LIBER VI
6.1.init.
Vnde te uirorum pariter ac feminarum praecipuum firmamentum, Pudicitia,
inuocem? tu enim prisca religione consecratos Vestae focos incolis, tu
Capitolinae Iunonis puluinaribus incubas, tu Palatii columen augustos penates
sanctissimumque Iuliae genialem torum adsidua statione celebras, tuo praesidio
puerilis aetatis insignia munita sunt, tui numinis respectu sincerus iuuentae
flos permanet, te custode matronalis stola censetur: ades igitur et
<re>cognosce quae fieri ipsa
uoluisti.
6.1.1 Dux Romanae pudicitiae Lucretia, cuius uirilis animus maligno errore
fortunae muliebre corpus sortitus est, a <Sex.> Tarquinio regis Superbi
filio per uim stuprum pati coacta, cum grauissimis uerbis iniuriam suam in
concilio necessariorum deplorasset, ferro se, quod ueste tectum adtulerat,
interemit causamque tam animoso interitu imperium consulare pro regio
permutandi populo Romano praebuit.
6.1.2 Atque haec inlatam iniuriam non tulit: Verginius plebei generis, sed
patricii uir spiritus, ne probro contaminaretur domus sua, proprio sanguini non
pepercit: nam cum App. Claudius decemuir filiae eius uirginis stuprum
potestatis uiribus fretus pertinacius expeteret, deductam in forum puellam
occidit pudicaeque interemptor quam corruptae pater esse maluit.
6.1.3 Nec alio robore animi praeditus fuit Pontius Aufidianus eques Romanus,
qui, postquam conperit filiae suae uirginitatem a paedagogo proditam Fannio
Saturnino, non contentus sceleratum seruum adfecisse supplicio etiam ipsam
puellam necauit. ita ne turpes eius nuptias celebraret, acerbas exequias duxit.
6.1.4 Quid P. Maenius, quam seuerum pudicitiae custodem egit! in libertum
namque gratum admodum sibi animaduertit, quia eum nubilis iam aetatis filiae
suae osculum dedisse cognouerat, cum praesertim non libidine, sed errore lapsus
uideri posset. ceterum amaritudine poenae teneris adhuc puellae sensibus
castitatis disciplinam ingenerari magni aestimauit eique tam tristi exemplo
praecepit ut non solum uirginitatem inlibatam, sed etiam oscula ad uirum
sincera perferret.
6.1.5 Q. uero Fabius Maximus Seruilianus honoribus, quos splendidissime gesserat,
censurae grauitate consummatis exegit poenas a filio dubiae castitatis et
punito pependit uoluntario secessu conspectum patriae uitando.
6.1.6 Dicerem censorium uirum nimis atrocem extitisse, nisi P. Atilium
Philiscum in pueritia corpore quaestum a domino facere coactum tam seuerum
postea patrem cernerem: filiam enim suam, quia stupri se crimine
coinquinauerat, interemit. quam sanctam igitur in ciuitate nostra pudicitiam
fuisse existimare debemus, in qua etiam institores libidinis tam seueros eius
uindices euasisse animaduertimus?
6.1.7 Sequitur excellentis
nominis ac memorabilis facti exemplum. M. Claudius Marcellus aedilis curulis C.
Scantinio Capitolino tribuno pl. diem ad populum dixit, quod filium suum de
stupro appellasset, eoque asseuerante se cogi non posse ut adesset, quia
sacrosanctam potestatem haberet, et ob id tribunicium auxilium
<in>plorante, totum collegium
tribunorum negauit se intercedere quo minus pudicitiae quaestio perageretur. citatus
itaque Scantinius reus
uno teste qui temptatus erat damnatus est. constat iuuenem productum in rostra
defixo in terram uultu perseueranter tacuisse uerecundoque silentio plurimum in
ultionem suam ualuisse.
6.1.8 Metellus quoque Celer
stuprosae mentis acer poenitor extitit Cn. Sergio Silo promissorum matri
familiae nummorum gratia diem ad populum dicendo eumque hoc uno crimine
damnando: non enim factum tunc, sed animus in quaestionem deductus est, plusque
uoluisse peccare nocuit quam non peccasse profuit.
6.1.9 Contionis haec, illa
curiae grauitas. T. Veturius filius eius Veturii, qui in consulatu suo
Samnitibus ob turpiter ictum foedus deditus fuerat, cum propter domesticam
ruinam et graue aes alienum P. Plotio nexum se dare adulescentulus admodum
coactus esset, seruilibus ab eo uerberibus, quia stuprum pati noluerat,
adfectus querellam ad consules detulit. a quibus hac de re certior factus
senatus Plotium in carcerem duci iussit: in qualicumque enim statu positam
Romano sanguini pudicitiam tutam esse uoluit.
6.1.10 Et quid mirum, si
hoc uniuersi patres conscripti censuerunt? C. Pescennius III uir capitalis
<C.> Cornelium fortissimae militiae stipendia emeritum uirtutisque nomine
quater honore primi pili ab imperatoribus donatum, quod cum ingenuo
adulescentulo stupri commercium habuisset, publicis uinculis onerauit. a quo
appellati tribuni, cum de stupro nihil negaret, sed sponsionem se facere
paratum diceret, quod adulescens ille palam atque aperte corpore quaestum
factitasset, intercessionem suam interponere noluerunt. itaque Cornelius in
carcere mori coactus est: non putarunt enim tribuni pl. rem publicam nostram
cum fortibus uiris pacisci oportere, ut externis periculis domesticas delicias
emerent.
6.1.11 Libidinosi
centurionis supplicium M. Laetori Mergi tribuni militaris aeque ~similis foedus
exitus sequitur. cui Cominius tribunus pl. diem ad populum dixit, quod
cornicularium suum stupri causa adpellasset. nec sustinuit eius rei
<con>scientiam Laetorius, sed se
ipse ante iudicii tempus fuga prius, deinde etiam <morte puniuit>.
naturae modum expleuerat, fato tamen functus uniuersae plebis sententia crimine
inpudicitiae damnatus est. signa illum militaria, sacratae aquilae, et
certissima Romani imperii custos, seuera castrorum disciplina, ad inferos usque
persecuta est, quoniam, cuius [uirtutis] magister esse debuerat, sanctitatis
corruptor temptabat existere.
6.1.12 Hoc mouit C. Marium
imperatorem tum, cum C. Lusium sororis suae filium, tribunum militum, a C.
Plotio manipulari milite iure caesum pronuntiauit, quia eum de stupro
conpellare ausus fuerat.
6.1.13 Sed ut eos quoque,
qui in uindicanda pudicitia dolore suo pro publica lege usi sunt, strictim
percurram, Sempronius Musca C. Gellium deprehensum in adulterio flagellis
cecidit, C. Memmius L. Octauium similiter deprehensum pernis contudit, Carbo
Attienus a Vibieno, item Pontius a P.
Cer<en>nio deprehensi castrati
sunt. Cn. etiam Furium Brocchum qui deprehenderat familiae stuprandum
obiecit. quibus irae suae indulsisse fraudi non fuit.
6.ext.1 Atque ut domesticis externa subnectam, Graeca femina nomine Hippo,
cum hostium classe esset excepta, in mare se, ut morte pudicitiam tueretur,
abiecit. cuius corpus Erythraeo litori adpulsum proxima undis humus sepulturae
mandatum ad hoc tempus tumulo contegit: sanctitatis uero gloriam aeternae
traditam memoriae Graecia laudibus
su<m><m>is celebrando
cotidie florentiorem efficit.
6.ext.2 Vehementius hoc,
illud consideratius exemplum pudicitiae. exercitu et copiis Gallograecorum a
Cn. Manlio consule in Olympo monte ex parte deletis ex parte captis,
Orgiagontis reguli uxor mirae pulchritudinis a centurione, cui custodienda
tradita erat, stuprum pati coacta, postquam uentum est in eum locum, in quem
centurio misso nuntio necessarios mulieris pretium, quo eam redimerent, adferre
iusserat, aurum expendente centurione et in eius pondus animo oculisque intento
Gallograecis lingua gentis suae imperauit ut eum occiderent. interfecti deinde
caput abscisum manibus retinens ad coniugem uenit abiectoque ante pedes eius
iniuriae et ultionis suae ordinem exposuit. huius feminae quid aliud quisquam
quam corpus in potestatem hostium uenisse dicat? nam neque animus uinci nec
pudicitia capi potuit.
6.1.ext.3 Teutonorum uero
coniuges Marium uictorem orarunt ut ab eo uirginibus Vestalibus dono
mitterentur, adfirmantes aeque se atque illas uirilis concubitus expertes
futuras, eaque re non impetrata laqueis sibi nocte proxima spiritum eripuerunt.
di melius, quod hunc animum uiris earum in acie non dederunt: nam si mulierum
suarum uirtutem imitari uoluissent, incerta Teutonicae uictoriae tropaea
reddidissent.
6.2.init. Libertatem autem uehementis spiritus dictis pariter
et factis testatam ut non inuitauerim, ita ultro uenientem non excluserim. quae
inter uirtutem uitiumque posita, si salubri modo se temperauit, laudem, si quo
non debuit profudit, reprehensionem meretur. ac uulgi sic auribus gratior quam
sapientissimi cuiusque animo probabilior est utpote frequentius aliena uenia
quam sua prouidentia tuta. sed quia humanae uitae partes persequi propositum
est, nostra fide propria aestimatione referatur.
