LIBER VIII
8.1.init.
Nunc, quo aequiore animo ancipites iudiciorum motus tolerentur, recordemur
inuidia laborantes quibus de causis aut absoluti sint aut damnati.
8.1.abs.1 M. Horatius
interfectae sororis crimine a Tullo rege damnatus ad populum prouocato iudicio
absolutus est. quorum alterum atrocitas necis mouit, alterum causa flexit, quia
inmaturum uirginis amorem seuere magis quam impie punitum existimabat. itaque
forti punitione liberata fratris dextera tantum consanguineo quantum hostili
cruore gloriae haurire potuit.
8.1.abs.2 Acrem se tunc
pudicitiae custodem populus Romanus, postea plus iusto placidum iudicem
praestitit. cum a Libone tribuno pl. Ser. Galba pro rostris uehementer
increparetur, quod Lusitanorum magnam manum interposita fide praetor in
Hispania interemisset, actionique tribuniciae M. Cato ultimae senectutis
oratione sua, quam in Origines retulit, suscriberet, reus pro se iam nihil
recusans paruulos liberos suos et Galli sanguine sibi coniunctum filium flens
conmendare coepit eoque facto mitigata contione qui omnium consensu periturus
erat paene nullum triste suffragium habuit. misericordia ergo illam
quaestionem, non aequitas rexit, quoniam quae innocentiae tribui nequierat
absolutio, respectui puerorum data est.
8.1.abs.3 Consentaneum quod
sequitur. A. Gabinius in maximo infamiae suae ardore suffragiis populi
<C.> Memmio accusatore subiectus abruptae esse spei uidebatur, quoniam et
accusatio partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida fide
nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant.
igitur uiator et carcer ante oculos obuersabantur, cum interim omnia ista
propitiae fortunae interuentu dispulsa sunt: filius namque Gabinii Sisenna
consternationis inpulsu ad pedes se Memmii supplex prostrauit, inde aliquod
fomentum procellae petens, unde totus impetus tempestatis eruperat. quem truci
uultu a se uictor insolens repulsum excusso e manu anulo humi iacere aliquamdiu
passus est. quod spectaculum fecit ut Laelius tribunus pl. adprobantibus
cunctis Gabinium dimitti iuberet ac documentum daretur neque secundarum rerum
prouentu insolenter abuti neque aduersis
<prae>propere debilitari
oportere: idque proximo exemplo aeque patet.
8.1.abs.4 App. Claudius,
nescio religionis maior an patriae iniuria, si quidem illius uetustissimum
morem neglexit, huius pulcherrimam classem amisit, infesto populo obiectus, cum
effugere debitam poenam nullo modo posse crederetur, subito coorti imbris
beneficio tutus fuit a damnatione: discussa enim quaestione aliam uelut dis
interpellantibus de integro instaurari non placuit. ita cui maritima tempestas
causae dictionem contraxerat, caelestis salutem attulit.
8.1.abs.5 Eodem auxilii
genere Tucciae uirginis Vestalis incesti criminis reae castitas infamiae nube
obscurata emersit. quae conscientia certa sinceritatis suae spem salutis
ancipiti argumento ausa petere est: arrepto enim cribro "Vesta"
inquit, "si sacris tuis castas semper admoui manus, effice ut hoc hauriam
e Tiberi aquam et in aedem tuam perferam." audaciter et temere iactis
uotis sacerdotis rerum ipsa natura cessit.
8.1.abs.6 Item L. Piso a L.
Claudio Pulchro accusatus, quod graues et intolerabiles iniurias sociis
intulisset, haud dubiae ruinae metum fortuito auxilio uitauit: namque per id
ipsum tempus, quo tristes de eo sententiae ferebantur, repentina uis nimbi
incidit, cumque prostratus humi pedes iudicum oscularetur, os suum caeno
repleuit. quod conspectum totam quaestionem a seueritate ad clementiam et
mansuetudinem transtulit, quia satis iam graues eum poenas sociis dedisse
arbitrati sunt huc deductum necessitatis, ut abicere se tam suppliciter et
attollere tam deformiter cogeretur.
