatae temulentiae impetu euectus os eius sputo respersit nec
tamen in uindictam sui ualuit accendere. ille uero etiam filios suos uiolatae
patris maiestati subuenire cupientis retraxit. posteroque die Thrasippo
supplicium a se uoluntaria morte exigere uolente uenit ad eum dataque fide in
eodem gradu amicitiae mansurum, ab incepto reuocauit. si nihil aliud dignum
honore memoriae gessisset, his tamen factis abunde se posteritati conmendasset.
5.1.ext.3 Aeque mitis
animus Pyrri regis. audierat quodam in conuiuio Tarentinorum parum honoratum de
<se> sermonem habitum: accersitos qui ei interfuerant percontabatur an
ea, quae ad aures ipsius peruenerant, dixissent. tum ex his unus, 'nisi' inquit
'uinum nos defecisset, ista, quae tibi relata sunt, prae eis, quae de te
locuturi eramus, lusus ac iocus fuissent'. tam urbana crapulae excusatio tamque simplex
ueritatis confessio iram regis conuertit in risum. qua quidem clementia et
moderatione adsecutus est ut et sobrii sibi Tarentini gratias agerent et ebrii
bene precarentur. Ab eadem altitudine humanitatis legatis Romanorum ad
redimendos captiuos castra sua petentibus, quo tutius uenirent, Lyconem
Molosson obuiam misit, quo honoratius exciperentur, ipse cum ornatu regio
<salu>tatum extra portam
occurrit, secundarum rerum prouentu non corruptus, ut officii respectum in iis
deponeret, qui tum maxime armis cum eo dissidebant.
5.1.ext.4 Cuius tam mitis
ingenii debitum fructum ultimo fati sui tempore cepit: nam cum diris auspiciis
Argiuorum inuasisset urbem, abscisumque eius caput Alcyoneus Antigoni regis
filius ad patrem++ propugnator enim
laboran<tibus> aderat++laetus
uelut aliquod felicissimum uictoriae opus attulisset, Antigonus correpto
iuuene, quod tanti uiri subitae ruinae inmemor humanorum casuum effuso gaudio
insultaret, humo caput sublatum causea, qua uelatum caput suum more Macedonum
habebat, texit corporique Pyrri redditum honoratissime cremandum curauit. quin
etiam filium eius Helenum captiuum ad se pertractum et cultum et animum regium
gerere iussit ossaque ei Pyrri aurea inclusa urna Epirum in patriam ad
Alexandrum fratrem portanda dedit.
5.1.ext.5 Campani autem
exercitum nostrum cum consulibus apud Caudinas furcas sub iugum a Samnitibus
missum nec inermem tantum, sed etiam nudum urbem suam intrantem perinde ac
uictorem et spolia hostium prae se ferentem uenerabiliter exceperunt
protinusque consulibus insignia honoris, mili
<ti>bus uestem, arma, equos,
commeatum benignissime praestando et inopiam et deformitatem Romanae cladis
mutarunt. quo animo si pro imperio nostro aduersus Hannibalem quoque usi
fuissent, truculentis securibus materiem saeuiendi non praebuissent.
5.1.ext.6 Facta mentione
acerrimi hostis mansuetudinis eius operibus, quam Romano nomini praestitit,
locum, qui inter manus est, finiam: Hannibal
enim Aemilii Pauli apud Cannas trucidati quaesitum corpus, quantum in ipso
fuit, inhumatum iacere passus non est. Hannibal Ti. Gracchum Lucanorum
circumuentum insidiis cum summo honore sepulturae mandauit et ossa eius in patriam
portanda militibus nostris tradidit. Hannibal M. Marcellum in agro Bruttio, dum
conatus Poenorum cupidius quam consideratius speculatur, interemptum legitimo
funere extulit punicoque sagulo et corona donatum aurea rogo inposuit. ergo
humanitatis dulcedo etiam in
<ef>ferata barbarorum ingenia
penetrat toruosque et truces hostium mollit oculos ac uictoriae insolentissimos
spiritus flectit. nec illi arduum ac difficile est inter arma contraria, inter
destrictos conminus mucrones placidum iter reperire. uincit iram, prosternit
odium hostilemque sanguinem hostilibus lacrimis miscet. quae etiam Hannibalis
admirabilem uocem pro funeribus Romanorum ducum arbitria statuentis expressit.
quin aliquanto ei plus gloriae Paulus et Gracchus et Marcellus sepulti quam
oppressi attulerunt, si quidem illos Punico astu decepit, Romana mansuetudine
honorauit. uos quoque, fortes ac piae umbrae, non paenitendas sortitae estis
exequias: nam ut optabilius in patria, ita speciosius pro patria conlapsae supremi
officii decus infelicitate amissum uirtute recuperastis.
5.2.init. Gratas uero animi significationes et ingrata facta
libuit oculis subicere, ut uitio ac uirtuti iusta merces aestimationis ipsa
comparatione accederet. sed quoniam contrario proposito sese distinxerunt,
nostro quoque stilo separentur, prioremque locum obtineant quae laudem quam
quae reprehensionem merentur.
5.2.1 Atque ut a publicis actis ordiar, Marcium patriae * * conantem
admotoque portis urbis ingenti Volscorum exercitu funus ac tenebras Romano
imperio minantem Veturia mater et Volumnia uxor nefarium opus exequi precibus
suis passae non sunt. in quarum honorem senatus matronarum ordinem
benignissimis decretis adornauit: sanxit namque ut feminis semita uiri cederent,
confessus plus salutis rei publicae in stola quam in armis fuisse, uetustisque
aurium insignibus nouum uittae discrimen adiecit. permisit quoque his purpurea
ueste et aureis uti segmentis. super haec aedem et aram Fortunae muliebri eo
loco, quo Coriolanus exoratus fuerat, faciendam curauit, memorem beneficii
animum suum exquisito religionis cultu testando. Quem secundi etiam Punici
belli tempore exhibuit: cum enim a Fuluio Capua obsideretur ac duae Campanae
mulieres beniuolentiam erga Romanos dimittere ex animis noluissent, Vestia
Oppia mater familiae et Cluuia Facula meretrix, quarum altera cotidie pro
salute exercitus nostri sacrificauit, altera captis militibus Romanorum
alimenta subministrare non destitit, urbe illa oppressa senatus his et
libertatem et bona restituit, et si quid amplius praemii petissent, libenter se
daturum adseuerauit. uacasse tanto gaudio patribus conscriptis duabus
humillimis feminis referre gratiam, nedum tam prompte retulisse mirandum.
5.2.2 Quid illa quoque iuuentute Romana gratius, quae Nautio et Minucio
consulibus ultro nomina sua militari sacramento obtulit, ut Tusculanis, quorum
fines Aequi occupauerant, praesidium ferrent, quia paucis ante mensibus
constantissime et fortissime imperium populi Romani defenderant? ergo, quod auditu
nouum est, ne patriae grata uoluntas cessasse uideretur, exercitus se ipse
conscripsit.
5.2.3 Magnum grati populi specimen in Q. Fabio Maximo enituit: nam cum
quinque consulatibus salutariter re publica administrata decessisset, certatim
aes contulit, quo maior ac speciosior funeris eius pompa duceretur. eleuet
aliquis praemia uirtutis, cum animaduertat fortes uiros felicius sepeliri quam
uiuere ignauos.
5.2.4 Fabio autem etiam incolumi summa cum gloria gratia relata est.
dictatori ei magister equitum Minucius scito plebis, quod numquam antea factum
fuerat, aequatus partito exercitu separatim in Samnio cum Hannibale
conflixerat. ubi temere inito certamine pestiferum habiturus exitum subsidio
Fabi conseruatus, et ipse eum patrem appellauit et ab legionibus suis patronum
salutari uoluit ac deposito aequalis imperii iugo magisterium equitum, sicut
par erat, dictaturae subiecit inprudentisque uulgi errorem gratae mentis
significatione correxit.
5.2.5 Tam hercule probabiliter quam Q. Terentius Culleo praetoria familia
natus et inter paucos senatorii ordinis splendidus optimo exemplo Africani
superioris currum triumphantis, quia captus a Karthaginiensibus ab eo fuerat
recuperatus, pilleum capite gerens
sec<ut>us est: auctori enim libertatis
suae tamquam patrono accepti beneficii confessionem spectante populo Romano
merito reddidit.
5.2.6 At Flaminini de Philippo rege triumphantis currum non unus, sed duo
milia ciuium Romanorum pilleata comitata sunt, quae is Punicis bellis intercepta
et in Graecia seruientia cura sua collecta in pristinum gradum restituerat. ~
geminarum ea decus imperatoris, a quo simul et deuicti hostes et conseruati
ciues spectaculum patriae praebuerunt. illorum quoque salus dupliciter omnibus
accepta fuit, et quia tam multi et quia tam grati exoptatum libertatis statum
recuperauerant.