6.2.1 Priuerno capto interfectisque qui id oppidum ad rebellandum
incitauerant senatus indignatione accensus consilium agitabat quidnam sibi de
reliquis quoque Priuernatibus esset faciendum. ancipiti igitur casu salus eorum
fluctuabatur eodem tempore et uictoribus et iratis subiecta. Ceterum cum
auxilium unicum in precibus restare animaduerterent, ingenui et Italici sanguinis
obliuisci non potuerunt: princeps enim eorum in curia interrogatus quam poenam
mererentur, respondit 'quam merentur qui se dignos libertate iudicant'. uerbis
arma sumpserat exasperatosque patrum conscriptorum animos inflammauerat. sed
Plautius consul fauens Priuernatium causae regressum animoso eius dicto obtulit
quaesiuitque qualem cum eis Romani pacem habituri essent inpunitate donata. at
is constantissimo uultu 'si bonam dederitis', inquit 'perpetuam, si malam, non
diuturnam'. qua uoce perfectum est ut uictis non solum uenia, sed etiam ius et
beneficium nostrae ciuitatis daretur.
6.2.2 Sic in senatu loqui Priuernas ausus est: L. uero Philippus consul
aduersus eundem ordinem libertatem exercere non dubitauit: nam segnitiam pro
rostris exprobrans alio sibi senatu opus esse dixit tantumque a paenitentia
dicti afuit, ut etiam L. Crasso summae dignitatis atque eloquentiae uiro id in
curia grauiter ferenti manum inici iuberet. ille reiecto lictore 'non es'
inquit 'mihi, Philippe, consul, quia ne ego quidem <tibi> senator sum'.
6.2.3 Quid? populum ab incursu suo libertas tutum reliquit? immo et
similiter adgressa et aeque experta patientem est. Cn. Carbo tribunus pl.,
nuper sepultae Gracchanae seditionis turbulentissimus uindex idemque orientium
ciuilium malorum fax ardentissima, P. Africanum a Numantiae ruinis summo cum
gloriae fulgore uenientem ab ipsa paene porta in rostra perductum quid de Ti.
Gracchi morte, cuius sororem in matrimonio habebat, sentiret interrogauit, ut
auctoritate clarissimi uiri inchoato iam incendio multum incrementi adiceret,
quia non dubitabat quin propter tam artam adfinitatem aliquid pro memoria
interfecti necessarii miserabiliter esset locuturus. at is iure eum caesum
uideri respondit. cui dicto cum contio tribunicio furore instincta uiolenter
succlamasset, 'taceant' inquit 'quibus Italia nouerca est'. orto deinde murmure
'non efficietis' ait 'ut solutos uerear quos alligatos adduxi'. uniuersus
populus ab uno iterum contumeliose correptus erat++quantus est honos
uirtutis!++et tacuit. recens ipsius uictoria Numantina et patris Macedonica
deuictaeque Karthaginis auita spolia ac duorum regum Syphacis et Persei ante
triumphales currus caten<at>ae
ceruices totius tunc fori <ora> clauserunt. nec timori datum est silentium,
sed quia beneficio Aemiliae Corneliaeque gentis multi metus urbis atque Italiae
finiti erant, plebs Romana libertati Scipionis libera non fuit.
6.2.4 Quapropter minus mirari debemus, quod amplissima Cn. Pompei auctoritas
totiens cum libertate luctata est, nec sine magna laude, quoniam omnis generis
hominum licentiae ludibrio esse quieta fronte tulit. Cn. Piso, cum Manilium
Crispum reum ageret eumque euidenter nocentem gratia Pompei eripi uideret,
iuuenili impetu ac studio accusationis prouectus multa et grauia crimina
praepotenti defensori obiecit. interrogatus deinde ab eo cur non <se>
quoque accusaret, 'da' inquit 'praedes rei publicae te, si postulatus fueris,
ciuile bellum non excitaturum, etiam te tuo prius quam de Manilii capite in consilium
iudices mittam'. ita eodem iudicio duos sustinuit reos, accusatione Manilium,
libertate Pompeium, et eorum alterum lege peregit, alterum professione, qua
solum poterat.
6.2.5 Quid ergo? libertas sine Catone? non magis quam Cato sine libertate:
nam cum in senatorem nocentem et infamem reum iudex sedisset tabellaeque Cn.
Pompei laudationem eius continentes prolatae essent, procul dubio efficaces
futurae pro noxio, summouit eas e quaestione legem recitando, qua cautum erat
ne senatoribus tali auxilio uti liceret. huic facto persona admirationem
adimit: nam quae in alio audacia uideretur, in Catone fiducia cognoscitur.
6.2.6 Cn. Lentulus Marcellinus consul, cum in contione de Magni Pompei nimia
potentia quereretur, adsensusque ei clara uoce uniuersus populus esset,
'adclamate' inquit, 'adclamate, Quirites, dum licet: iam enim uobis inpune
facere non lice<bi>t'. pulsata
tunc est eximii ciuis potentia hinc inuidiosa querella, hinc lamentatione
miserabili.
6.2.7 Cui candida fascia crus alligatum habenti Fauonius 'non refert' inquit
'qua in parte sit corporis diadema', exigui panni cauillatione regias ei uires
exprobrans. at is neutram in partem mutato uultu utrumque cauit, ne aut hilari
fronte libenter adgnoscere potentiam <aut tristi iam> profiteri
uideretur. eaque patientia inferioris etiam generis et fortunae hominibus
aditum aduersus se dedit: e quorum turba duos retulisse abunde erit.
6.2.8 Heluius Mancia Formianus, libertini filius ultimae senectutis, L.
Libonem apud censores accusabat. in quo certamine cum Pompeius Magnus
humilitatem ei aetatemque exprobrans ab inferis illum ad accusandum remissum
dixisset, 'non mentiris' inquit, 'Pompei: uenio enim ab inferis, in L. Libonem
accusator uenio. sed dum illic moror, uidi cruentum Cn. Domitium Ahenobarbum
deflentem, quod summo genere natus, integerrimae uitae, amantissimus patriae,
in ipso iuuentae flore tuo iussu esset occisus. uidi pari claritate conspicuum
<M.> Brutum ferro laceratum, querentem id sibi prius perfidia, deinde etiam
crudelitate tua accidisse. uidi Cn. Carbonem acerrimum pueritiae tuae
bonorumque patris tui defensorem in tertio consulatu catenis, quas tu ei inici
iusseras, uinctum, obtestantem se aduersus omne fas ac nefas, cum in summo
esset imperio, a te equite Romano trucidatum. uidi eodem habitu et quiritatu
praetorium uirum Perpennam saeuitiam tuam execrantem, omnesque eos una uoce
indignantes, quod indemnati sub te adulescentulo carnifice occidissent'.
obducta iam uetus<tis>
cicatricibus bellorum ciuilium uastissima uulnera municipali homini, seruitutem
paternam redolenti, effrenatae temeritatis, intolerabilis spiritus, inpune
renouare licuit. itaque eo<dem>
tempore et fortissimum erat Cn. Pompeio maledicere et tutissimum. sed non
patitur nos hoc longiore querella prosequi personae insequentis aliquanto sors
humilior.
6.2.9 Diphilus tragoedus, cum Apollinaribus ludis inter actum ad eum uersum
uenisset, in quo haec sententia continetur, 'miseria nostra magnus est', directis
in Pompeium Magnum manibus pronuntiauit, reuocatusque aliquotiens a populo sine
ulla cunctatione nimiae illum et intolerabilis potentiae reum gestu
perseueranter egit. eadem petulantia usus est in ea quoque parte, 'uirtutem
istam ueniet tempus cum grauiter gemes'.
6.2.10 M. etiam Castricii libertate inflammatus animus. qui, cum Placentiae
magistratum gereret, Cn. Carbone consule iubente decretum fieri, quo sibi
obsides a Placentinis darentur, nec summo eius imperio obtemperauit nec maximis
uiribus cessit: atque etiam dicente multos se gladios habere respondit 'et ego
annos'. obstipuerunt tot legiones tam robustas senectutis reliquias intuentes.
Carbonis quoque ira, quia materiam saeuiendi perquam exiguam habebat, paruulum
uitae tempus ablatura, in se ipsa conlapsa est.
6.2.11 Iam Serui Galbae temeritatis plena postulatio, qui diuum Iulium
consummatis uictoriis in foro ius dicentem in hunc modum interpellare
sustinuit: 'C. Iuli Caesar, pro Cn. Pompeio Magno, quondam genero tuo, in
tertio eius consulatu pecuniam spopondi, quo nomine nunc appellor. quid agam?
dependam?' palam atque aperte ei bonorum Pompei uenditionem exprobrando ut a
tribunali summoueretur meruerat. sed illud ipsa mansuetudine mitius pectus aes
alienum Pompei ex suo fisco solui iussit.