8.1.abs.7 Subnectam duos
accusatorum suorum culpa absolutos. Q. Flauius a C. Valerio aedile apud populum
reus actus, cum
xiiii tribuum suffragiis damnatus esset, proclamauit se innocentem opprimi. cui
Valerius aeque clara uoce respondit nihil sua interesse nocensne an innoxius
periret, dummodo periret. qua uiolentia dicti reliquas tribus aduersario
donauit. abiecerat inimicum, eundem, dum pro certo pessum datum credit, erexit
uictoriamque in ipsa uictoria perdidit.
8.1.abs.8 C. etiam Cosconium Seruilia lege reum, propter plurima et
euidentissima facinora sine ulla dubitatione nocentem, Valeri Valentini
accusatoris eius recitatum in iudicio carmen, quo puerum praetextatum et
ingenuam uirginem a se corruptam poetico ioco significauerat, erexit, si quidem
iudices inicum rati sunt eum uictorem dimittere, qui palmam non ex alio ferre,
sed de se dare merebatur. magis uero Valerius in Cosconii absolutione damnatus
quam Cosconius in sua causa liberatus est.
8.1.abs.9 Attingam eos quoque, quorum salus propriis obruta criminibus
proximorum claritati donata est. A. Atilium Calatinum Soranorum oppidi
proditione reum admodum infamem imminentis damnationis periculo pauca uerba Q.
Maximi soceri subtraxerunt, quibus adfirmauit, si in eo crimine sontem illum
ipse conperisset, dirempturum se fuisse adfinitatem: continuo enim populus
paene iam exploratam sententiam suam unius iudicio concessit, indignum ratus
eius testimonio non credere, cui difficillimis rei publicae temporibus bene se
exercitus credidisse meminerat.
8.1.abs.10 M. quoque Aemilius Scaurus repetundarum reus adeo perditam et
conploratam defensionem in iudicium attulit, ut, cum accusator diceret lege
sibi centum atque xx hominibus denuntiare testimonium licere seque non recusare
quominus absolueretur, si totidem nominasset, quibus in prouincia nihil
abstulisset, tam bona condicione uti non potuerit. tamen propter uetustissimam
nobilitatem et recentem memoriam patris absolutus est.
8.1.abs.11 Sed quem ad modum splendor amplissimorum uirorum in protegendis
reis plurimum ualuit, ita <in> opprimendis non sane multum potuit: quin
etiam euidenter noxiis, dum eos acrius inpugnat, profuit. P. Scipio Aemilianus Cottam
apud populum accusauit. cuius causa, quamquam grauissimis criminibus erat
confossa, septies ampliata et ad ultimum octauo iudicio absoluta est, quia
homines uerebantur ne praecipuae accusatoris amplitudini damnatio eius donata
existimaretur. quos haec secum locutos crediderim: 'nolumus caput alterius
petentem in iudicium triumphos et tropaea spoliaque et deuictarum nauium rostra
deferre: terribilis sit his aduersus hostem, ciuis uero salutem tanto fragore
gloriae subnixus ne insequatur'.
8.1.abs.12 Tam uehementes
iudices aduersus excellentissimum accusatorem quam mites in longe inferioris
fortunae reo. Calidius Bononiensis in cubiculo mariti noctu deprehensus, cum ob
id causam adulterii diceret, inter maximos et grauissimos infamiae fluctus
emersit, tamquam fragmentum naufragii leue admodum genus defensionis amplexus:
adfirmauit enim se ob amorem pueri serui eo esse perductum. suspectus erat
locus, suspectum tempus, suspecta matris familiae persona, suspecta etiam
adulescentia ipsius, sed crimen libidinis confessio intemperantiae liberauit.
8.1.abs.13 Remissioris hoc,
illud aliquanto grauioris materiae exemplum. cum parricidii causam fratres
Caelii dicerent splendido Tarracinae loco nati, quorum pater T. Caelius in
cubiculo quiescens, filiis altero cubantibus lecto erat interemptus, neque aut
seruus quisquam aut liber inueniretur, ad quem suspicio caedis pertineret, hoc
uno nomine absoluti sunt, quia iudicibus planum factum est illos aperto ostio
inuentos esse dormientes. somnus innoxiae securitatis certissimus index miseris
opem tulit: iudicatum est enim rerum naturam non recipere ut occiso patre supra
uulnera et cruorem eius quietem capere potuerint.