5.2.7 Metellus uero Pius pertinaci erga exulem patrem amore tam clarum
lacrimis quam alii uictoriis cognomen adsecutus non dubitauit consul pro Q.
Calidio praeturae candidato supplicare populo, quod tribunus pl. legem, qua
pater eius in ciuitatem restitueretur, tulerat. quin etiam patronum eum domus
et familiae suae semper dictitauit. nec hac re de principatu, quem procul dubio
obtinebat, quicquam decerpsit, quia non humili, sed grato animo longe
inferioris hominis maximo merito eximiam summittebat dignitatem.
5.2.8 Nam C. quidem Marii non solum praecipuus, sed etiam praepotens gratae
mentis fuit impetus: duas enim Camertium cohortes mira uirtute uim Cimbrorum
sustinentis in ipsa acie aduersus condicionem foederis ciuitate donauit. quod
quidem factum et uere et egregie excusauit dicendo, inter armorum strepitum
uerba se iuris ciuilis exaudire non potuisse. et sane id tempus tunc erat, quo
magis defendere quam audire leges oportebat.
5.2.9 C. Marii uestigia ubique L. Sulla certamine laudis subsequitur:
dictator enim priuato et<iam>
Pompeio et caput adaperuit et sella adsurrexit et equo descendit eaque se
libenter facere in contione praedicauit, memor ab eo duo de xx annos nato
partes suas exercitu paterno adiutas. multa insignia Pompeio, sed nescio an hoc
quicquam admirabilius contigerit, quod magnitudine beneficii sui obliuisci
Sullam coegit.
5.2.10 Sit aliquis in summo
splendore etiam sordibus gratis locus. M. Cornuto praetore funus Hirti et
Pansae iussu senatus locante qui tunc libitinam exercebant cum rerum suarum
usum tum ministerium suum gratuitum polliciti sunt, quia hi pro re publica
dimicantes occiderant, perseuerantique postulatione extuderunt ut exequiarum
apparatus sestertio nummo ipsis praebendus addiceretur. quorum laudem ~ adiecta
lege condicio auget magis quam extenuat, quoniam quidem quaestum contempserunt
nulli alii rei quam quaestui uiuentes.
5.2.ext.init. Pace cinerum
suorum reges gentium exterarum secundum hunc tam contemptum gregem referri se
patientur, qui aut non adtingendus aut [non] in ultima parte domesticorum
exemplorum conlocandus fuit. sed dum honesti etiam ab infimis istis editi
memoria non intercidat, licet separatum locum obtineant, ut nec his adiecti nec
illis praelati uideantur.
5.2.ext.1 Darius priuatae
adhuc fortunae amiculo Sylosontis Sami delectatus
curio<sio>re contemplatione
fecit ut ultro sibi et quidem a cupido daretur. cuius muneris quam grata aestimatio
animo eius esset adlapsa regno potitus ostendit: totam namque urbem et insulam
Samiorum Sylosonti fruendam tradidit: non enim pretium rei aestimatum, sed
occasio liber<ali>tatis honorata
est, magisque a quo donum proficisceretur quam ad quem perueniret prouisum.
5.2.ext.2 Mitridates quoque
rex magnifice gratus apparuit, quoniam pro Leonico, acerrimo salutis suae
defensore, a Rhodiis nauali pugna excepto omnes hostium captiuos permutauit satius
esse existimans ab inuisissimis circumiri quam bene merito gratiam non referre.
5.2.ext.3 Liberalis populus
Romanus magnitudine muneris, quod Attalo regi Asiam dono dedit. sed Attalus
etiam testamenti aequitate gratus, qui eandem Asiam populo Romano legauit.
itaque nec huius munificentia nec illius tam memor beneficii animus tot uerbis
laudari potest, quot amplissimae ciuitates uel amice datae uel pie redditae
sunt.
5.2.ext.4 Ceterum nescio an
praecipue Masinissae regis pectus grati animi pignoribus fuerit refertum:
beneficio enim Scipionis et
persua<su> regni modo
liber<al>ius auctus memoriam
inclyti muneris ad ultimum uitae finem, longa etiam a dis immortalibus
senectute do natus, constantissima fide perduxit, adeo ut eum non solum Africa,
sed etiam cunctae gentes scirent amiciorem Corneliae familiae atque urbi
Romanae quam sibimet <ip>si ~
superesse. ille cum graui Karthaginiensium bello premeretur ac uix tutelae
imperii sui sufficeret, tamen Scipioni Aemiliano, quia nepos Africani erat,
bonam magnamque partem Numidici exercitus, quam <ad> Lucullum consulem, a
quo ad auxilia petenda missus fuerat, in Hispaniam duceret, promptissima mente
tradidit praesentique periculo respectum pristini beneficii anteposuit. ille,
cum iam aetate deficiente magnas regni opes quattuor et quinquaginta filiorum
numero relinquens in lectulo laberetur, M'. Manilium, qui pro consule Africam
obtinebat, litteris obsecrauit ut ad se Scipionem Aemilianum sub eo tunc
militantem mitteret, feliciorem mortem suam futuram ratus, si in conplexu
dexterae eius supremum spiritum ac mandata posuisset. ille aduentum Scipionis
fatis suis praecurrentibus haec uxori liberisque praeceperat, unum in terris
populum Romanum et unam in populo Romano Scipionis domum nossent, integra omnia
Aemiliano reseruarent, eum diuidendi regni arbitrum haberent: quod is
statuisset perinde <ac> testamento cautum inmutabile ac sanctum
optinerent. tot tamque uariis rebus se Masinissa infatigabili pietatis serie ad
centesimum extendit annum. his et horum similibus exemplis benificientia
generis humani nutritur atque augetur: hae sunt eius faces, hi stimuli, propter
quos iuuandi et emerendi cupiditate flagrat. et sane amplissimae et speciosissimae
diuitiae sunt feliciter erogatis beneficiis late posse censeri. quorum quoniam
religiosum cultum instituimus, nunc neglectum suggillandi gratia, quo sit
gratior, referemus.
5.3.1 Vrbis
nostrae parentem senatus in amplissimo dignitatis gradu ab eo conlocatus in
curia lacerauit, nec duxit nefas ei uitam adimere, qui aeternum Romano imperio
spiritum ingenerauerat. rude nimirum illud et ferox saeculum, quod conditoris
sui cruore foede maculatum ne summa quidem posteritatis dissimulare pietas
potest.
5.3.2 Hunc ingrate lapsae
mentis errorem consentanea ciuitatis nostrae paenitentia sequitur. uirium
Romanarum et incrementum laetissimum et
tu<te>la certissima, Furius
Camillus, in urbe incolumitatem suam tueri non ualuit, cuius ipse salutem
stabilierat, felicitatem auxerat: a L. enim Apuleio tribuno pl. tamquam
peculator Veientanae praedae reus factus duris atque, ut ita dicam, ferreis
sententiis in exilium missus est, et quidem eo tempore, quo optimo iuuene filio
spoliatus solaciis magis adleuandus quam cladibus onerandus erat. sed inmemor
patria tanti uiri maximorum meritorum exequiis filii damnationem patris iunxit.
at, inquit, aerario abesse tribunus pl. querebatur xv milia aeris: tanti namque
poena finita est. indignam summam, propter quam populus Romanus tali principe
careret!
Priore adhuc querella uibrante alia deinceps exurgit. Africanus superior non
solum contusam et confractam belli Punici armis rem publicam, sed paene iam
exsanguem atque morientem Karthaginis dominam reddidit. cuius clarissima opera
iniuriis pensando ciues <uici> ignobilis eum ac desertae paludis accolam
fecerunt. eiusque uoluntarii exilii acerbitatem non tacitus ad inferos tulit,
sepulcro suo inscribi iubendo 'ingrata patria, ne ossa quidem mea habes'. quid
ista aut necessitate indignius aut querella iustius aut ultione moderatius?
cineres ei suos negauit, quam in cinerem conlabi passus non fuerat. igitur hanc
unam Scipionis uindictam ingrati animi urbs Romana sensit, maiorem me hercule
Coriolani uiolentia: ille enim patriam metu pulsauit, hic uerecundia. de qua
[re] ne queri quidem++tanta uerae pietatis constantia++nisi post fata
sustinuit.