6.2.12 Age, Cascellius uir iuris ciuilis scientia clarus quam periculose
contumax! nullius enim aut gratia aut auctoritate conpelli potuit ut de aliqua
earum rerum, quas triumuiri dederant, formulam conponeret, hoc animi iudicio
uniuersa eorum beneficia extra omnem ordinem legum ponens. idem cum multa de
temporibus <Caesaris> liberius loqueretur, amicique ne id faceret
monerent, duas res, quae hominibus amarissimae uiderentur, magnam sibi
licentiam praebere respondit, senectutem et orbitatem.
6.2.ext.1 Inserit se tantis uiris mulier alienigeni sanguinis, quae a
Philippo rege temulento immerenter damnata, prouocare <se iudicium
uociferata est, eoque interrogante ad quem prouocaret>, 'ad Philippum'
inquit, 'sed sobrium'. excussit crapulam oscitanti ac praesentia animi ebrium
resipiscere causaque diligentius inspecta iustiorem sententiam ferre coegit.
igitur aequitatem, quam impetrare non potuerat, extorsit, potius praesidium a
libertate quam ab innocentia mutuata.
6.2.ext.2 Iam illa non solum fortis, sed etiam urbana libertas. senectutis
ultimae quaedam Syracusis omnibus Dionysii tyranni exitium propter nimiam morum
acerbitatem et intolerabilia onera uotis expetentibus sola cotidie matutino
tempore deos ut incolumis ac sibi superstes esset orabat. quod ubi is cognouit,
non debitam sibi admiratus beniuolentiam
arcessi<ui>t eam et quid ita hoc
aut quo merito suo faceret interrogauit. tum illa 'certa est' inquit 'ratio
propositi mei: puella enim, cum grauem tyrannum haberemus, carere eo cupiebam.
quo interfecto aliquanto taetrior arcem occupauit. eius quoque finiri
dominationem magni aestimabam. tertium te superioribus inportuniorem habere
coepimus rectorem. itaque ne, si tu fueris absumptus, deterior in locum tuum su
ccedat, caput meum pro tua salute deuoueo'. tam facetam audaciam Dionysius
punire erubuit.
6.2.ext.3 Inter has et Theodorum Cyrenaeum quasi animosi spiritus coniugium
esse potuit, uirtute par, felicitate dissimile: is enim Lysimacho regi mortem
sibi minitanti, 'enimuero' inquit 'magnifica res tibi contigit, quia
cantharidis uim adsecutus es'. cumque hoc dicto accensus cruci eum suffigi
iussisset, 'terribilis' ait 'haec sit purpuratis tuis, mea quidem nihil
interest humi an sublime putrescam'.
6.3.init. Armet se duritia pectus necesse est, dum horridae ac
tristis seueritatis acta narrantur, ut omni
<miti>ore cogitatione seposita
rebus auditu asperis uacet: ita enim destrictae et inexorabiles uindictae et
uaria poenarum genera in medium procurrent, utilia quidem legum munimenta, sed
minime in placido et quieto paginarum numero reponenda.
6.3.1 M. Manlius, unde Gallos depulerat, inde ipse praecipitatus est, quia
fortiter defensam libertatem nefarie opprimere conatus fuerat. cuius iustae ultionis
nimirum haec praefatio fuit: 'Manlius eras mihi, cum praecipites agebas
Senonas: postquam imitari coepisti, unus factus <es> ex Senonibus'. huius
supplicio aeternae memoriae nota inserta est: propter illum enim lege sanciri
placuit ne quis patricius in arce aut Capitolio habitaret, quia domum eo loci
habuerat, ubi nunc aedem Monetae uidemus.
Par indignatio ciuitatis
aduersus Sp. Cassium erupit, cui plus suspicio concupitae dominationis nocuit
quam tres magnifici consulatus ac duo speciosissimi triumphi profuerunt:
senatus enim populusque Romanus non contentus capitali eum supplicio adficere
interempto domum superiecit, ut penatium quoque strage puniretur: in solo autem
aedem Telluris fecit. itaque quod prius domicilium inpotentis uiri fuerat nunc
religiosae seueritatis monumentum est.
Eadem ausum Sp. Maelium
consimili exitu patria multauit. area uero domus eius, quo iustitia supplicii
notior ad posteros perueniret, Aequimeli appellationem traxit. quantum ergo
odii aduersus hostes libertatis insitum animis antiqui haberent parietum ac
tectorum, in quibus uersati fuerant, ruinis testabantur. ideoque et M. Flacci
et L. Saturnini seditiosissimorum ciuium corporibus trucidatis penates ab imis
fundamentis eruti sunt. ceterum Flacciana area, cum diu ~ pene uacua mansisset,
a Q. Catulo Cimbricis spoliis adornata est.
Viguit in nostra ciuitate
Ti. et C. Gracchorum summa nobilitas ac spes amplissima. sed quia statum
ciuitatis conati erant conuellere, insepulta cadauera iacuerunt supremusque
humanae condicionis honos filiis Gracchi et nepotibus Africani defuit. quin
etiam familiares eorum, ne quis rei publicae inimicis amicus esse uellet, de
robore praecipitati sunt.
6.3.2 Idem sibi licere [tam] P. Mucius tribunus pl. quod senatui et populo
Romano credidit, qui omnes collegas suos, <qui> duce Sp. Cassio id
egerant ut magistratibus non subrogatis communis libertas in dubium uocaretur,
uiuos cremauit. nihil profecto hac seueritate fidentius: unus enim tribunus eam
poenam nouem collegis inferre ausus est, quam nouem tribuni ab uno collega
exigere perhorruissent.
6.3.3 Libertatis adhuc custos et uindex seueritas, sed pro dignitate etiam
ac pro disciplina aeque grauis: M. enim Claudium senatus Corsis, quia turpem
cum his pacem fecerat, de<di>dit.
quem ab hostibus non acceptum in publica custodia necari iussit, semel laesa
maiestate imperii quot modis irae pertinax uindex! factum eius rescidit,
libertatem ademit, spiritum extinxit, corpus contumelia carceris et detestanda
Gemoniarum scalarum nota foedauit.
Atque hic quidem senatus animaduersionem meruerat: Cn. autem Cornelius
Scipio Hispali filius prius quam mereri posset expertus est: nam cum ei
Hispania prouincia sorte obuenisset, ne illuc iret decreuit adiecta causa, quod
recte facere nesciret. itaque Cornelius propter uitae inhonestum actum sine
ullo prouinciali ministerio tantum non repetundarum lege damnatus est.
Ne in C. quidem Vettieno, qui <sibi> sinistrae manus digitos, ne bello
Italico militaret, absciderat, seueritas senatus cessauit: publicatis enim
bonis eius ipsum aeternis uinculis puniendum censuit effecitque ut quem honeste
spiritum profundere in acie noluerat, turpiter in catenis consumeret.
6.3.4 Id factum imitatus M'. Curius consul, cum dilectum subito edicere
coactus esset <et> iuniorum nemo respondisset, coniectis in sortem
omnibus tribubus, Polliae, quae prima exierat, primum nomen urna extractum
citari iussit neque eo respondente bona adulescentis hastae subiecit. quod ut
illi nuntiatum est, ad consulis tribunal concurrit collegiumque tribunorum
appellauit. tunc Manius Curius praefatus non opus esse eo ciue rei publicae,
qui parere nesciret, et bona eius et ipsum uendidit.
6.3.5 Aeque tenax propositi L. Domitius: nam cum Siciliam praetor regeret et
ad eum eximiae magnitudinis aper allatus esset, adduci ad se pastorem, cuius
manu occisus erat, iussit interrogatumque qui eam bestiam confecisset, postquam
conperit usum uenabulo, cruci fixit, quia ipse ad exturbanda latrocinia, quibus
prouincia uastabatur, ne quis telum haberet edixerat. hoc aliquis in fine
seueritatis et saeuitiae ponendum dixerit++disputatione enim utroque flecti
potest++: ceterum ratio publici imperii praetorem nimis asperum existimari non
patitur.
6.3.6 Sic se in uiris puniendis seueritas exercuit, sed ne in feminis quidem
supplicio adficiendis segniorem egit. Horatius prius proelio trium Curiatiorum,
<iterum> condicione pugnae omnium Albanorum uictor, cum ex illa
clarissima acie domum repetens sororem suam uirginem Curiati sponsi mortem
profusius quam illa aetas debebat flentem uidisset, gladio, quo patriae rem
bene gesserat, interemit, parum pudicas ratus lacrimas, quae
<prae>propero amori dabantur.
quem hoc nomine reum apud populum actum pater defendit. ita paulo propensior
animus puellae ad memoriam futuri uiri et fratrem ferocem uindicem et uindictae
tam rigidum adsensorem patrem habuit.
6.3.7 Consimili seueritate senatus postea usus Sp. Postumio Albino Q. Marcio
Philippo consulibus mandauit ut de his, quae sacris Bacchanalium inceste usae
fuerant, inquirerent. a quibus cum multae essent damnatae, in omnes cognati
intra domos animaduerterunt, lateque patens opprobrii deformitas seueritate
supplicii emendata est, quia, quantum ruboris ciuitati nostrae mulieres
turpiter se gerendo incusserant, tantum laudis grauiter punitae adtulerunt.
6.3.8 Publicia autem, quae Postumium Albinum consulem, item Licinia, quae
Claudium Asellum uiros suos ueneno necauerant, propinquorum decreto
strangulatae sunt: non enim putauerunt seuerissimi uiri in tam euidenti scelere
longum publicae quaestionis tempus expectandum. itaque quarum innocentium
defensores fuissent, sontium mature uindices extiterunt.