8.1.damn.1 Percurremus nunc
eos, quibus in causae dictione magis quae extra quaestionem erant nocuerunt
quam sua innocentia opem tulit. L. Scipio post speciosissimum triumphum de rege
Antiocho ductum, perinde ac pecuniam ab eo accepisset, damnatus est. non, puto,
quod pretio corruptus fuerat, ut illum totius Asiae dominum et iam Europae
uictrices manus inicientem ultra Taurum montem summoueret. sed <et>
alioqui uir sincerissimae uitae et ab hac suspicione procul remotus, inuidiae,
quae tunc in duorum fratrum inclytis cognominibus habitabat, resistere non
potuit.
8.1.damn.2 Ac Scipioni
quidem maximus fortunae fulgor, C. autem Deciano spectatae integritatis uiro
uox sua exitium attulit: nam cum P. Furium inquinatissimae uitae pro rostris
accusaret, quia quadam in parte actionis de morte L. Saturnini queri ausus fue
rat, nec reum damnauit et insuper ei poenas addictas pependit.
8.1.damn.3 Sex. quoque
Titium similis casus prostrauit. erat innocens, erat agraria lege lata
gratiosus apud populum: tamen, quod Saturnini imaginem domi habuerat,
suffragiis eum tota contio oppressit.
8.1.damn.4 Adiciatur his
Claudia, quam insontem crimine, quo accusabatur, uotum impium subuertit, quia,
cum a ludis domum rediens turba elideretur, optauerat ut frater suus,
maritimarum uirium nostrarum praecipua iactura, reuiuesceret saepiusque consul
factus infelici ductu nimis magnam urbis frequentiam minueret.
8.1.damn.5 Possumus et ad
illos breui deuerticulo transgredi, quos leues ob causas damnationis incursus
abripuit. M. Muluius, Cn. Lollius, L. Sextilius triumuiri, quod ad incendium in
sacra uia ortum extinguendum tardius uenerant, a tribunis pl. die dicta apud
populum damnati sunt.
8.1.damn.6 Item P. Villius
triumuir nocturnus a P. Aquilio tribuno pl. accusatus populi iudicio concidit,
quia uigilias neglegentius circumierat.
8.1.damn.7 Admodum seuerae notae et illud populi iudicium, cum M. Aemilium
Porcinam a L. Cassio accusatum crimine nimis sublime extructae uillae in
Alsiensi agro graui multa affecit.
8.1.damn.8 Non subprimenda illius quoque damnatio, qui pueruli sui nimio
amore correptus, rogatus ab eo ruri ut omasum in cenam fieri iuberet, cum
bubulae carnis in propinquo emendae nulla facultas esset, domito boue occiso
desiderium eius expleuit eoque nomine publica quaestione adflictus est,
innocens, nisi tam prisco saeculo natus esset.
8.1.amb.1 Atque ut eos quoque referamus, qui in discrimen capitis adducti
neque damnati neque absoluti sunt, apud M. Popilium Laenatem praetorem quaedam,
quod matrem fuste percussam interemerat, causam dixit. de qua neutram in partem
latae sententiae sunt, quia abunde constabat eandem ueneno necatorum liberorum
dolore commotam, quos auia filiae infensa sustulerat, parricidium ultam esse
parricidio. quorum alterum ultione, alterum absolutione non dignum iudicatum
est.
8.1.amb.2 Eadem haesitatione Publi quoque Dolabellae proconsulari imperio Asiam
obtinentis animus fluctuatus est. mater familiae Zmyrnaea uirum et filium
interemit, cum ab his optimae indolis iuuenem, quem ex priore uiro enixa
fuerat, occisum conperisset. quam rem Dollabella ad se delatam Athenas ad Arei
pagi cognitionem relegauit, quia ipse neque liberare duabus caedibus
contaminatam neque punire tam iusto dolore inpulsam sustinebat. consideranter
et mansuete populi Romani magistratus, sed Areopagitae quoque non minus
sapienter, qui inspecta causa et accusatorem et ream post centum annos ad se
reuerti iusserunt, eodem affectu moti, quo Dolabella. sed ille transferendo
quaestionem, hi differendo damnandi atque absoluendi inexplicabilem
cunctationem uitabant.