Talia passo, credo, quae fratri eius accidere solacio esse potuerunt. cui
rex Antiochus deuictus et Asia imperio populi Romani adiecta speciosissimusque
triumphus ut peculatus reus fieret et in carcerem duci iuberetur causam
praebuit.
Nihilo uirtute posterior Africanus auo minor, sed ne exitu quidem felicior:
duabus enim urbibus, Numantia atque Karthagine, imperio Romano inminentibus ex
rerum natura depulsis raptorem spiritus domi inuenit, mortis punitorem in foro
non repperit.
Quis ignorat tantum laudis Scipionem Nasicam toga quantum armis utrumque
Africanum meruisse, qui pestifera Ti. Gracchi manu faucibus conprehensam rem
publicam strangulari passus non est? sed is quoque propter iniquissimam
uirtutum suarum apud ciues aestimationem sub titulo legationis Pergamum
secessit et quod uitae superfuit ibi sine ullo ingratae patriae desiderio
peregit.
In eodem nomine uersor necdum Corneliae gentis querellas exhausi: namque P.
Lentulus clarissimus et amantissimus rei publicae ciuis, cum in Auentino C.
Gracchi nefarios conatus et aciem pia ac forti pugna magnis uulneribus exceptis
fugasset, proelii illius, quo leges, pacem libertatemque in suo statu
retinuerat, hanc mercedem tulit ne in urbe nostra moreretur: si quidem inuidia
et obtrectatione conpulsus legatione <a> senatu libera impetrata
habitaque contione, qua a dis inmortalibus petiit ne umquam ad ingratum populum
reuerteretur, in Siciliam profectus est ibique perseueranter morando compotem
se uoti fecit. quinque igitur deinceps Cornelii totidem sunt notissima ingratae
patriae exempla.
Atque horum quidem secessus uoluntari: Ahala uero, cum magister equitum Sp.
Maelium regnum adfectantem occidisset, custoditae libertatis ciuium exilio suo
poenas pependit.
5.3.3 Ceterum ut senatus populique mens in modum subitae tempestatis
concitata leni querella prosequenda est, ita singulorum ingrata facta liberiore
<in>dignatione proscindenda
sunt, quia potentes consilii, cum utrumque ratione perpendere liceret, scelus
pietati praetulerunt: quo enim nimbo, qua porcella uerborum impium Sextili
caput obrui meretur, quod C. Caesarem, a quo cum studiose tum etiam feliciter
grauissimi criminis reus defensus fuerat, Cinnanae proscriptionis tempore
profugum, praesidium suum in fundo Tarquiniensi cladis condicione inplorare,
beneficii iure repetere coactum, a sacris perfidae mensae et altaribus
nefandorum penatium auulsum truculento uictori iugulandum tradere non
exhorruit? finge accusatorem eius fortuna publica in supplicis nomen conuersum
tam luctuosam illam opem genibus adnixum orasse, crudeliter tamen repulsus
uideretur, quia etiam quos iniuriae inuisos faciunt, gratiosos miseriae
reddunt. uerum Sextilius non accusatorem, sed patronum saeuissimae inimici
uiolentiae suis manibus obiecit, si metu mortis, uita indignus, si praemii spe,
dignissimus morte.
5.3.4 Sed ut ad alium consentaneum huic ingrati animi actum transgrediar, M.
Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura
quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad
penates suos remisit. hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone laesus
ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum
mitteretur, impetratisque detestabilis ministerii partibus gaudio exultans
Caietam cucurrit et uirum, mitto quod amplissimae dignitatis, certe ~
salubritate studio praestantis officii priuatim sibi uenerandum, iugulum
praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam
dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis
spoliis alacer in urbem reuersus est: neque enim scelestum portanti onus succurrit
illud se caput ferre, quod pro capite eius quondam perorauerat. inualidae ad
hoc monstrum suggillandum litterae, quoniam qui talem Ciceronis casum satis
digne deplorare possit, alius Cicero non extat.
5.3.5 Quo te nunc modo, Magne Pompei, attingam nescio: nam et amplitudinem
fortunae tuae, quae quondam omnes terras et omnia maria fulgore suo
occupauerat, intueor et ruinam eius maiorem esse quam ut manu mea adtemptari
debeat memini. sed tamen nobis quoque tacentibus Cn. Carbonis, a quo admodum
adulescens de paternis bonis in foro dimicans protectus es, iussu tuo
interempti mors animis hominum non sine aliqua reprehensione obuersabitur, quia
tam ingrato facto plus L. Sullae uiribus quam propriae indulsisti uerecundiae.
5.3.ext.1 Ac ne nostra confessis alienigenae urbes insultent,
Karthaginienses Hannibalem, qui pro illorum incolumitate et uictoria tot
imperatores totque exercitus nostros trucidauerat, quot gregarios milites
hostium si occidisset magnae gloriae foret, conspectu suo summouere <in>
animum induxerunt.
5.3.ext. 2 Neminem Lycurgo aut maiorem aut utiliorem uirum Lacedaemon
genuit, utpote cui Apollo Pythius oraculum petenti respondisse fertur nescire
se utrum illum hominum an deorum numero adgregaret. huic tamen neque uitae
summa sinceritas neque constantissimus erga patriam amor neque leges
salutariter excogitatae auxilio esse potuerunt quo minus infestos ciues
experiretur: saepe enim lapidibus petitus, aliquando foro eiectus, oculo etiam
priuatus, ad ultimum ipsa patria pulsus est. quid aliae faciant urbes, ubi
etiam illa, quae constantiae et moderationis et grauitatis eximiam sibi laudem
uindicat, tam ingrata aduersus tam bene meritum extitit?
5.3.ext.2 Detrahe Atheniensibus Thesea, nullae aut non tam clarae Athenae
erunt, si quidem ille uicatim dispersos ciues suos in [suam] unam urbem
contraxit, separatimque et agresti more uiuenti populo amplissimae ciuitatis
formam atque imaginem inposuit. idem saeua potentissimi regis Minois imperia
uixdum aetate pubescente reppulit: idem effrenatam Thebarum insolentiam domuit:
idem opem liberis Herculis tulit et quidquid ubique monstri aut sceleris fuit
uirtute animi ac robore dexterae comminuit. huius tamen summoti ab
Atheniensibus Scyros, exule minor insula, ossa mortui cepit.
5.3.ext. 3 Iam Solon, qui tam praeclaras tamque utiles Atheniensibus leges
tulit, ut, si his perpetuo uti uoluissent, sempiternum habituri fuerint
imperium, qui Salaminam uelut hostilem arcem ex propinquo saluti eorum
inminentem recuperauit, qui Pisistrati tyrannidem primus uidit orientem, solus
armis opprimi debere palam dictitare <est> ausus, senectutem Cypri
profugus exegit, neque ei in patria, <de> qua optime meruerat, humari
contigit.
Bene egissent Athenienses cum Miltiade, si eum post ccc milia Persarum
Marathone deuicta in exilium protinus misissent ac non in carcere et uinculis
mori coegissent. at, puto, hactenus saeuire aduersus optime meritum abunde
duxerunt. immo ne corpus quidem eius sic expirare coacti sepulturae prius
mandari passi sunt quam Cimo filius eius eisdem se uinculis constringendum
traderet. hanc hereditatem paternam maximi ducis filius et futurus ipse aetatis
suae dux maximus solam se creuisse, catenas et carcerem, gloriari potuit.
Aristides etiam, quo totius Graeciae iustitia censetur, continentiae quoque
eximium specimen, patria iussus excedere est. felices Athenas, quae post illius
exilium inuenire aliquem aut uirum bonum aut amantem sui ciuem potuerunt, cum
quo tunc ipsa sanctitas migrauit!
Themistocles eorum, qui ingratam patriam experti sunt, celeberrimum
exemplum, cum illam incolumem, claram, opulentam, principem Graeciae
reddidisset, eo usque sensit inimicam, ut ad Xerxis, quem paulo ante
destruxerat, non debitam sibi misericordiam perfugere necesse haberet.
Phocion uero his dotibus, quae ad pariendum
homin<um
amor>em potentissimae iudicantur,
clementia et liber<ali>tate
instructissimus tantum non in eculeum ab Atheniensibus inpositus est. certe
post obitum nullam Atticae regionis, quae ossibus eius iniceretur, glebulam
inuenit, iussus extra fines proici, intra quos optimus ciuis uixerat.