6.3.9 Magno scelere horum seueritas ad exigendam uindictam concitata est,
Egnati autem Meceni longe minore de causa, qui uxorem, quod uinum bibisset,
fusti percussam interemit, idque factum non accusatore tantum, sed etiam
reprehensore caruit, uno quoque existimante optimo illam exemplo uiolatae
sobrietati poenas pependisse. et sane quaecumque femina uini usum immoderate
appetit, omnibus et uirtutibus ianuam claudit et delictis aperit.
6.3.10 Horridum C. quoque Sulpicii Galli maritale supercilium: nam uxorem
dimisit, quod eam capite aperto foris uersatam cognouerat, abscisa sententia,
sed tamen aliqua ratione munita: 'lex enim' inquit 'tibi meos tantum praefinit
oculos, quibus formam tuam adprobes. his decoris instrumenta conpara, his esto
speciosa, horum te certiori crede notitiae. ulterior tui conspectus superuacua
inritatione arcessitus in suspicione et crimine haereat necesse est'.
6.3.11 Nec aliter sensit Q. Antistius Vetus repudiando uxorem, quod illam in
publico cum quadam libertina uulgari secreto loquentem uiderat: nam, ut ita
dicam, incunabulis et nutrimentis culpae, non ipsa conmotus culpa citeriorem
delicto praebuit ultionem, ut potius caueret iniuriam quam uindicaret.
6.3.12 Iungendus est his P. Sempronius Sophus, qui coniugem repudii nota
adfecit, nihil aliud quam se ignorante ludos ausam spectare. ergo, dum sic olim
feminis occurritur, mens earum a delictis aberat.
6.3.ext.1 Ceterum etsi Romana seueritatis exemplis totus terrarum orbis
instrui potest, tamen externa summatim cognosse fastidio non sit. Lacedaemonii
libros Archilochi e ciuitate sua exportari iusserunt, quod eorum parum uerecundam
ac pudicam lectionem arbitrabantur: noluerunt enim ea liberorum suorum animos
imbui, ne plus moribus noceret quam ingeniis prodesset. itaque maximum poetam
aut certe summo proximum, quia domum sibi inuisam obscenis maledictis
lacerauerat, carminum exilio multarunt.
6.3.ext.2 Athenienses autem
Timagoran inter officium salutationis Dareum regem more gentis illius adulatum
capitali supplicio adfecerunt, unius ciuis humilibus blanditiis totius urbis
suae decus Persicae dominationi summissum grauiter ferentes.
6.3.ext.3 Iam Cambyses
inusitatae seueritatis, qui mali
cuiusdam iudicis e corpore pellem detractam sellae intendi in eaque filium eius
iudicaturum considere iussit. ceterum et rex et barbarus atroci ac noua poena
iudicis ne quis postea corrumpi iudex posset prouidit.
6.4.init.
Magnam et bonam laudis partem in claris uiris etiam illa uindicant, quae aut ab
his dicta grauiter aut facta pertinax memoria uiribus aeternis conprehendit.
quorum ex abundanti copia nec parca nimis nec rursus auida manu quod magis
desiderio satisfaciat quam satietati abundet hauriamus.
6.4.1 Ciuitate nostra Cannensi clade perculsa, cum admodum tenui filo
suspensa rei publicae salus ex sociorum fide penderet, ut eorum animi ad
imperium Romanum tuendum constantiores essent, maiori parti senatus principes
Latinorum in ordinem suum sublegi placebat. Annius autem Campanus etiam
consulem alterum Capua creari debere adseuerabat: sic contusus et aeger Romani
imperii spiritus erat. tunc Manlius Torquatus filius eius, qui Latinos apud
Veserim inclita pugna fuderat, quam poterat clara uoce denuntiauit, si quis
sociorum inter patres conscriptos sententiam dicere ausus esset, continuo eum
interempturum. hae unius minae et Romanorum languentibus animis calorem
pristinum reddiderunt et Italiam ad ius ciuitatis nobiscum exaequandum
consurgere passae non sunt: namque ut patris armis, ita uerbis filii fracta
cessit. Par illius quoque [et] Manli grauitas, cui cum consulatus [cum] omnium
consensu deferretur eumque sub excusatione aduersae ualitudinis oculorum
recusaret, instantibus cunctis 'alium' inquit, 'Quirites, quaerite, ad quem
hunc honorem transferatis: nam si me gerere eum coegeritis, nec ego mores
uestros ferre nec uos meum imperium perpeti poteritis'. priuati tam ponderosa uox:
quam graues fasces consulis extitissent!
6.4.2 Nihilo segnior Scipionis Aemiliani aut in curia aut in contione
grauitas. qui, cum haberet consortem censurae Mummium, ut nobilem, ita eneruis
uitae, pro rostris dixit se ex maiestate rei publicae omnia gesturum,
<si> sibi ciues uel dedissent collegam uel non dedissent.
Idem, cum Ser. Sulpicius Galba et Aurelius consules in senatu contenderent
uter aduersus Viriathum in Hispaniam mitteretur, ac magna inter patres
conscriptos dissensio esset, omnibus quonam eius sententia inclinaretur
expectantibus, 'neutrum' inquit 'mihi mitti placet, quia alter nihil habet,
alteri nihil est satis', aeque malam licentis imperii magistram iudicans
inopiam atque auaritiam. quo dicto ut neuter in prouinciam mitteretur obtinuit.
6.4.3 C. uero Popilius a senatu legatus ad Antiochum missus, ut bello se,
quo Ptolemaeum lacessebat, abstineret, cum ad eum uenisset atque is prompto
animo et amicissimo uultu dexteram ei porrexisset, inuicem illi suam porrigere
noluit, sed tabellas senatus consultum continentis tradidit. quas ut legit
Antiochus, dixit se cum amicis conlocuturum. indignatus Popilius, quod aliquam
moram interposuisset, uirga solum, quo insistebat, denotauit et 'prius' inquit
'quam hoc circulo excedas da responsum, quod senatui referam'. non legatum
locutum, sed ipsam curiam ante oculos positam crederes: continuo enim rex
adfirmauit fore ne amplius de se Ptolemaeus quereretur, ac tum demum Popilius
manum eius tamquam socii adprehendit. quam efficax est animi sermonisque abscisa
grauitas! eodem momento Syriae regnum terruit, Aegypti texit.
6.4.4 P. autem Rutilii uerba pluris an facta aestimem nescio: nam utrisque
aeque admirabile inest robur. cum amici cuiusdam iniustae rogationi resisteret,
atque is per summam indignationem dixisset 'quid ergo mihi [inquit] opus est
amicitia tua, si quod rogo non facis?' respondit 'immo quid mihi tua, si
propter te aliquid inhoneste facturus sum?' huic uoci consentanea illa opera,
quod magis ordinum dissensione quam ulla culpa sua reus factus nec obsoletam
uestem induit nec insignia senatoris deposuit nec supplices ad genua iudicum
manus tetendit nec dixit quicquam splendore praeteritorum annorum humilius
effecitque ut periculum non inpedimentum grauitatis eius esset, sed
experimentum. atque etiam cum ei reditum in patriam Sullana uictoria
praestaret, in exilio, ne quid aduersus leges faceret, remansit. quapropter
felicitatis cognomen iustius quis moribus grauissimi uiri quam inpotentis armis
adsignauerit: quod quidem Sulla rapuit, Rutilius meruit.
6.4.5 M. Brutus suarum prius uirtutum quam patriae parentis parricida++uno
enim facto et illas in profundum praecipitauit et omnem nominis sui memoriam
inexpiabili detestatione perfudit++, ultimum proelium initurus negantibus
quibusdam id committi oportere 'fidenter' inquit 'in aciem descendo: hodie enim
aut recte erit aut nihil curabo'. praesumserat uidelicet neque uiuere se sine
uictoria neque mori sine securitate posse.
6.4.ext.1 Cuius mentio mihi subicit quod aduersus D. Brutum in Hispania
grauiter dictum est referre: nam cum ei se tota paene Lusitania
de<di>disset ac sola gentis eius
urbs Cinginnia pertinaciter arma retineret, temptata redemptione propemodum uno
ore legatis Bruti respondit ferrum sibi a maioribus, quo urbem tuerentur, non
aurum, quo libertatem ab imperatore auaro emerent, relictum. melius sine dubio
istud nostri sanguinis homines dixissent quam audissent.
6.4.ext.2 Sed illos quidem natura in haec grauitatis uestigia deduxit,
Socrates autem Graecae doctrinae clarissimum columen, cum Athenis causam
diceret, defensionemque ei Lysias a se conpositam, qua in iudicio uteretur,
recitasset demissam et supplicem, inminenti procellae adcommodatam, 'aufer'
inquit 'quaeso istam: nam ego, si adduci possem ut eam in ultima Scythiae
solitudine perorarem, tum me ipse morte multandum concederem'. spiritum
contempsit, ne careret grauitate, maluitque Socrates extingui quam Lysias
superesse.