8.2.init. Publicis iudiciis adiciam priuata, quorum magis aequitas
quaestionum delectare quam immoderata turba offendere lectorem poterit.
8.2.1 Claudius Centumalus ab auguribus iussus altitudinem domus suae, quam
in Caelio monte habebat, summittere, quia his ex arce augurium capientibus
officiebat, uendidit eam Calpurnio Lanario nec indicauit quod imperatum
<a> collegio augurumerat. a quibus Calpurnius demoliri domum coactus M.
Porcium Catonem inclyti Catonis patrem arbitrum ~ cum Claudio adduxit formulam,
quidquid sibi dare facere oporteret ex fide bona. Cato, ut est edoctus de
industria Claudium praedictum sacerdotum suppressisse, continuo illum Calpurnio
damnauit, summa quidem cum aequitate, quia bonae fidei uenditorem nec
conmodorum spem augere nec incommodorum cognitionem obscurare oportet.
8.2.2 Notum suis temporibus iudicium commemoraui, sed ne quod
relatu<ru>s quidem sum
obliteratum silentio. C. Visellius Varro graui morbo correptus trecenta milia
nummum ab Otacilia Laterensis, cum qua commercium libidinis habuerat, expensa
ferri sibi passus est eo consilio, ut, si decessisset, ab heredibus eam summam
peteret, quam legati genus esse uoluit, libidinosam liberalitatem debiti nomine
colorando. euasit deinde ex illa tempestate aduersus uota Otaciliae. quae
offensa, quod spem praedae suae morte non maturasset, ex amica obsequenti
subito destrictam feneratricem agere coepit, nummos petendo, quos ut fronte
inuerecunda, ita inani stipulatione captauerat. de qua re C. Aquilius uir
magnae auctoritatis et scientia iuris ciuilis excellens iudex adductus
adhibitis in consilium principibus ciuitatis prudentia et religione sua
mulierem reppulit. quod si eadem formula Varro et damnari et <ab>
aduersaria absolui potuisset, eius quoque non dubito quin turpem et inconcessum
errorem libenter castigaturus fuerit: nunc priuatae actionis calumniam ipse
conpescuit, adulterii crimen publicae quaestioni uindicandum reliquit.
8.2.3 Multo animosius et ut militari spiritu dignum erat se in consimili
genere iudicii C. Marius gessit: nam cum C. Titinius Minturnensis Fanniam
uxorem, quam inpudicam de industria duxerat, eo crimine repudiatam dote
spoliare conaretur, sumptus inter eos iudex in conspectu habita quaestione
seductum Titinium monuit ut incepto desisteret ac mulieri dotem redderet. quod
cum saepius frustra fecisset, coactus ab eo sententiam pronuntiare mulierem
inpudicitiae sestertio nummo, Titinium summa totius dotis damnauit, praefatus
idcirco se hunc iudicandi modum secutum, cum liqueret sibi Titinium patrimonio
Fanniae insidias struentem inpudicae coniugium expetisse. Fannia autem haec
est, quae postea Marium hostem a senatu iudicatum caenoque paludis, qua
extractus erat, oblitum et iam in domum suam custodiendum Minturnis deductum
ope quantacumque potuit adiuuit, memor, quod inpudica iudicata esset, suis
moribus, quod dotem seruasset, illius religioni acceptum ferri debere.
8.2.4 Multus sermo eo etiam iudicio manauit, in quo quidam furti damnatus
est, qui equo, cuius usus illi Ariciam conmodatus fuerat, ulteriore eius
municipii cliuo uectus esset. quid aliud hoc loci quam uerecundiam illius
saeculi laudemus, in quo tam minuti a pudore excessus puniebantur?
8.3.init. Ne de his quidem feminis tacendum est, quas condicio
naturae et uerecundia stolae ut in foro et iudiciis tacerent cohibere non
ualuit.
8.3.1 Amesia Sentinas rea causam suam L. Titio praetore iudicium cogente
maximo populi concursu egit modosque omnes ac numeros defensionis non solum
diligenter, sed etiam fortiter executa, et prima actione et paene cunctis
sententiis liberata est. quam, quia sub specie feminae uirilem animum gerebat,
Androgynen appellabant.