Quid abest igitur, quin publica dementia sit existimanda summo consensu
maximas uirtutes quasi grauissima delicta punire beneficiaque iniuriis
rependere? quod cum ubique tum praecipue Athenis intolerabile uideri debet, in
qua urbe aduersus ingratos actio constituta est, et recte, quia dandi et
accipiendi beneficii commercium, sine quo uix uita hominum ~ experet tollit
quisquis bene merito parem referre gratiam neglegit. quantam ergo
reprehensionem me rentur qui, cum aequissima iura, sed iniquissima ingenia
haberent, moribus suis quam legibus uti maluerunt? quod si qua prouidentia
deorum effici posset ut excellentissimi uiri, quorum modo casus retuli, legem
ingratorum uindicem retinentes patriam suam in ius ad aliam ciuitatem
pertraherent, nonne ingeniosum et garrulum populum mutum atque elinguem hac
postulatione reddidissent? 'Discordes foci tui pagisque diuidua tuguria
Graeciae facta sunt columen: lucet Marathon Persicis tropaeis: Salamis et
Artemisium Xerxis naufragia numerantur: praeualidis manibus exhausta moenia
pulchrioribus operibus consurgunt. harum rerum auctores ubi uixerunt? ubi
iacent? responde! nempe Thesea paruulo in scopulo sepeliri et Miltiadem in
carcere mori et Cimona paternas induere catenas et Themistoclea uictorem uicti
hostis genua conplecti Solonemque cum Aristide et Phocione penates suos ingrata
fugere coegisti, cum interim cineribus nostris foede ac miserabiliter dispersis
Oedipodis [ossa], caede patris, nuptiis matris contaminati, inter ipsum Arium
pagum, diuini atque humani certaminis uenerabile domicilium, et excelsam
praesidis Mineruae arcem honore arae decoratos sacro sanctiores colis. adeo
tibi aliena mala tuis bonis gratiora sunt. lege itaque legem, quae te iure
iurando obstrictam tenet, et quia bene meritis debita reddere praemia noluisti,
laesis iusta piacula exsolue'. tacent mutae illorum umbrae, fati necessitate
constrictae: at, inmemores beneficiorum Athenae, reprehensionis lingua sermone
licenti soluta non tacet.
5.4.init. Sed omittamus ingratos et potius de piis loquamur:
aliquanto enim satius est fauorabili quam inuisae rei uacare. uenite igitur in
manus nostras, prospera parentium uota, felicibus auspiciis propagatae suboles,
quae efficitis ut et genuisse iuuet et generare libeat.
5.4.1 Coriolanus maximi uir animi et altissimi consilii optimeque de re
publica meritus iniquissimae damnationis ruina prostratus ad Volscos infestos
tunc Romanis confugit. magno ubique pretio uirtus aestimatur. itaque, quo
latebras quaesitum uenerat, ibi breui summum est adeptus imperium, euenitque ut
quem pro se salutarem imperatorem ciues habere noluerant, paene pestiferum
aduersus se ducem experirentur: frequenter enim fusis exercitibus nostris
uictoriarum suarum gradibus aditum iuxta moenia urbis Volsco militi struxit.
quapropter fastidiosus ille in aestimandis bonis suis populus, qui reo non
pepercerat, exuli coactus est supplicare. missi ad eum deprecandum legati nihil
profecerunt: missi deinde sacerdotes cum infulis aeque sine effectu redierunt.
stupebat senatus, trepidabat populus, uiri pariter ac mulieres exitium imminens
lamentabantur. tunc Veturia Coriolani mater Volumniam uxorem eius et liberos
secum trahens castra Volscorum petiit. quam ubi filius aspexit, 'expugnasti'
inquit 'et uicisti iram meam, patria, precibus huius admotis, cuius utero
quamuis merito mihi inuisam dono', continuoque agrum Romanum hostilibus armis
liberauit. ergo pectus dolore acceptae iniuriae, spe potiendae uictoriae,
uerecundia detrectandi ministerii, metu mortis refertum, totum sibi pietas
uacuefecit, uniusque parentis aspectus bellum atrox salutari pace mutauit.
5.4.2 Eadem pietas uiribus suis inflammatum Africanum superiorem uixdum annos
pubertatis ingressum ad opem patri in acie ferendam uirili robore armauit:
consulem enim eum apud Ticinum flumen aduersis auspiciis cum Hannibale
pugnantem, grauiter saucium intercessu suo seruauit, neque illum aut aetatis
infirmitas aut militiae tirocinium aut infelicis proelii etiam ueterano
bellatori pertimescendus exitus interpellare ualuit, quo minus duplici gloria
conspicuus coronam imperatore simul et patre ex ipsa morte rapto mereretur.
5.4.3 Auribus ista tam praeclara exempla Romana ciuitas accepit, illa uidit
oculis. L. Manlio Torquato diem ad populum Pomponius tribunus pl. dixerat, quod
occasione bene <con>ficiendi
belli inductus legitimum optinendi imperii tempus excessisset quodque filium optimae
indolis iuuenem rustico opere grauatum publicis usibus subtraheret. id postquam
Manlius adulescens cognouit, protinus urbem petiit et se in Pomponii domum
prima luce direxit. qui existimans in hoc eum uenisse, ut patris crimina, a quo
plus iusto aspere tractabatur, deferret, excedere omnes iussit cubiculo, quo
licentius remotis arbitris indicium perageret. nactus occasionem opportunam
proposito suo iuuenis gladium, quem tectum adtulerat, destrinxit tribunumque
minis ac terrore conpulsum iurare coegit a patris eius accusatione recessurum,
eoque effectum est ne Torquatus causam diceret. commendabilis est pietas, quae
mansuetis parentibus praestatur. sed Manlius, quo horridiorem patrem habuit,
hoc periculo eius laudabilius subuenit, quia ad eum diligendum praeter
naturalem amorem nullo indulgentiae blandimento inuitatus fuerat.
5.4.4 Hanc pietatem aemulatus M. Cotta eo ipso die, quo togam uirilem
sumpsit, protinus ut a Capitolio descendit, Cn. Carbonem, a quo pater eius
damnatus fuerat, postulauit peractumque reum iudicio adflixit, et ingenium et
adulescentiam praeclaro opere auspicatus.
5.4.5 Apud C. quoque Flaminium auctoritas patria aeque potens fuit: nam cum
tribunus pl. legem de Gallico agro uiritim diuidendo inuito et repugnante
senatu promulgasset, precibus minisque eius acerrime resistens ac ne exercitu
quidem aduersum se conscripto, si in eadem sententia perseueraret, absterritus,
postquam pro rostris ei legem iam referenti pater manum iniecit, priuato
fractus imperio descendit e rostris, ne minimo quidem murmure destitutae
contionis reprehensus.
5.4.6 Magna sunt haec uirilis pietatis opera, sed nescio an his omnibus
ualentius et animosius Claudiae Vestalis uirginis factum. quae, cum patrem suum
triumphantem e curru uiolenta tribuni <pl.> manu <detrahi> animaduertisset,
mira celeritate utrisque se interponendo amplissimam potestatem inimicitiis
accensam depulit. igitur alterum triumphum pater in Capitolium, alterum filia
in aedem Vestae duxit, nec discerni potuit utri plus laudis tribueretur, cui
uictoria an cui pietas comes aderat.
5.4.7 Ignoscite, uetustissimi foci, ueniamque aeterni date ignes, si a
uestro sacratissimo templo ad necessarium magis quam speciosum urbis locum
contextus operis nostri progressus fuerit: nulla enim acerbitate fortunae,
nullis sordibus pretium carae pietatis euilescit, quin etiam eo certius quo
miserius experimentum habet. Sanguinis ingenui mulierem praetor apud tribunal
suum capitali crimine damnatam triumuiro in carcere necandam tradidit. quo
receptam is, qui custodiae praeerat, misericordia motus non protinus
strangulauit: aditum quoque ad eam filiae, sed diligenter excussae, ne quid
cibi inferret, dedit existimans futurum ut inedia consumeretur. cum autem
plures iam dies intercederent, secum ipse quaerens quidnam esset quo tam diu
sustentaretur, curiosius obseruata filia animaduertit illam exerto ubere famem
matris lactis sui subsidio lenientem. quae tam admirabilis spectaculi nouitas
ab ipso ad triumuirum, a triumuiro ad praetorem, a praetore ad consilium
iudicum perlata remissionem poenae mulieri impetrauit. quo non penetrat aut
quid non excogitat pietas, quae in carcere seruandae genetricis nouam rationem
inuenit? quid enim tam inusitatum, quid tam inauditum quam matrem uberibus
natae alitam? putarit aliquis hoc contra rerum naturam factum, nisi diligere
parentis prima naturae lex esset.