6.4.ext.3 Quantus hic in sapientia, tantus in armis Alexander illam uocem nobiliter
edidit: Dareo enim uno iam et altero proelio uirtutem eius experto atque ideo
et partem regni Tauro tenus monte et filiam in matrimonium cum decies centum
milibus talentum pollicente, cum Parmenion dixisset se, si Alexander esset,
usurum ea condicione, respondit 'et ego uterer, si Parmenion essem'. uocem
duabus uictoriis respondentem dignamque cui tertia, sicut euenit, tribueretur.
6.4.ext.4 Atque haec quidem et animi magnifici et prosperi status: illa
uero, qua legati Lacedaemoniorum apud patrem eius miseram fortitudinis suae
condicionem testati sunt, gloriosior quam optabilior: intolerabilibus enim
oneribus ciuitatem eorum inplicanti, si quid morte grauius imperare
perseueraret, mortem se praelaturos responderunt.
6.4.ext.5 Nec parum graue Spartani cuiusdam dictum, siquidem nobilitate et
sanctitate praestans, sed in petitione magistratus uictus maximae sibi
laetitiae esse praedicauit, quod aliquos patria sua se meliores uiros haberet.
quo sermone repulsam honori adaequauit.
6.5.init. Tempus est iustitiae quoque sancta penetralia adire,
in quibus semper aequi ac probi facti respectus religiosa cum obseruatione
uersatur et ubi studium uerecundiae, cupiditas rationi cedit nihilque utile,
quod parum honestum uideri possit, ducitur. eius autem praecipuum et
certissimum inter omnes gentes nostra ciuitas exemplum est.
6.5.1 Camillo consule Falerios circumsedente magister ludi plurimos et
nobilissimos inde pueros uelut
am<bul>andi gratia eductos in
castra Romanorum perduxit. quibus interceptis non erat dubium quin Falisci
deposita belli gerendi pertinacia tradituri se nostro imperatori essent. ea re
senatus censuit ut pueri uinctum magistrum uirgis caedentes in patriam
remitterentur. qua iustitia animi eorum sunt capti, quorum moenia expugnari non
poterant: namque Falisci beneficio magis quam armis uicti portas Romanis
aperuerunt.
Eadem ciuitas aliquotiens rebellando semperque aduersis contusa proeliis
tandem se Q. Lutatio consuli dedere coacta est. aduersum quam saeuire cupiens
populus Romanus, postquam a Papirio, cuius manu iubente consule uerba
deditionis scripta erant, doctus est Faliscos non potestati, sed fidei se
Romanorum conmisisse, omnem iram placida mente deposuit pariterque et uiribus
odii, non sane facile uinci adsuetis, et uictoriae obsequio, quae promptissime
licentiam subministrat, ne iustitiae suae deesset obstitit.
Idem, cum P. Claudius Camerinos ductu atque auspiciis suis captos sub hasta
uendidisset, etsi aerarium pecunia, fines agris auctos animaduertebat, tamen,
quod parum liquida fide id gestum ab imperatore uidebatur, maxima cura
conquisitos redemit iisque habitandi gratia locum in Auentino adsignauit et
praedia restituit. pecuniam etiam ~ non ad curiam sed sacraria aedificanda
sacrificiaque facienda tribuit iustitiaeque promptissimo tenore effecit ut
exitio suo laetari possent, quia sic renati erant.
Moenibus nostris et
finitimis regionibus quae adhuc retuli * * * , quod sequitur per totum terrarum
orbem manauit. Timochares Ambraciensis Fabricio consuli pollicitus est se
Pyrrum ueneno per filium suum, qui potionibus eius praeerat, necaturum. ea res
cum ad senatum esset delata, missis legatis Pyrrum monuit ut aduersus huius
generis insidias cautius se gereret, memor urbem a filio Martis conditam armis
bella, non uenenis gerere debere. Timocharis autem nomen suppressit, utroque
modo aequitatem amplexus, quia nec hostem malo exemplo tollere neque eum, qui
bene mereri paratus fuerat, prodere uoluit.
6.5.2 Summa iustitia in
quattuor quoque tribunis pl. eodem tempore conspecta est: nam cum L. Atratino,
sub quo duce aciem nostram apud Verruginem a Volscis inclinatam cum ceteris
equitibus correxerant, diem ad populum L. Hortensius collega eorum dixisset,
pro rostris iurauerunt in squalore se esse, quoad imperator ipsorum reus esset,
futuros: non sustinuerunt enim egregii iuuenes, cuius armati periculum
uulneribus et sanguine suo defenderant, eius togati ultimum discrimen
potestatis insignia retinentes intueri. qua iustitia mota contio actione
Hortensium desistere coegit.
6.5.3 Nec * * * se eo
facto, quod sequitur, exhibuit. Cum Ti. Gracchus et C. Claudius ob nimis seuere
gestam censuram maiorem partem ciuitatis exasperassent, diem iis P. Popilius
tribunus pl. perduellionis ad populum dixit, praeter communem consternationem
priuata etiam ira accensus, quia necessarium eius Rutilium ex publico loco
parietem demoliri iusserant. quo in iudicio primae classis permultae centuriae
Claudium aperte damnabant, de Gracchi absolutione uniuersae consentire
uidebantur. qui clara uoce iurauit, si de collega suo grauius esset iudicatum,
in factis se paribus eandem cum illo poenam exilii subiturum, eaque iustitia
tota illa tempestas ab utriusque fortunis et capite depulsa est: Claudium enim
populus absoluit, Graccho causae dictionem Popilius remisit.
6.5.4 Magnam laudem et
illud collegium tribunorum tulit, quod, cum unus ex eo L. Cotta fiducia
sacrosanctae potestatis creditoribus suis satis facere nollet, decreuit, si
neque solueret pecuniam neque daret cum quo sponsio fieret, se appellantibus
eum creditoribus auxilio futurum, inicum ratum maiestatem publicam priuatae
perfidiae obtentu esse. itaque Cottam in tribunatu quasi in aliquo sacrario
latentem tribunicia inde iustitia extraxit.
6.5.5 Cuius ut ad alium
aeque inlustrem actum transgrediar, Cn. Domitius tribunus pl. M. Scaurum
principem ciuitatis in iudicium populi deuocauit, ut, si fortuna aspirasset,
ruina, sin minus, certe ipsa obtrectatione amplissimi uiri incrementum
claritatis adprehenderet. cuius opprimendi cum summo studio flagraret, seruus
Scauri noctu ad eum peruenit, instructurum se eius accusationem multis et
grauibus domini criminibus promittens. erat in eodem pectore <et>
inimicus et Domitius [et dominus], diuersa aestimatione nefarium indicium perpendens.
iustitia uicit odium: continuo enim et suis auribus obseratis et indicis ore
clauso duci eum ad Scaurum iussit. accusatorem etiam reo suo, ne dicam
diligendum, certe laudandum! quem populus cum propter alias uirtutes tum hoc
nomine libentius et consulem et censorem et pontificem maximum fecit.
6.5.6 Nec aliter <se>
L. Crassus in eodem iustitiae experimento gessit. Cn. Carbonis nomen infesto
animo utpote inimicissimi sibi detulerat, sed tamen scrinium eius a seruo
adlatum ad se, conplura continens, quibus facile opprimi posset, ut erat
signatum cum seruo catenato ad eum remisit. quo pacto igitur inter amicos
uiguisse tunc iustitiam credimus, cum inter accusatores quoque et reos tantum
uirium obtinuisse uideamus?
6.5.7 Iam L. Sulla non se
tam incolumem quam Sulpicium Rufum perditum uoluit, tribunicio furore eius sine
ullo fine uexatus. ceterum cum eum proscriptum et in uilla latentem a seruo
proditum conperisset, manu missum parricidam, ut fides edicti sui constaret,
praecipitari protinus saxo Tarpeio cum illo scelere parto pilleo iussit, uictor
alioquin insolens, hoc imperio iustissimus.
6.5.ext.1 Verum ne
alienigenae iustitiae obliti uideamur, Pittacus Mitylenaeus, cuius aut meritis
tantum ciues debuerunt aut moribus crediderunt, ut ei <suis> suffragiis
tyrannidem deferrent, tam diu illud imperium sustinuit, quam diu bellum de
Sigeo cum Atheniensibus gerendum fuit. postquam autem pax uictoria parta est,
continuo reclamantibus Mitylenaeis deposuit, ne dominus ciuium ultra quamrei
publicae necessitas exegerat permaneret. atque etiam cum recuperati agri
dimidia pars consensu omnium offerretur, auertit animum ab eo munere deforme
iudicans uirtutis gloriam magnitudine praedae minuere.
6.5.ext.2 Alterius nunc
mihi prudentia referenda est, ut alterius repraesentari iustitia possit. cum
saluberrimo consilio Themistocles migrare Athenienses in classem coegisset
Xerxeque rege et copiis eius Graecia pulsis ruinas patriae in pristinum habitum
reformaret et opes clandestinis molitionibus ad principatum Graeciae capessendum
nutriret, in contione dixit habere se rem deliberatione sua prouisam, quam si
fortuna ad effectum perduci passa esset, nihil maius aut potentius Atheniensi
populo futurum, sed eam uulgari non oportere, postulauitque ut aliquis sibi,
cui illam tacite exponeret, daretur. datus est Aristides. is postquam rem
cognouit, classem illum Lacedaemoniorum, quae tota apud Gytheum subducta erat,
uelle incendere, ut ea consumpta dominatio maris ipsis cederet, processit ad
ciues et retulit Themistoclen ut utile consilium, ita minime iustum animo
uoluere. e uestigio uniuersa contio quod aecum non uideretur ne expedire quidem
proclamauit ac protinus Themistoclen incepto iussit desistere.