8.3.2 C. Afrania uero Licinii Bucconis senatoris uxor prompta ad lites
contrahendas pro se semper apud praetorem uerba fecit, non quod aduocatis
deficiebatur, sed quod inpudentia abundabat. itaque inusitatis foro latratibus
adsidue tribunalia exercendo muliebris calumniae notissimum exemplum euasit,
adeo ut pro crimine inprobis feminarum moribus C. Afraniae nomen obiciatur.
prorogauit autem spiritum suum ad C. Caesarem iterum <P.> Seruilium
consules: tale enim monstrum magis quo tempore extinctum quam quo sit ortum
memoriae tradendum est.
8.3.3 Hortensia uero Q. Hortensi filia, cum ordo matronarum graui tributo a
triumuiris esset oneratus <nec> quisquam uirorum patrocinium eis accommodare
auderet, causam feminarum apud triumuiros et constanter et feliciter egit:
repraesentata enim patris facundia impetrauit ut maior pars imperatae pecuniae
his remitteretur. reuixit tum muliebri stirpe Q. Hortensius uerbisque filiae
aspirauit, cuius si uirilis sexus posteri uim sequi uoluissent, Hortensianae
eloquentiae tanta hereditas una feminae actione abscissa non esset.
8.4.init.
Atque ut omnes iudiciorum numeros exequamur, quaestiones, quibus aut creditum
non est aut temere habita fides est, referamus.
8.4.1 M. Agrii argentarii
seruus Alexander A. Fanni seruum occidisse insimulatus est eoque nomine tortus
a domino admisisse id facinus constantissime adseuerauit. itaque Fannio deditus
supplicio adfectus est. paruulo deinde tempore interiecto ille, cuius de nece
creditum erat, domum rediit.
8.4.2 Contra P. Atinii
seruus Alexander, cum in [hanc] suspicionem C. Flauii equitis Romani occisi
uenisset, sexies tortus pernegauit ei se culpae adfinem fuisse, sed perinde
atque confessus <ess>et, a
iudicibus damnatus et a L. Calpurnio triumuiro in crucem actus est.
8.4.3 Item Fuluio Flacco
causam dicente Philippus seruus eius, in quo tota quaestio nitebatur, octies
tortus nullum omnino uerbum, quo dominus perstringeretur, emisit, et tamen reus damnatus est, cum
certius argumentum innocentiae unus octies tortus exhiberet quam octo semel
torti praebuissent.
8.5.1
Sequitur ut ad testis pertinentia exempla conmemorem. Cn. et Q. Seruiliis
Caepionibus isdem parentibus natis et per omnes honorum gradus ad summam
amplitudinem prouectis, item fratribus Metellis Quinto et Lucio consularibus et
censoriis, altero etiam triumphali, in Q. Pompeium A. f. repetundarum reum
acerrime dicentibus testimonium non abrogata fides absoluto Pompeio, sed ne
potentia inimicum oppressisse uiderentur occursum est.
8.5.2 M. etiam Aemilius
Scaurus princeps senatus C. Memmium repetundarum reum destricto testimonio
insecutus est, item C. Flauium eadem lege accusatum testis proscidit: iam C.
Norbanum maiestatis crimine publicae quaestioni subiectum ex professo opprimere
conatus est. nec tamen aut auctoritate, qua plurimum pollebat, aut religione,
de qua nemo dubitabat, quemquam eorum adfligere potuit.
8.5.3 L. quoque Crassus,
tantus apud iudices, quantus apud patres conscriptos Aemilius Scaurus++ namque
eorum suffragia robustissimis et felicissimis eloquentiae stipendiis regebat
eratque sic fori, ut ille curiae princeps++, cum uehementissimum testimonii
fulmen in M. Marcellum reum iniecisset, impetu grauis, exitu uanus apparuit.
8.5.4 Age, Q. Metellus
Pius, L. <et> M. Luculli, Q. Hortensius, M'. Lepidus C. Cornelii
maiestatis rei quam non onerarunt tantum modo testes salutem, sed etiam negantes
illo incolumi stare rem publicam posse, depoposcerunt! quae decora ciuitatis,
pudet referre, umbone iudiciali repulsa sunt.