5.4.ext.1 Idem praedicatum de pietate Perus existimetur, quae patrem suum
Mycona consi<mi>li fortuna
adfectum parique custodiae traditum iam ultimae senectutis uelut infantem
pectori suo admotum aluit. haerent ac stupent hominum oculi, cum huius facti
pictam imaginem uident, casusque antiqui condicionem praesentis spectaculi
admiratione renouant, in illis mutis membrorum liniamentis uiua ac spirantia
corpora intueri credentes. quod necesse est animo quoque euenire, aliquanto
efficaciore pictura litterarum uetera pro recentibus admonito recordari.
5.4.ext.2 Ne <te> quidem, Cimo, silentio inuoluam, qui patri tuo
sepulturam uoluntariis uinculis emere non dubitasti: nam etsi maximo tibi
postea et ciui et duci euadere contigit, plus tamen aliquanto laudis in carcere
quam in curia adsecutus es: ceterae enim uirtutes admirationis tantum modo
multum, pietas uero etiam amoris plurimum meretur.
5.4.ext.3 Vos quoque, fratres, memoria conplectar, quorum animus origine
fuit nobilior, siquidem admodum humiles in Hispania nati pro parentium
alimentis spiritum erogando specioso exitu uitae inclaruistis: xii enim milia
nummum, quae post mortem uestram his darentur, a Paciaecis pacti, ut eorum
patris interfectorem Etpastum gentis suae tyrannum occideretis, nec ausi solum
insigne facinus estis, sed etiam strenuo ac forti exitu clausistis: isdem enim
manibus Paciaecis ultionem, Etpasto poenam, genitoribus nutrimenta, uobis
gloriosa fata peperistis. itaque tumulis etiam nunc uiuitis, quia parentium
senectutem tueri quam uestram expectare satius esse duxistis.
5.4.ext.4 Notiora sunt fratrum paria Cleobis et Biton, Amphinomus et
Anapias, illi, quod ad sacra Iunonis peragenda matrem uexerint, hi, quod patrem
et matrem umeris per medios ignes portarint, sed neutris pro spiritu parentium
expirare propositum fuit.
5.4.ext.5 Nec ego Argiuam detrecto laudem aut Aetnaei montis gloriam minuo,
uerum obscuriori propter ignorantiam pietati notitiae lumen admoueo, sicut
Scythis libenter pietatis testimonium reddo: Dareo enim totis regni sui uiribus
in eorum regionibus subinde impetum facienti paulatim cedentes ad ultimas iam
solitudines peruenerant. interrogati deinde ab eo per legatos quem finem fugiendi
aut quod initium pugnandi facturi essent, responderunt se nec urbes ullas nec
agros cultos, pro quibus dimicarent, habere: ceterum, cum ad parentium suorum
monumenta uenisset, sciturum quemadmodum Scythae proeliari solerent. quo quidem
uno tam pio dicto inmanis et barbara gens ab omni se feritatis crimine redemit.
prima igitur et optima rerum natura pietatis est magistra, quae nullo uocis
ministerio, nullo usu litterarum indigens propriis ac tacitis uiribus caritatem
parentium liberorum pectoribus infundit. quid ergo doctrina proficit? ut
politiora scilicet, non ut meliora fiant ingenia, quoniam quidem solida uirtus
nascitur magis quam fingitur.
5.4.ext.6 Quis enim plaustris uagos et siluarum latebris corpora sua
tegentes in modumque ferarum laniatu pecudum uiuentes sic Dario respondere
docuit? illa nimirum, quae etiam Croesi filium loquendi usu defectum ad
protegendam patris incolumitatem ministerio uocis instruxit: captis enim a Cyro
Sardibus, cum unus e numero Persarum ignarus uiri <in> caedem eius concitato
impetu ferretur, uelut oblitus quid sibi fortuna nascenti denegasset, ne
Croesum regem occideret proclamando paene iam inpressum iugulo mucronem
reuocauit. ita, qui ad id tempus mutus sibi uixerat, saluti parentis uocalis
factus est.
5.4.ext.7 Eadem caritas Italico bello Pinnensem iuuenem, cui Pultoni erat
cognomen, tanto animi corporisque robore armauit, ut, cum obsessae urbis suae
claustris praesideret et Romanus imperator patrem eius captiuum in conspectu
ipsius constitutum destrictis militum gladiis circumdedisset, occisurum se
minitans, nisi inruptioni suae iter praebuisset, solus e manibus senem
rapuerit, duplici pietate memorandus, quod et patris seruator nec patriae fuit
proditor.
5.5.init. Hanc caritatem proximus fraternae beniuolentiae
gradus excipit: nam ut merito primum amoris uinculum ducitur plurima et maxima
beneficia accepisse, ita proximum iudicari debet simul accepisse. quam copiosae
enim suauitatis illa recordatio est: in eodem domicilio antequam nascerer
habitaui, in isdem incunabulis infantiae tempora peregi, eosdem appellaui
parentes, eadem pro me uota excubuerunt, parem ex maiorum imaginibus gloriam
traxi! cara est uxor, dulces liberi, iucundi amici, accepti adfines, sed postea
cognitis nulla beniuolentia accedere debet, quae priorem exhauriat.
5.5.1 Atque haec teste Scipione Africano loquor, qui, tametsi artissima
familiaritate Laelio iunctus erat, tamen senatum supplex orauit ne prouinciae
sors fratri suo erepta ad eum transferretur legatumque se L. Scipioni in Asiam
iturum promisit, et maior natu minori et fortissimus inbelli et gloria
excellens laudis inopi et, quod super omnia est, nondum Asiatico iam Africanus.
itaque clarissimorum cognominum alterum sumpsit, alterum dedit triumphique
praetextum huius cepit, illius tradidit, ministerio maior aliquanto quam frater
imperio.
5.5.2 M. uero Fabius consul inclita pugna Etruscis et Veientibus superatis
delatum sibi summo senatus populique studio triumphum ducere non sustinuit,
quia eo proelio Q. Fabius frater eius consularis fortissime dimicans occiderat.
quantam in eo pectore pietatem fraternae caritatis habitasse existimemus,
propter quam tantus amplissimi honoris fulgor extingui potuit?
5.5.3 Hoc exemplo uetustas, illo saeculum nostrum ornatum est, cui contingit
fraternum iugum Claudiae prius, nunc etiam Iuliae gentis intueri decus: tantum
enim amorem princeps parensque noster insitum animo fratris Drusi habuit, ut
cum Ticini, quo uictor hostium ad conplectendos parentes uenerat, graui illum
et periculosa ualitudine in Germania fluctuare cognosset, protinus inde metu
attonitus erumperet. iter quoque quam rapidum et praeceps uelut uno spiritu
corripuerit eo patet, quod Alpes Rhenumque transgressus die ac nocte mutato
subinde <equo >cc milia passuum per modo deuictam barbariam Namantabagio
duce solo comite contentus euasit. sed eum tum maximo labore et periculo
implicatum mortaliumque frequentia defectum sanctissimum pietatis numen et di
fautores eximiarum uirtutum et fidissimus Romani imperi custos Iuppiter
comitatus est. Drusus quoque, quamquam fato iam suo quam illius officio propior
erat, uigore spiritus et corporis uiribus conlapsus, eo ipso tamen, quo uita ac
mors distinguitur, momento legiones cum insignibus suis fratri obuiam procedere
iussit, ut imperator salutaretur. praecepit etiam dextera in parte praetorium
ei statui, et consulare et imperatorium nomen optinere <eum> uoluit,
eodemque tempore et fraternae maiestati cessit et uita excessit. his scio
equidem nullum aliud quam Castoris et Pollucis specimen consanguineae caritatis
conuenienter adici posse.
5.5.4 Sed omnis memoriae clarissimis imperatoribus profecto non erit
ingratum, si militis summa erga fratrem suum pietas huic parti uoluminis
adhaeserit: is namque in castris Cn. Pompei stipendia peragens, cum Sertorianum
militem acrius sibi in acie instantem conminus interemisset iacentemque
spoliaret, ut fratrem germanum esse cognouit, multum ac diu conuicio deos ob
donum impiae uictoriae insecutus, prope castra transtulit et pretiosa ueste
opertum rogo inposuit. ac deinde subiecta face protinus eodem gladio, quo illum
interemerat, pectus suum transuerberauit seque super corpus fratris prostratum
communibus flammis cremandum tradidit. licebat ignorantiae beneficio innocenti
uiuere, sed ut sua potius pietate quam aliena uenia uteretur, comes fraternae
neci non defuit.
5.6.init. Artissimis sanguinis uinculis pietas satis fe cit:
restat nunc ut patriae exhibeatur. cuius maiestati etiam illa, quae deorum
numinibus aequatur, auctoritas parentium uires suas subicit, fraterna quoque
caritas animo aequo ac libenter cedit, summa quidem cum ratione, quia euersa
domo inte<ge>r [status] rei
publicae status manere potest, urbis ruina penates omnium secum trahat necesse
est. uerum quid adtinet uerbis ista conplecti, quorum tanta uis est, ut
ali<i
e>a salutis suae impendio testati sint?