6.5.ext.3 Nihil illis etiam
iustitiae exemplis fortius. Zaleucus urbe Locrensium a se saluberrimis atque
utilissimis legibus munita, cum filius eius adulteri crimine damnatus secundum
ius ab ipso constitutum utroque oculo carere deberet, ac tota ciuitas in
honorem patris necessitatem poenae adulescentulo remitteret, aliquamdiu
repugnauit. ad ultimum populi precibus euictus suo prius, deinde filii oculo
eruto usum uidendi utrisque reliquit. ita debitum supplicii modum legi
reddidit, aequitatis admirabili temperamento se inter misericordem patrem et
iustum legislatorem partitus.
6.5.ext.4 Sed aliquanto
Charondae Thurii praefractior et abscisior iustitia. ad uim et cruorem usque
seditiosas contiones ciuium pacauerat lege cauendo ut, si quis eas cum ferro
intrasset, continuo interficeretur. interiecto deinde tempore e longinquo rure
gladio cinctus domum repetens, subito indicta contione sic ut erat in eam
processit, ab eoque, qui proxime constiterat, solutae a se legis suae admonitus
'idem' inquit 'ego illam sanciam' ac protinus ferro, quod habebat, destricto
incubuit, cumque liceret culpam uel dissimulare uel errore defendere, poenam
tamen repraesentare maluit, ne qua fraus iustitiae fieret.
6.6.init.
Cuius imagine ante oculos posita uenerabile fidei numen dexteram suam,
certissimum salutis humanae pignus, ostentat. quam semper in nostra ciuitate
uiguisse et omnes gentes senserunt et nos paucis exemplis recognoscamus.
6.6.1 Cum Ptolomaeus rex
tutorem populum Romanum filio reliquisset, senatus M. Aemilium Lepidum
pontificem maximum, bis consulem, ad pueri tutelam gerendam Alexandriam misit,
amplissimique et integerrimi uiri sanctitatem rei publicae usibus et sacris
operatam externae procurationi uacare uoluit, ne fides ciuitatis nostrae
frustra petita existimaretur. cuius beneficio regia incunabula conseruata
pariter ac decorata incertum Ptolomaeo reddiderunt patrisne fortuna magis an
tutorum maiestate gloriari deberet.
6.6.2 Speciosa illa quoque
Romana fides. ingenti Poenorum classe circa Siciliam deuicta duces eius fractis
animis consilia petendae pacis agitabant. quorum Hamilcar ire se ad consules
negabat audere, ne eodem modo catenae sibi inicerentur, quo ab ipsis Cornelio
Asinae consuli fuerant iniectae. Hanno autem, certior Romani animi
aestimator, nihil tale timendum ratus maxima cum fiducia ad conloquium eorum
tetendit. apud quos cum de fine belli ageret, et tribunus militum ei dixisset
posse illi merito euenire quod Cornelio accidisset, uterque consul tribuno
tacere iusso 'isto te' inquit 'metu, Hanno, fides ciuitatis nostrae liberat'.
claros illos fecerat tantum hostium ducem uincire potuisse, sed multo clariores
fecit noluisse.
6.6.3 Aduersus eosdem hostes parem fidem in iure legationis tuendo patres
conscripti exhibuere: M. enim Aemilio Lepido, L. Flaminio consulibus L.
Minucium et L. Manlium Karthaginiensium legatis, quia manus his attulerant, per
fetiales <a M.> Claudio praetore dedendos curauerunt. se tunc senatus,
non eos, quibus hoc praestabatur, aspexit.
6.6.4 Cuius exemplum superior Africanus secutus, cum onustam multis et
inlustribus Karthaginiensium uiris nauem in suam potestatem redegisset,
inuiolatam dimisit, quia se legatos ad eum missos dicebant, tametsi manifestum
erat illos uitandi praesentis periculi gratia falsum legationis nomen amplecti,
ut Romani imperatoris potius decepta fides quam frustra implorata iudicaretur.
6.6.5 Repraesentemus etiam illud senatus nullo modo praetermittendum opus.
legatos ab urbe Apollonia Romam missos Q. Fabius, Cn. Apronius
aedili<cii> orta contentione
pulsauerunt. quod ubi conperit, continuo eos per fetiales legatis
de<di>dit quaestoremque cum his
Brundisium ire iussit, ne quam in itinere a cognatis deditorum iniuriam
acciperent. illam curiam mortalium quis concilium ac non Fidei templum dixerit?
quam ut ciuitas nostra semper benignam praestitit, ita in sociorum quoque
animis constantem recognouit.
6.6.ext.1 Post duorum in Hispania Scipionum totidemque Romani sanguinis
exercituum miserabilem stragem Saguntini uictricibus Hannibalis armis intra
moenia urbis suae conpulsi, cum vim Punicam ulterius nequirent arcere, collatis
in forum quae unicuique erant carissima atque undique circumdatis accensisque
ignis nutrimentis, ne a societate nostra desciscerent, publico et communi rogo
semet ipsi superiecerunt. crediderim tunc ipsam Fidem humana negotia
speculantem maestum gessisse uultum, perseuerantissimum sui cultum iniquae
fortunae iudicio tam acerbo exitu damnatum cernentem.
6.6.ext.2 Idem praestando Petelini eundem laudis honorem meruerunt. ab
Hannibale, quia deficere nostra amicitia noluerant, obsessi legatos ad senatum
auxilium inplorantes miserunt. quibus propter recentem Cannensem cladem
succurri non potuit. ceterum permissum est uti facerent quod utilissimum
incolumitati ipsorum uideretur. liberum ergo erat Karthaginiensium gratiam
amplecti. illi tamen feminis omnique aetate inbelli urbe egesta, quo diutius
armati famem traherent, pertinacissime in muris constiterunt, expirauitque
prius eorum tota ciuitas quam ulla ex parte respectum Romanae societatis
deposuit. itaque Hannibali non Peteliam, sed fidum Peteliae sepulcrum capere
contigit.
6.7.1 Atque ut uxoriam quoque fidem attingamus, Tertia
Aemilia, Africani prioris uxor, mater Corneliae Gracchorum, tantae fuit
comitatis et patientiae, ut, cum sciret uiro suo ancillulam ex suis gratam
esse, dissimulauerit, ne domitorem orbis Africanum femina ~ magnum uirum
inpatientiae reum ageret, tantumque a uindicta mens eius afuit, ut post mortem
Africani manu missam ancillam in matrimonium liberto suo daret.
6.7.2 Q. Lucretium proscriptum a triumuiris uxor Turia inter cameram et
tectum cubiculi abditum una conscia ancillula ab inminente exitio non sine
magno periculo suo tutum praestitit singularique fide id egit, ut, cum ceteri
proscripti in alienis et hostilibus regionibus per summos corporis et animi
cruciatus uix euaderent, ille in cubiculo et in coniugis sinu salutem
retineret.
6.7.3 Sulpicia autem, cum a matre Iulia diligentissime custodiretur, ne
Lentulum Cruscellionem, uirum suum proscriptum a triumuiris in Siciliam persequeretur,
nihilo minus famulari ueste sumpta cum duabus ancillis totidemque seruis ad eum
clandestina fuga peruenit nec recusauit se ipsam proscribere, ut ei fides sua
in coniuge proscripto constaret.
6.8.init. Restat
ut seruorum etiam erga dominos quo minus expectatam hoc laudabiliorem fidem
referamus.
6.8.1 M. Antonius auorum
nostrorum temporibus clarissimus orator incesti reus agebatur. cuius in iudicio accusatores
seruum in quaestionem perseuerantissime postulabant, quod ab eo, cum ad stuprum
irent, lanternam praelatam contenderent. erat autem is etiam tum inberbis et
stabat <in> corona uidebatque rem ad suos cruciatus pertinere, nec tamen
eos fugitauit. ille uero, ut domum quoque uentum est, Antonium hoc nomine
uehementius confusum et sollicitum ultro est hortatus ut se iudicibus
torquendum traderet, adfirmans nullum ore suo uerbum exiturum, quo causa eius
laederetur, ac promissi fidem mira patientia praestitit: plurimis etenim
laceratus uerberibus eculeoque inpositus, candentibus etiam lamminis ustus
omnem uim accusationis custodita rei salute subuertit. argui fortuna merito
potest, quod tam pium et tam fortem spiritum seruili nomine inclusit.
6.8.2 Consulem autem C.
Marium Praenestinae obsidionis miserabilem exitum sortitum, cuniculi latebris
frustra euadere conatum leuique uulnere a Telesino, cum quo conmori
destinauerat, perstrictum seruus suus, ut Sullanae crudelitatis expertem
faceret, gladio traiectum interemit, cum magna praemia sibi proposita uideret,
si eum uictoribus tradidisset. cuius dexterae tam opportunum ministerium nihil
eorum pietati cedit, a quibus salus dominorum protecta est, quia eo tempore
Mario non uita, sed mors in beneficio reposita erat.