8.5.5 Quid, M. Cicero forensi militia summos honores amplissimumque
dignitatis locum adeptus, nonne in ipsis eloquentiae suae castris testis
abiectus est, dum P. Claudium Romae apud se fuisse iurat, illo sacrilegum
flagitium uno argumento absentiae tuente? si quidem iudices Claudium incesti
crimine quam Ciceronem infamia periurii liberare maluerunt.
8.5.6 Tot eleuatis testibus unum, cuius noua ratione iudicium ingressa
auctoritas confirmata est, referam. P. Seruilius consularis, censorius,
triumphalis, qui maiorum suorum titulis Isaurici cognomen adiecit, cum forum
praeteriens testes in reum dari uidisset, loco testis constitit ac summam inter
patronorum pariter et accusatorum admirationem sic orsus est: 'hunc ego,
iudices, qui causam dicit, cuias sit aut quam uitam egerit quamque merito uel
iniuria accusetur ignoro: illud tantum scio, cum occurrisset mihi Laurentina
uia iter facienti admodum angusto loco, equo descendere noluisse. quod an
aliquid ad religionem uestram pertineat ipsi aestimabitis: ego id supprimendum
non putaui'. iudices reum uix auditis ceteris testibus damnarunt: ualuit enim
apud eos cum amplitudo uiri, tum grauis neglectae dignitatis eius indignatio,
eumque, qui uenerari principes nesciret, in quodlibet facinus procursurum
crediderunt.
8.6.init. Ne illos quidem latere patiamur, qui quae in aliis
uindicarant ipsi commiserunt.
8.6.1 C. Licinius cognomine Hoplomachus a praetore postulauit ut patri suo
bonis tamquam ea dissipanti interdiceretur, et quidem quod petierat impetrauit,
sed ipse paruo post tempore mortuo sene amplam ab eo relictam pecuniam
festinanter consumpsit. a uicissitudine poenae <a>fuit,
quoniam hereditatem absumere quam heredem maluit tollere.
8.6.2 C. autem Marius, cum magnum et salutarem rei publicae ciuem in L.
Saturnino opprimendo egisset, a quo in modum uexilli pilleum seruituti ad arma
capienda ostentatum erat, L. Sulla cum exercitu in urbem inrumpente ad auxilium
seruorum pilleo sublato confugit. itaque, dum facinus quod punierat imitatur,
alterum Marium, a quo adfligeretur, inuenit.
8.6.3 C. uero Licinius Stolo, cuius beneficio plebi petendi consulatus
potestas facta est, cum lege sanxisset ne quis amplius quingenta agri iugera
possideret, ipse mille conparauit
<dis>simulandique criminis
gratia dimidiam partem filio emancipauit. quam ob causam a. M. Popilio Laenate
accusatus primus sua lege cecidit ac docuit nihil aliud praecipi debere, nisi
quod prius quisque sibi
imperau<er>it.
8.6.4 Q. autem Varius propter obscurum ius ciuitatis Hybrida cognominatus
tribunus pl. legem aduersus intercessionem collegarum perrogauit, quae iubebat
quaeri quorum dolo malo socii ad arma ire coacti essent, magna cum clade rei
publicae: sociale enim prius, deinde ciuile bellum excitauit. sed dum ante
pestiferum tribunum pl. quam certum ciuem agit, sua lex eum domesticis laqueis
constrictum absumpsit.
8.7.init. Quid cesso uires industriae commemorare, cuius
alacri spiritu militiae stipendia roborantur, forensis gloria accenditur, fido
sinu cuncta studia recepta nutriuntur, quidquid animo, quidquid manu, quidquid
lingua admirabile est, ad cumulum laudis perducitur? ~ quae cum sit
perfectissima uirtus, duramento sui confirmatur.
8.7.1 Cato sextum et octogesimum annum agens, dum in re publica tuenda
iuuenili animo perstat, ab inimicis capitali crimine accusatus causam suam
egit, neque aut memoriam eius quisquam tardiorem aut firmitatem lateris ulla ex
parte quassatam aut os haesitatione inpeditum animaduertit, quia omnia ista in
suo statu aequali ac perpetua industria continebat. quin etiam in ipso
diutissime actae uitae fine disertissimi oratoris Galbae accusationi
defensionem suam pro Hispania opposuit. idem Graecis litteris erudiri
concupiuit, quam sero, inde aestimemus, quod etiam Latinas paene iam senex
didicit, cumque eloquentia magnam gloriam partam haberet, id egit, ut iuris
ciuilis quoque esset peritissimus.