5.6.1 Brutus consul primus cum Arrunte Tarquinii Superbi regno expulsi filio
in acie ita equo concurrit, ut pariter inlatis hastis uterque mortifero uulnere
ictus exanimis prosterneretur. merito adiecerim populo Romano libertatem suam
magno stetisse.
5.6.2 Cum autem in media parte fori uasto ac repentino hiatu terra
subsideret responsumque esset ea re illum tantum modo conpleri posse, qua
populus Romanus plurimum ualeret, Curtius et animi et generis nobilissimi
adulescens interpretatus urbem nostram uirtute armisque praecipue excellere,
militaribus insignibus ornatus equum conscendit eumque uehementer admotis calcaribus
praecipitem in illud profundum egit, super quem uniuersi ciues honoris gratia
certatim fruges iniecerunt, continuoque terra pristinum habitum recuperauit.
magna postea decora in foro Romano fulserunt, nullum tamen hodieque pietate
Curtii erga patriam clarius obuersatur exemplum. cui principatum gloriae
obtinenti consimile factum subnectam.
5.6.3 Genucio Cipo praetori paludato portam egredienti noui atque inauditi
generis prodigium incidit: namque in capite eius subito ueluti cornua
erepserunt, responsumque est regem eum fore, si in urbem reuertisset. quod ne
accideret, uoluntarium ac perpetuum sibimet indixit exilium. dignam pietatem,
quae, quod ad solidam gloriam attinet, septem regibus praeferatur. cuius
testandae gratia capitis effigies aerea portae, qua excesserat, inclusa est
dictaque Rauduscula: nam olim aera raudera dicebantur.
5.6.4 Genucius laudis huius, qua maior uix cogitari potest, successionem
tradit Aelio praetori. cui ius dicenti cum in capite picus consedisset,
aruspicesque adfirmassent conseruato eo fore ipsius domus statum felicissimum,
rei publicae miserrimum, occiso in contrarium utrumque cessurum, e uestigio
picum ~ morsu suo in conspectu senatus necauit. decem et vii Aelia tum familia
eximiae fortitudinis uiros Cannensi proelio amisit: res publica procedente
tempore ad summum imperii fastigium excessit. haec nimirum exempla Sulla et
Marius et Cinna tamquam stulta riserunt.
5.6.5 P. Decius <Mus>, qui consulatum in familiam suam primus intulit,
cum Latino bello Romanam aciem inclinatam et paene iam prostratam uideret,
caput suum pro salute rei publicae deuouit ac protinus concitato equo in medium
hostium agmen patriae salutem, sibi mortem petens inrupit factaque ingenti
strage plurimis telis obrutus super corruit. ex cuius uulneribus et sanguine
insperata uictoria emersit.
5.6.6 Vnicum talis imperatoris specimen esset, nisi animo suo respondentem
filium genuisset: is namque in quarto consulatu patris exemplum secutus
deuotione simili, aeque strenua pugna, consentaneo exitu labantis perditasque
uires urbis nostrae correxit. ita dinosci arduum est utrum Romana ciuitas
Decios utilius habuerit duces an amiserit, quoniam uita eorum ne uinceretur
obstitit, mors fecit ut uinceret.
5.6.7 Non est extinctus pro re publica superior Scipio Africanus, sed
admirabili uirtute ne res publica extingueretur prouidit: siquidem cum adflicta
Cannensi clade urbs nostra nihil aliud quam praeda uictoris esse [Hannibalis]
uideretur, ideoque reliquiae prostrati exercitus deserendae Italiae auctore Q.
Metello consilium agitarent, tribunus militum admodum iuuenis stricto gladio
mortem unicuique mi<ni>tando
iurare omnes numquam se relicturos patriam coegit pietatemque non solum ipse
plenissimam exhibuit, sed etiam ex pectoribus aliorum abeuntem reuocauit.
5.6.8 Age, ut a singulis ad uniuersos transgrediar, quanto et quam aequali
amore patriae tota ciuitas flagrauit! nam cum secundo Punico bello exhaustum
aerarium ne deorum quidem cultui sufficeret, publicani ultro aditos censores
hortati sunt ut omnia sic locarent, tamquam res publica pecunia abundaret,
seque praestaturos cuncta nec ullum assem nisi bello confecto petituros
polliciti sunt. domini quoque eorum seruorum, quos Sempronius Gracchus ob
insignem pugnam Beneuenti manu miserat, pretia ab imperatore exigere
supersederunt. in castris etiam non eques, non centurio stipendium dari sibi
desiderauit. uiri ac feminae quidquid auri argentiue habuerunt, item pueri
insignia ingenuitatis ad sustentandam temporis difficultatem contulerunt. ac ne
beneficio senatus <quidem>, qui muneribus his functos tributi onere
liberauerat, quisquam uti uoluit, sed insuper id omnes promptissimis animis
praestiterunt: non ignorabant enim captis Veis, cum decimarum nomine, quas
Camillus uouerat, aurum Apollini Delphico mitti oporteret neque emendi eius
facultas esset, matronas ornamenta sua in aerarium retulisse, similiterque
audierant mille pondo auri, quod Gallis pro obsidione Capitolii omissa
debebatur, earum cultu expletum. itaque et proprio ingenio <et> exemplo
uetustatis admoniti nulla sibi in re cessandum existimauerunt.
5.6.ext.1 <Sunt> et
externa eiusdem propositi exempla. Rex Atheniensium Codrus, cum ingenti hostium
exercitu Attica regio debilitata ferro
igni<que> uastaretur,
diffidentia humani auxilii ad Apollinis Delphici oraculum confugit perque
legatos sciscitatus est quonam modo tam graue illud bellum discuti posset.
respondit deus ita finem ei fore, si ipse hostili manu occidisset. quod quidem
non solum totis Athenis, sed in castris etiam contrariis percrebruit, eoque
factum est ut ediceretur ne quis Codri corpus uulneraret. id postquam cognouit,
depositis insignibus imperii famularem cultum induit ac pabulantium hostium
globo se obiecit unumque ex his falce percussum in caedem suam conpulit. cuius
interitu ne Athenae occiderent effectum est.
5.6.ext.2 Ab eodem fonte
pietatis Thrasybuli quoque animus manauit. is, cum Atheniensium urbem xxx
tyrannorum taeterrima dominatione liberare cuperet paruaque manu maximae rei
molem adgrederetur, et quidam <e> consciis dixisset 'quantas tandem tibi
Athenae per te libertatem consecutae gratias debebunt?' respondit 'di faciant
ut quantas ipse illis debeo uidear retulisse'. quo adfectu inclytum destructae
tyrannidis opus laude cumulauit.
5.6.ext.3 Themistocles
autem, quem uirtus sua uictorem, iniuria patriae imperatorem Persarum fecerat,
ut se ab ea obpugnanda abstineret, instituto sacrificio exceptum patera tauri
sanguinem hausit et ante ipsam aram
quasi quaedam pietatis clara uictima concidit. quo quidem tam memorabili eius
excessu ne Graeciae altero Themistocle opus esset effectum est.
5.6.ext.4 Sequitur eiusdem
generis exemplum. cum inter Karthaginem et Cyrenas de modo agri pertinacissima
contentio esset, ad ultimum placuit utrimque eodem[que] tempore iuuenes mitti
et locum, in quem hi conuenissent, finem ambobus haberi populis. uerum hoc
pactum Karthaginienses duo fratres nomine Philaeni perfidia praecucurrerunt,
citra constitutam horam maturato gressu in longius promotis terminis. quod cum
intellexissent Cyrenensium iuuenes, diu de fallacia eorum questi postremo
acerbitate condicionis iniuriam discutere conati sunt: dixerunt namque sic eum
finem ratum fore, si Philaeni uiuos ibi se obrui passi essent. sed consilio
euentus non respondit: illi enim nulla interposita mora corpora sua his terra
operienda tradiderunt. qui, quoniam patriae quam uitae suae longiores terminos
esse maluerunt, bene iacent manibus et ossibus suis dilatato Punico imperio.
ubi sunt superbae Karthaginis alta moenia? ubi maritima gloria inclyti portus?
ubi cunctis litoribus terribilis classis? ubi tot exercitus? ubi tantus
equitatus? ubi inmenso Africae spatio non contenti spiritus? omnia ista duobus
Scipionibus fortuna partita est: at Philaenorum egregii facti memoriam ne
patriae quidem interitus extinxit. nihil est igitur excepta uirtute, quod
mortali animo ac manu inmortale quaeri possit
5.6.ext.5 Iuuenali ardore plena haec pietas. Aristoteles uero, supremae
uitae reliquias senilibus ac rugosis membris in summo litterarum otio uix
custodiens adeo ualenter pro salute patriae excubuit, ut eam [ab] hostilibus
armis solo aequatam in lectulo Athenis iacens, et quidem Macedonum manibus,
quibus abiecta erat, erigeret. ita <non tam> urbs strata atque euersa
Alexandri quam restituta Aristotelis notum est opus. patet ergo quam benignae
quamque profusae pietatis erga patriam omnium ordinum, omnis aetatis homines
extiterint, sanctissimisque naturae legibus mirificorum etiam exemplorum ~
clara mundo suscripsit ubertas.