6.8.3 Aeque inlustre quod sequitur. C. Gracchus, ne in potestatem inimicorum
perueniret, Philocrati seruo suo ceruices incidendas praebuit. quas cum celeri
ictu abscidisset, gladium cruore domini manantem per sua egit praecordia.
Euporum alii hunc uocitatum existimant: ego de nomine nihil disputo, famularis
tantum modo fidei robur admiror. cuius si praesentiam animi generosus iuuenis
imitatus foret, suo, non serui beneficio inminentia supplicia uitasset: nunc
conmisit ut Philocratis quam Gracchi cadauer speciosius iaceret.
6.8.4 Alia nobilitas, alius
furor, sed fidei par exemplum. Pindarus <C.> Cassium Philippensi proelio
uictum, nuper ab eo manu missus, iussu ipsius obtruncatum insultationi hostium
subtraxit seque e conspectu hominum uoluntaria morte abstulit ita, ut ne corpus
quidem eius absumpti inueniretur. quis deorum grauissimi sceleris ultor illam
dexteram, quae in necem patriae parentis exarserat, tanto torpore inligauit, ut
se tremibunda Pindari genibus summitteret, ne publici parricidii quas merebatur
poenas arbitrio piae uictoriae exsolueret? tu profecto tunc, diue Iuli,
caelestibus tuis uulneribus debitam exegisti uindictam, perfidum erga te caput
sordidi auxilii supplex fieri cogendo, eo animi aestu conpulsum, ut neque
retinere uitam uellet neque finire sua manu auderet.
6.8.5 Adiunxit se his
cladibus C. Plotius Plancus Munatii Planci consularis et censorii frater. qui,
cum a triumuiris proscriptus in regione Salernitana lateret, delicatiore uitae
genere et odore unguenti occultam salutis custodiam detexit: istis enim
uestigiis eorum, qui miseros persequebantur, sagax inducta cura abditum fugae
eius cubile odorata est. a quibus conprehensi serui latentis multumque ac diu
torti negabant se scire ubi dominus esset. non sustinuit deinde Plancus tam
fideles tamque boni exempli seruos ulterius cruciari, sed processit in medium
iugulumque gladiis militum obiecit. quod certamen mutuae beniuolentiae arduum
dinosci facit utrum dignior dominus fuerit, qui tam constantem seruorum fidem
experiretur, an serui, qui tam iusta domini misericordia quaestionis saeuitia
liberarentur.
6.8.6 Quid Vrbini
Panapionis seruus, quam admirabilis fidei! cum ad dominum proscriptum
occidendum domesticorum indicio certiores factos milites in Reatinam uillam
uenisse cognosset, conmutata cum eo ueste, permutato etiam anulo illum postico
clam emisit, se autem in cubiculum ac lectulum recepit et ut Panapionem occidi
passus est. breuis huius facti narratio, sed non parua materia laudationis: nam
si quis ante oculos ponere uelit subitum militum adcursum, conuulsa ianuae
claustra, minacem uocem, truces uultus, fulgentia arma, rem uera aestimatione
prosequetur, nec quam cito dicitur aliquem pro alio mori uoluisse, tam id ex
facili etiam fieri potuisse arbitrabitur. Panapio autem quantum seruo
deberet amplum ei faciendo monumentum ac testimonium pietatis grato titulo
reddendo confessus est.
6.8.7 Contentus essem huius exemplis generis, nisi unum me
<a>dicere admiratio facti
cogeret. Antius Restio proscriptus a triumuiris, cum omnes domesticos circa
rapinam et praedam occupatos uideret, quam maxime poterat dissimulata fuga se
penatibus suis intempesta nocte subduxit. cuius furtiuum egressum seruos ab eo
uinculorum poena coercitus inexpiabilique litterarum nota per summam oris
contumeliam inustus curiosis speculatus oculis ac uestigia huc atque illuc
errantia beniuolo studio subsecutus lateri uoluntarius comes adrepsit. quo
quidem tam exquisito tamque ancipiti officio perfectissimum
<in>expectatae pietatis cumulum
expleuerat: his enim, quorum felicior in domo status fuerat, lucro intentis
ipse, nihil quam umbra et imago suppliciorum suorum, maximum esse emolumentum
eius, a quo tam grauiter punitus erat, salutem iudicauit, cumque abunde foret
iram remittere, adiecit etiam caritatem. nec hactenus beniuolentia processit,
sed in eo conseruando mira quoque arte usus est: nam ut sensit cupidos
sanguinis milites superuenire, amoto domino rogum extruxit eique egentem a se
conprehensum et occisum senem superiecit. interrogantibus deinde militibus ubinam
esset Antius manum rogo intentans ibi illum datis sibi crudelitatis piaculis
uri respondit. quia ueri similia loquebatur, habita est uoci fides. quo euenit
ut Antius tutam quaerendae incolumitatis occasionem adsequeretur.
6.9.init. Multum animis hominum et fiduciae adicere et
sollicitudinis detrahere potest morum ac fortunae in claris uiris recognita
mutatio, siue nostros status siue proximorum [ingenia] contemplemur: nam cum
aliorum fortunas spectando ex condicione abiecta atque contempta emersisse
claritatem uideamus, quid aberit quin et ipsi meliora de nobis semper
cogitemus, memores stultum esse perpetuae infelicitatis se praedamnare spemque,
quae etiam incerta recte fouetur, interdum certam in desperationem conuertere?
6.9.1 Manlius Torquatus adeo hebetis atque obtunsi cordis inter initia
iuuentae existimatus, ut a patre L. Manlio amplissimo uiro, quia et domesticis
et rei publicae usibus inutilis uidebatur, rus relegatus agresti opere
fatigaretur, postmodum patrem reum iudiciali periculo liberauit, filium
uictorem, quod aduersus imperium suum cum hoste manum conseruerat, securi
percussit, patriam Latino tumultu fessam speciosissimo triumpho recreauit, in
hoc, credo, [ne] fortunae nubilo adulescentiae contemptu perfusus, quo
senectutis eius decus lucidius enitesceret.
6.9.2 Scipio autem Africanus superior, quem di immortales nasci uoluerunt,
ut esset in quo uirtus se per omnes numeros hominibus efficaciter ostenderet,
solutioris uitae primos adulescentiae annos egisse fertur, remotos quidem a
luxuriae crimine, sed tamen Punicis tropaeis, deuictae Karthaginis ceruicibus
inposito iugo teneriores.
6.9.3 C. quoque Valerius Flaccus secundi Punici belli temporibus luxu
perditam adulescentiam inchoauit. ceterum a P. Licinio pontifice maximo flamen
factus, quo facilius a uitiis recederet, ad curam sacrorum et caerimoniarum
conuerso animo, usus duce frugalitatis religione, quantum prius luxuriae fuerat
exemplum, tantum postea modestiae et sanctitatis specimen euasit.
6.9.4 Nihil Q. Fabio Maximo, qui Gallica uictoria cognomen
Allobrogi<ci> sibimet ac
posteris peperit, adulescente magis infame, nihil eodem sene ornatius aut
speciosius illo saeculo nostra ciuitas habuit.
6.9.5 Quis ignorat Q. Catuli auctoritatem in maximo clarissimorum uirorum
prouentu excelsum gradum obtinuisse? cuius si superior aetas reuoluatur, multi
lusus, multae deliciae reperiantur. quae quidem ei inpedimento non fuerunt quo
minus patriae princeps existeret, nomenque eius in Capitolino fastigio fulgeret
ac uirtute ciuile bellum ingenti motu oriens sepeliret.
6.9.6 L. uero Sulla usque ad quaesturae suae comitia uitam libidine, uino,
ludicrae artis amore inquinatam perduxit. quapropter C. Marius consul moleste
tulisse traditur, quod sibi asperrimum in Africa bellum gerenti tam delicatus
quaestor sorte obuenisset. eiusdem uirtus quasi perruptis et disiectis
nequitiae, qua obsidebatur, claustris catenas Iugurthae manibus iniecit,
Mitridatem conpescuit, socialis belli fluctus repressit, Cinnae dominationem fregit
eumque, qui se in Africa quaestorem fastidierat, ipsam illam prouinciam
proscriptum et exulem petere coegit. quae tam diuersa tamque inter se contraria
si quis apud animum suum attentiore conparatione expendere uelit, duos in uno
homine Sullas fuisse crediderit, turpem adulescentulum et uirum, dicerem
fortem, nisi ipse <se> felicem appellari maluisset.
6.9.7 Atque ut nobilitati, beneficio paenitentiae se ipsam admonitae
respicere, altiora modo suo sperare ausos subtexamus, T. Aufidius, cum Asiatici
publici exiguam admodum particulam habuisset, postea totam Asiam proconsulari
imperio obtinuit. nec indignati sunt socii eius parere fascibus, quem aliena
tribunalia adulantem uiderant. gessit etiam se integerrime atque
splendidissime. quo quidem modo demonstrauit pristinum quaestum suum fortunae,
praesens uero dignitatis incrementum moribus ipsius inputari debere.