8.7.2 Cuius mirifica proles propior aetati nostrae Cato ita doctrinae
cupiditate flagrauit, ut ne in curia quidem, dum senatus cogitur, temperaret
sibi quo minus Graecos libros lectitaret. qua quidem industria ostendit aliis
tempora deesse, alios [superesse] temporibus.
8.7.3 Terentius autem Varro humanae uitae expleto spatio non annis, quibus
saeculi tempus aequauit, quam stilo uiuacior fuit: in eodem enim lectulo et
spiritus eius et egregiorum operum cursus extinctus est.
8.7.4 Consimilis perseuerantiae Liuius Drusus, qui aetatis uiribus et acie
oculorum defectus ius ciuile populo benignissime interpretatus est
utilissimaque discere id cupientibus monumenta conposuit: nam ut senem illum
natura, caecum fortuna facere potuit, ita neutra interpellare ualuit ne non
animo et uideret et uigeret.
8.7.5 Publilius uero senator et Lupus Pontius eques Romanus suis temporibus
celebres causarum actores luminibus capti eadem industria forensia stipendia
executi sunt. itaque frequentius etiam audiebantur, concurrentibus aliis, quia
ingenio eorum delectabantur, aliis, quia constantiam admirabantur: nam, qui
tali <in>conmodo perculsi
secessum petunt, duplicant tenebras fortuitis uoluntarias adicientes.
8.7.6 Iam P. Crassus, cum in Asiam ad Aristonicum regem debellandum consul
uenisset, tanta cura Graecae linguae notitiam animo conprehendit, ut eam in
quinque diuisam genera per omnes partes ac numeros penitus cognosceret. quae
res maximum ei sociorum amorem conciliauit, qua quis eorum lingua apud tribunal
illius postulauerat, eadem decreta reddenti.
8.7.7 Ne Roscius quidem subtrahatur, scaenicae industriae notissimum
exemplum, qui nullum umquam spectante populo gestum, nisi quem domi meditatus
fuerat, promere ausus est. quapropter non ludicra ars Roscium, sed Roscius
ludicram artem conmendauit, nec uulgi tantum fauorem, uerum etiam principum
familiaritates amplexus est. haec sunt attenti et anxii et numquam cessantis
studii praemia, propter quae tantorum uirorum laudibus non inpudenter se
persona histrionis inseruit.
8.7.ext.1 Graeca quoque industria, quoniam nostrae multum profuit, quem
meretur fructum Latina lingua recipiat. Demosthenes, cuius commemorato nomine
maximae eloquentiae consummatio audientis animo oboritur, cum inter initia
iuuentae artis, quam adfectabat, primam litteram dicere non posset, oris sui
uitium tanto studio expugnauit, ut ea a nullo expressius referretur. deinde
propter nimiam exilitatem acerbam auditu uocem suam exercitatione continua ad
maturum et gratum auribus sonum perduxit. lateris etiam firmitate defectus,
quas corporis habitus uires negauerat, a labore mutuatus est: multos enim
uersus uno impetu spiritus conplectebatur eosque aduersa loca celeri gradu
scandens pronuntiabat ac uadosis litoribus insistens declamationes fluctuum
fragoribus obluctantibus edebat, ut ad fremitus concitatarum contionum
patientia duratis auribus uteretur. fertur quoque ori insertis calculis multum
ac diu loqui solitus, quo uacuum promptius esset et solutius. proeliatus est
cum rerum natura et quidem uictor abiit malignitatem eius pertinacissimo animi
robore superando. itaque alterum Demosthenen mater, alterum industria enixa
est.