5.7.init. Det nunc uela pii et placidi adfectus parentium erga
liberos indulgentia salubrique aura prouecta gratam suauitatis dotem secum
adferat.
5.7.1 Fabius Rullianus quinque consulatibus summa cum gloria peractis omnibusque
et uirtutis et uitae <e>meritis
stipendiis legatus ire Fabio Gurgiti filio ad bellum difficile et periculosum
conficiendum grauatus non est, paene ipso per se dumtaxat animo sine corpore
militaturus, utpote propter ultimam senectutem lectuli otio quam labori
proeliorum habilior. idem triumphantem equo insidens sequi, quem ipse paruulum
triumphis suis gestauerat, in maxima uoluptate posuit, nec accessio gloriosae
illius pompae, sed auctor spectatus est.
5.7.2 Non tam speciosa Caeseti equitis Romani sors patria, sed par
indulgentia. qui ab Caesare omnium iam et externorum <et> domesticorum
hostium uictore cum abdicare filium suum iuberetur, quod is tribunus pl. cum
Marullo collega inuidiam ei tamquam regnum adfectanti fecerat, in hunc modum
respondere sustinuit: 'celerius tu mihi, Caesar, omnes filios meos eripies quam
ex his ego unum nota mea pellam'. habebat autem duos praeterea optimae indolis
filios, quibus Caesar se incrementa dignitatis benigne daturum pollicebatur. hunc
patrem tametsi summa diuini principis clementia tutum praestitit, quis tamen
non humano ingenio maius ausum putet, quod cui totus terrarum orbis succubuerat
non cessit?
5.7.3 Sed nescio an Octauius Balbus concitatioris et ardentioris erga filium
beniuolentiae fuerit. proscriptus a triumuiris, cum domo postico clam esset
egressus iamque fugae expeditum initium haberet, postquam filium intus
trucidari falso clamore uiciniae accepit, ei se neci, quam euaserat, obtulit
occidendumque militibus tradidit, pluris nimirum illud momentum, quo illi
praeter spem incolumem uidere filium contigerat, quam salutem suam aestimans.
miseros adulescentis oculos, quibus amantissimum sui patrem ipsius opera sic
expirantem intueri necesse fuit!
5.7.ext.1 Ceterum ut ad iucundiora cognitu ueniamus, Seleuci regis filius
Antiochus nouercae Stratonices infinito amore correptus, memor quam inprobis
facibus arderet, impium pectoris uulnus pia dissimulatione contegebat. itaque
diuersi adfectus isdem uisceribus ac medullis inclusi, summa cupiditas et
maxima uerecundia, ad ultimam tabem corpus eius redegerunt. iacebat ipse in
lectulo moribundo similis, lamentabantur necessarii, pater maerore prostratus
de obitu unici filii deque sua miserrima orbitate cogitabat, totius domus
funebris magis quam regius erat uultus. sed hanc tristitiae nubem Leptinis
mathematici uel, ut quidam tradunt, Erasistrati medici prouidentia discussit:
iuxta enim Antiochum sedens, ut eum ad introitum Stratonices rubore perfundi et
spiritu increbrescere eaque egrediente
palle<sce>re et ~ excitatiorem
anhelitum subinde recuperare animaduertit, curiosiore obseruatione ad ipsam
ueritatem penetrauit: intrante enim Stratonice et rursus abeunte brachium
adulescentis dissimulanter adprehendendo modo uegetiore modo languidiore pulsu
uenarum conperit cuius morbi aeger esset, protinusque id Seleuco exposuit. qui
carissima sibi coniuge filio cedere non dubitauit, quod in amorem incidisset,
fortunae acceptum referens, quod dissimulare eum ad mortem usque paratus esset,
ipsius pudori inputans. subiciatur animis senex, rex, amans: iam patebit quam
multa quamque difficilia paterni adfectus indulgentia
supera<ue>rit.
5.7.ext.2 Ac Seleucus quidem uxore, Ariobarzanes autem filio suo Cappadociae
regno cessit in conspectu Cn. Pompei. cuius cum tribunal conscendisset
inuitatusque ab eo in curuli sella sedisset, postquam filium in cornu scribae
humiliorem fortuna sua locum obtinentem conspexisset, non sustinuit infra se
conlocatum intueri, sed protinus sella descendit et diadema in caput eius
transtulit hortarique coepit ut eo transiret, unde ipse surrexerat. exciderunt
lacrimae iuueni, cohorruit corpus, delapsum diadema est, nec quo iussus erat
progredi potuit, quodque paene ueritatis fidem excedit, laetus erat qui regnum
deponebat, tristis cui dabatur. nec ullum finem tam egregium certamen
habuisset, nisi patriae uoluntati auctoritas Pompei adfuisset: filium enim et
regem appellauit et diadema sumere iussit et in curuli sella considere coegit.
5.8.1 Comicae
lenitatis hi patres, tragicae asperitatis illi. L. Brutus, gloria par Romulo,
quia ille urbem, hic libertatem Romanam condidit, filios suos dominationem
Tarquini a se expulsam reducentes summum imperium obtinens conprehensos proque
tribunali uirgis caesos et ad palum religatos securi percuti iussit. exuit
patrem, ut consulem ageret, orbusque uiuere quam publicae uindictae deesse
maluit.
5.8.2 Huius aemulatus
exemplum Cassius filium <suum Sp. Cassium>, qui tribunus pl. agrariam
legem primus tulerat multisque aliis rebus populariter <actis> animos
hominum amore sui deuinctos tenebat, postquam illam potestatem deposuit,
adhibito propinquorum et amicorum consilio adfectati regni crimine domi
damnauit uerberibusque adfectum necari iussit ac peculium eius Cereri
consecrauit.
5.8.3 T. autem Manlius
Torquatus, propter egregia multa rarae dignitatis, iuris quoque ciuilis et
sacrorum pontificalium peritissimus, in consimili facto ne consilio quidem
necessariorum indigere se credidit: nam cum ad senatum Macedonia de filio eius
D. Silano, qui eam prouinciam optinuerat, querellas per legatos detulisset, a
patribus conscriptis petiit ne quid ante de ea re statuerent quam ipse
Macedonum filiique sui causam inspexisset. summo deinde cum amplissimi ordinis
tum etiam eorum, qui questum uenerant, consensu cognitione suscepta domi
consedit solusque utrique parti per totum biduum uacauit ac tertio plenissime
die diligentissimeque auditis testibus ita pronuntiauit: 'cum Silanum filium
meum pecunias a sociis accepisse probatum mihi sit, et re publica eum et domo
mea indignum iudico protinusque e conspectu meo abire iubeo'. tam tristi patris
sententia perculsus Silanus lucem ulterius intueri non sustinuit suspendioque
se proxima nocte consumpsit. peregerat iam Torquatus seueri et religiosi
iudicis partis, satis factum erat rei publicae, habebat ultionem Macedonia,
potuit tam uerecundo fili obitu patris inflecti rigor: at ille neque exequiis
adulescentis interfuit et, cum maxime funus eius duceretur, consulere se
uolentibus uacuas aures accommodauit: uidebat enim se in eo atrio consedisse,
in quo imperiosi illius Torquati seueritate conspicua imago posita erat,
prudentissimoque uiro succurrebat effigies maiorum [suorum] cum titulis suis
idcirco in prima parte aedium poni solere, ut eorum uirtutes posteri non solum
legerent, sed etiam imitarentur.