6.9.8 At P. Rupilius non publicanum in Sicilia egit, sed operas publicanis
dedit. idem ultimam inopiam suam auctorato sociis officio sustentauit. ab hoc
postmodum consule leges uniuersi Siculi acceperunt acerbissimoque praedonum ac
fugitiuorum bello li berati sunt. portus ipsos, si quis modo mutis rebus inest
sensus, tantam in eodem homine uarietatem status admiratos arbitror: quem enim
diurnas capturas exigentem animaduerterant, eundem iura dantem classesque et
exercitus regentem uiderunt.
6.9.9 Huic tanto incremento maius adiciam. Asculo capto Cn.
Pompei<us> Magni pater P.
Ventidium aetate <in>puberem in
triumpho suo populi oculis subiecit. hic est Ventidius, qui postea Romae ex
Parthis et per Parthos de Crassi manibus in hostili solo miserabiliter
iacentibus triumphum duxit. ita qui captiuus carcerem exhorruerat, uictor
Capitolium felicitate celebrauit. in eodem etiam illud eximium, quod eodem anno
praetor <et consul> est factus.
6.9.10 Casuum nunc contemplemur uarietatem. L. Lentulus consularis lege
Caecilia repetundarum crimine oppressus censor cum L. Censorino creatus est.
quem quidem fortuna inter ornamenta et dedecora alterna uice uersauit,
consulatu illius damnationem, damnationi censuram subiciendo et neque bonis eum
perpetuis frui neque malis aeternis ingemescere patiendo.
6.9.11 Isdem uiribus uti
uoluit in Cn. Cornelio Scipione Asina. qui consul a Poenis apud Liparas captus,
cum belli iure omnia perdidisset, laetiore subinde uultu eius adiutus cuncta
recuperauit, consul etiam iterum creatus est. quis crederet illum a xii
securibus ad Karthaginiensium peruenturum catenas? quis rursus existimaret a
Punicis uinculis ad summi imperii peruenturum insignia? sed tamen ex consule
captiuus et ex captiuo consul est factus.
6.9.12 Quid, Crasso nonne
pecuniae magnitudo locupletis nomen dedit? sed eidem postea inopia turpem
decoctoris appellationem inussit, siquidem bona eius a creditoribus, quia
solidum praestare non poterat, uenierunt. ~ itaque qui amara
suggillatione non caruit, cum egens ambularet, Diues ab occurrentibus
salutabatur.
6.9.13 Crassum casus
acerbitate Q. Caepio praecucurrit: is namque praeturae splendore, triumphi
claritate, consulatus decore, maximi pontificis sacerdotio ut senatus patronus
diceretur adsecutus in publicis uinculis spiritum deposuit, corpusque eius
funestis carnificis manibus laceratum in scalis Gemoniis iacens magno cum
horrore totius fori Romani conspectum est.
6.9.14 Iam C. Marius ~ maximae fortunae luctatione: omnes enim eius impetus
qua corporis qua animi robore fortissime sustinuit. Arpinatibus honoribus
iudicatus inferior quaesturam Romae petere ausus est. patientia deinde
repulsarum inrupit magis in curiam quam uenit. in tribunatus quoque et
aedilitatis petitione consimilem campi notam expertus praeturae candidatus
supremo in loco adhaesit, quem tamen non sine periculo obtinuit: ambitus enim
accusatus uix atque aegre absolutionem ab iudicibus impetrauit. ex illo Mario
tam humili Arpini, tam ignobili Romae, tam fastidiendo candidato ille Marius
euasit, qui Africam subegit, qui Iugurtham regem ante currum egit, qui
Teutonorum Cimbrorumque exercitus deleuit, cuius bina tropaea in urbe
spectantur, cuius septem in fastis consulatus leguntur, cui post exilium
consulem creari proscriptoque facere proscriptionem contigit. quid huius
condicione inconstantius aut mutabilius? quem si inter miseros posueris,
miserrimus, <si> inter <felices,> felicissimus reperietur.
6.9.15 C. autem Caesar, cuius uirtutes aditum sibi in caelum struxerunt,
inter primae iuuentae initia priuatus Asiam petens, a maritimis praedonibus
circa insulam Pharmacusam exceptus L se talentis redemit. parua igitur summa
clarissimum mundi sidus in piratico myoparone rependi fortuna uoluit. quid est
ergo quod amplius de ea queramur, si ne consortibus quidem diuinitatis suae
parcit? sed caeleste numen se ab iniuria uindicauit: continuo enim captos
praedones crucibus adfixit.
6.9.ext.1 Adtento studio nostra commemorauimus: remissiore nunc animo aliena
narrentur. perditae luxuriae Athenis adulescens Polemo, neque inlecebris eius
tantum modo, sed etiam ipsa infamia gaudens, <cum> e conuiuio non post
occasum solis, sed post ortum surrexisset domumque rediens Xenocratis
philosophi patentem ianuam uidisset, uino grauis, unguentis delibutus, sertis
capite redimito, perlucida ueste amictus refertam turba doctorum hominum
scholam eius intrauit. nec contentus tam deformi introitu consedit etiam, ut
clarissimum eloquium et prudentissima praecepta temulentiae lasciuiis eleuaret.
orta deinde, ut par erat, omnium indignatione Xenocrates uultum in eodem habitu
continuit omissaque re, quam disserebat, de modestia ac temperantia loqui
coepit. cuius grauitate sermonis resipiscere coactus Polemo primum coronam
capite detractam proiecit, paulo post brachium intra pallium reduxit,
procedente tempore oris conuiualis hilaritatem deposuit, ad ultimum totam
luxuriam exuit uniusque orationis saluberrima medicina sanatus ex infami
ganeone maximus philosophus euasit. peregrinatus est huius animus in nequitia,
non habitauit.
6.9.ext.2 Piget Themistoclis adulescentiam adtingere, siue patrem aspiciam
abdicationis iniungentem notam, siue matrem suspendio finire uitam propter fili
turpitudinem coactam, cum omnium postea Grai sanguinis uirorum clarissimus
extiterit mediumque Europae et Asiae uel spei uel desperationis pignus fuerit:
haec enim eum salutis suae patronum habuit, illa uadem uictoriae adsumpsit.
6.9.ext.3 Cimonis uero incunabula opinione stultitiae fuerunt referta:
eiusdem adulti imperia salutaria Athenienses senserunt. itaque coegit eos
stuporis semet ipsos damnare, qui eum stolidum crediderant.
6.9.ext.4 Nam Alcibiaden quasi duae fortunae partitae sunt, altera, quae ei
nobilitatem eximiam, abundantes diuitias, formam praestantissimam, fauorem
ciuium propensum, summa imperia, praecipuas potentiae uires, flagrantissimum
ingenium adsignaret, altera, quae damnationem, exilium, uenditionem bonorum,
inopiam, odium patriae, uiolentam mortem infligeret: nec aut haec aut illa
uniuersa, sed uarie perplexa, freto atque aestui similia.
6.9.ext.5 Ad inuidiam usque Polycratis Samiorum tyranni abundantissimis
bonis conspicuus uitae fulgor excessit, nec sine causa: omnes enim conatus eius
placido excipiebantur itinere, spes certum cupitae rei fructum adprehendebant,
uota nuncupabantur simul et soluebantur, uelle ac posse in aequo positum erat.
semel dumtaxat uultum mutauit, perquam breui tristitiae salebra succussum, tunc
cum admodum gratum sibi anulum de industria in profundum, ne omnis incommodi
expers esset, abiecit. quem tamen continuo recuperauit capto pisce, qui eum
deuorauerat. sed hunc, cuius felicitas semper plenis uelis prosperum cursum tenuit,
Orontes Darii regis praefectus in excelsissimo Mycalensis montis uertice cruci
adfixit, e qua putres eius artus et tabido cruore manantia membra atque illam
laeuam, cui Neptunus anulum piscatoris manu restituerat, situ marcidam Samos,
amara seruitute aliquamdiu pressa, liberis ac laetis oculis aspexit.
6.9.ext.6 Dionysius autem, cum hereditatis nomine a patre Syracusanorum ac
paene totius Siciliae tyrannidem accepisset, maximarum opum dominus, exercituum
dux, rector classium, equitatuum potens, propter inopiam litteras puerulos
Corinthi docuit eodemque tempore tanta mutatione maiores natu ne quis nimis
fortunae crederet magister ludi factus ex tyranno monuit.
6.9.ext.7 Sequitur hunc Syphax rex, consimilem fortunae iniquitatem
expertus, quem amicum hinc Roma per Scipionem, illinc Karthago per Hasdrubalem
ultro petitum ad penates deos eius uenerat. ceterum eo claritatis euectus, ut
ualidissimorum populorum tantum non arbiter uictoriae existeret, parui temporis
interiecta mora catenatus a Laelio legato ad Scipionem imperatorem pertractus
est, cuiusque dexteram regio insidens solio adroganti manu attigerat, eius
genibus supplex procubuit. Caduca nimirum et fragilia puerilibusque consentanea
crepundiis sunt ista, quae uires atque opes humanae uocantur. adfluunt subito,
repente dilabuntur, nullo in loco, nulla in persona stabilibus nixa radicibus
consistunt, sed incertissimo flatu fortunae huc atque illuc acta quos sublime
extulerunt inprouiso recussu destitutos profundo cladium miserabiliter
inmergunt. itaque <neque> existimari neque dici debent bona, quae, ut
inflictorum malorum amaritudine desiderium sui duplicent, * * *
|