5.8.4 M. uero Scaurus,
lumen ac decus patriae, cum apud Athesim flumen impetu Cimbrorum Romani equites
pulsi deserto <consule> Catulo urbem pauidi repeterent, consternationis
eorum participi filio suo misit qui diceret libentius se in acie eius
interfecti ossibus occursurum quam ipsum tam deformis fugae reum uisurum:
itaque, si quid modo reliquum in pectore uerecundiae superesset, conspectum
degenerati patris uitaturum: recordatione enim iuuentae suae qualis M. Scauro
aut habendus aut spernendus filius esset admonebatur. quo nuntio accepto
iuuenis coactus est fortius aduersus semet ipsum gladio uti quam aduersus
hostes usus fuerat.
5.8.5 Nec minus animose A.
Fuluius uir senatorii ordinis euntem in aciem filium retraxit quam Scaurus ex
proelio fugientem increpuit: namque iuuenem et ingenio et litteris et forma
inter aequales nitentem, prauo consilio amicitiam Catilinae secutum inque
castra eius temerario impetu ruentem medio itinere abstractum supplicio mortis
adfecit, praefatus non se Catilinae illum aduersus patriam, sed patriae
aduersus Catilinam genuisse. licuit, donec belli ciuilis rabies praeteriret,
inclusum arcere: uerum illud cauti patris narr<ar>etur
opus, hoc seueri refertur.
5.9.init. Sed
ut hanc incitatam et asperam seueritatem mitiores relati patrum mores
clementiae suae mixtura temperent, exactae poenae concessa uenia iungatur.
5.9.1 L. Gellius omnibus
honoribus ad censuram defunctus, cum grauissima crimina de filio, in nouercam
conmissum stuprum et parricidium cogitatum, propemodum explorata haberet, non
tamen ad uindictam continuo procucurrit, sed paene uniuerso senatu adhibito in
consilium expositis suspicionibus defendendi se adulescenti potestatem fecit
<in>spectaque diligentissime
causa absoluit eum cum consilii tum etiam sua sententia. quod si impetu irae
abstractus saeuire festinasset, admisisset magis scelus quam uindicasset.
5.9.2 Q. autem Hortensii,
qui suis temporibus ornamentum Romanae eloquentiae fuit, admirabilis in filio
patientia extitit: cum enim eo usque inpietatem eius suspectam et nequitiam
inuisam haberet, ut Messalam sororis suae filium heredem habiturus, ambitus reum
defendens iudicibus diceret, si illum damnassent, nihil sibi praeter osculum
nepotum, in quibus adquiesceret, superfuturum, hac scilicet sententia, quam
etiam editae orationi inseruit, filium potius in tormentis animi quam in
uoluptatibus reponens, tamen, ne naturae ordinem confunderet, non nepotes, sed
filium heredem reliquit moderate usus adfectibus suis, quia et uiuus moribus
eius uerum testimonium et mortuus sanguini honorem debitum reddidit.
5.9.3 Idem fecit clari
generis magnaeque dignitatis uir <Q.> Fuluius, sed in filio aliquantum
taetriore: nam cum auxilium senatus inplorasset, ut suspectus in parricidio et
ob id latens per triumuirum conquireretur ac iussu patrum conscriptorum
conprehensus esset, non solum eum non notauit, sed etiam decedens dominum
omnium <bonorum> esse uoluit, quem genuerat heredem instituens, non quem
fuerat expertus.
5.9.4 Magnorum uirorum
clementibus actis ignoti patris nouae atque inusitatae rationis consilium
adiciam. qui, cum a filio insidias necti sibi comperisset nec inducere in
animum posset ut uerum sanguinem ad hoc sceleris progressum crederet, seductam
uxorem suppliciter rogauit ne se ulterius celaret, siue illum adulescentem
subiecisset siue ex alio concepisset. adseueratione deinde eius et iure iurando
[se] nil tale suspicari persuasus in locum desertum filio perducto gladium,
quem occultum secum adtulerat, tradidit ac iugulum feriendum praebuit, nec
ueneno nec latrone ei ad peragendum parricidium opus esse adfirmans. quo facto
non paulatim, sed magno impetu recta cogitatio pectus iuuenis occupauit
continuoque abiecto gladio 'tu uero' inquit, 'pater, uiue, et si tam obsequens
et hoc precari filio permittas, me quoque exupera. sed tantum quaeso, ne meus
erga te amor eo sit tibi uilior, quod a paenitentia oritur'. solitudinem
sanguine meliorem pacatioresque penatibus siluas et alimentis blandius ferrum
ac mortis oblatae quam datae uitae felicius beneficium!
5.10.init.
Commemoratis patribus, qui iniurias filiorum patienter exceperunt, referamus
eos, qui mortes aequo animo tolerarunt.
5.10.1 Horatius Puluillus,
cum <in> Capitolio Ioui optimo maximo aedem pontifex dedicaret
in<ter>que nuncupationem
sollemnium uerborum postem tenens mortuum esse filium suum audisset, neque
manum a poste remouit, ne tanti templi dedicationem interrumperet, neque uultum
a publica religione ad priuatum dolorem deflexit, ne patris magis quam
pontificis partes egisse uideretur.
5.10.2 clarum exemplum, nec
minus tamen inlustre quod sequitur. Aemilius Paulus, nunc felicissimi, nunc
miserrimi patris clarissima repraesentatio, ex quattuor filiis formae insignis,
egregiae indolis duos iure adoptionis in Corneliam Fabiamque gentem translatos
sibi ipse denegauit: duos ei fortuna abstulit. quorum alter triumphum patris
funere suo quartum ante diem praecessit, alter in triumphali curru conspectus
post diem tertium expirauit. itaque qui ad donandos usque liberos abundauerat,
in orbitate subito destitutus est. quem casum quo robore animi sustinuerit
oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit, hanc adiciendo
clausulam nulli ambiguum reliquit: 'cum in maximo prouentu felicitatis nostrae,
Quirites, timerem ne quid mali fortuna moliretur, Iouem optimum maximum
Iunonemque reginam et Mineruam precatus sum ut, si quid aduersi populo Romano
inmineret, totum in meam domum conuerteretur. quapropter bene habet: annuendo
enim uotis meis id egerunt, ut uos potius meo casu doleatis quam ego uestro
ingemescerem'.
5.10.3 Vno etiam nunc domestico exemplo adiecto in alienis luctibus orationi
meae uagari permittam. Q. Marcius Rex, superioris Catonis in consulatu collega,
filium summae pietatis et magnae spei et, quae non parua calamitatis accessio
fuit, unicum amisit, cumque se obitu eius subrutum et euersum uideret, ita dolorem
altitudine consilii coercuit, ut a rogo iuuenis protinus curiam peteret
senatumque, quem eo die lege habere oportebat, conuocaret. quod nisi fortiter
maerorem ferre scisset, unius diei lucem inter calamitosum patrem et strenuum
consulem neutra in parte cessato officio partiri non potuisset.
5.10.ext.1 Princeps Atheniensium Pericles intra quadriduum duobus mirificis
adulescentibus filiis spoliatus his ipsis diebus et uultu pristinum habitum
retinente et oratione nulla ex parte infractiore contionatus est. ille uero
caput quoque solito more coronatum gerere sustinuit, ut nihil ex uetere ritu
propter domesticum uulnus detraheret. non sine causa igitur tanti roboris
animus ad Olympii Iouis cognomen ascendit.
5.10.ext.2 Xenophon autem, quod ad Socraticam disciplinam adtinet, proximus
a Platone felicis ac beatae facundiae gradus, cum sollemne sacrificium
perageret, e duobus filiis maiorem natu nomine Gryllum apud Mantineam in
proelio cecidisse cognouit: nec ideo institutum deorum cultum omittendum
putauit, sed tantum modo coronam deponere contentus fuit. quam ipsam
percontatus quonam modo occidisset, ut
audi<u>it fortissime pugnantem
interisse, capiti reposuit, numina, quibus sacrificabat, testatus maiorem se ex
uirtute fiii uoluptatem quam ex morte amaritudinem sentire. alius remouisset
hostiam, abiecisset altaria, lacrimis respersa tura disiecisset: Xenophontis
corpus ~religioni inmobile stetit et animus in consilio prudentiae stabilis
mansit ac dolori succumbere ipsa clade, quae nuntiata erat, tristius duxit.
5.10.ext.3 Ne Anaxagoras quidem supprimendus est: audita namque morte filii
'nihil mihi' inquit 'inexspectatum aut nouum nuntias: ego enim illum ex me
natum sciebam esse mortalem'. has uoces utilissimis praeceptis inbutas uirtus mittit.
quas si quis efficaciter auribus receperit, non ignorabit ita liberos esse
procreandos, ut meminerit his a rerum natura et accipiendi spiritus et reddendi
eodem momento temporis legem dici, atque ut mori neminem solere, qui non
uixerit, ita ne uiuere [aliquem] quidem posse qui non sit moriturus.
|