8.7.ext.2 Atque ut ad uetustiorem industriae actum transgrediar, Pythagoras,
perfectissimum opus sapientiae a iuuenta pariter et omnis honestatis
percipiendae cupiditate ingressus,++nihil enim, quod ad ultimum sui peruenturum
est finem, non et mature et alacriter incipit,++Aegyptum petiit, ubi litteris
gentis eius adsuefactus, praeteriti aeui sacerdotum commentarios scrutatus
innumerabilium saeculorum obseruationes cognouit. inde ad Persas profectus
magorum exactissimae prudentiae se formandum tradidit, a quibus siderum motus
cursusque stellarum et unius cuiusque uim, proprietatem, effectum benignissime
demonstratum docili animo sorpsit. Cretam deinde et Lacedaemona nauigauit,
quarum legibus ac moribus inspectis ad Olympicum certamen descendit, cumque
multiplicis scientiae maximam inter totius Graeciae admirationem specimen
exhibuisset, quo cognomine censeretur interrogatus, non se sapientem,++iam enim
illud vii excellentes uiri occupauerant++sed amatorem sapientiae, id est Graece
fil"sofon edidit. in Italiae etiam partem, quae tunc maior Graecia
appellabatur, perrexit, in qua plurimis et opulentissimis urbibus effectus
studiorum suorum adprobauit. cuius ardentem rogum plenis uenerationis oculis
Metapontus aspexit oppidum, Pythagorae quam suorum cinerum nobilius clariusque
monumentum.
8.7.ext.3 Platon autem patriam Athenas, praeceptorem Socratem sortitus, et
locum et hominem doctrinae fertilissimum, ingenii quoque diuina instructus
abundantia, cum omnium iam mortalium sapientissimus haberetur, eo quidem usque,
ut, si ipse Iuppiter caelo descendisset, nec elegantiore nec beatiore facundia
usurus uideretur, Aegyptum peragrauit, dum a sacerdotibus eius gentis
geometriae multiplices numeros <et> caelestium obseruationum rationem
percipit. quoque tempore a studiosis iuuenibus certatim Athenae Platonem
doctorem quaerentibus petebantur, ipse Nili fluminis inexplicabiles ripas
uastissimosque campos, ~ effusam barbariam et flexuosos fossarum ambitus
Aegyptiorum senum discipulus lustrabat. quo minus miror in Italiam
transgressum, ut ab Archyta Tarenti, a Timaeo et Arione et Echecrate Locris
Pythagorae praecepta et instituta acciperet: tanta enim uis, tanta copia
litterarum undique colligenda erat, ut inuicem per totum terrarum orbem
dispergi et dilatari posset. altero etiam et octogesimo anno decedens sub
capite Sophronis mimos habuisse fertur. sic ne extrema quidem eius hora
agitatione studii uacua fuit.
8.7.ext.4 At Democritus, cum diuitiis censeri posset, quae tantae fuerunt,
ut pater eius Xerxis exercitui epulum dare ex facili potuerit, quo magis uacuo
animo studiis litterarum esset operatus, parua admodum summa retenta
patrimonium suum patriae donauit. Athenis autem compluribus annis moratus omnia
temporum momenta ad percipiendam et exercendam doctrinam conferens ignotus illi
urbi uixit, quod ipse quodam uolumine testatur. stupet mens admiratione tantae
industriae et iam transit alio.
8.7.ext.5 Carneades laboriosus et diuturnus sapientiae miles, si quidem xc
expletis annis idem illi uiuendi ac philosophandi finis fuit, ita se mirifice
doctrinae operibus addixerat, ut, cum cibi capiendi causa recubuisset,
cogitationibus inhaerens manum ad mensam porrigere obliuisceretur. sed ei
Melissa, quam uxoris loco habebat, temperato [inter] studia non interpellandi
et inediae succurrendi officio dexteram suam necessariis usibus aptabat. ergo
animo tantum modo uita fruebatur, corpore uero quasi alieno et superuacuo
circumdatus erat. idem cum Chrysippo disputaturus elleboro se ante purgabat ad
expromendum ingenium suum adtentius et illius refellendum acrius. quas potiones
industria solidae laudis cupidis adpetendas effecit!
8.7.ext.6 Quali porro studio Anaxagoran flagrasse credimus? qui cum e
diutina peregrinatione patriam repetisset possessionesque desertas uidisset,
'non essem' inquit 'ego saluus, nisi istae perissent'. uocem petitae sapientiae
compotem! nam si praediorum potius quam ingenii culturae uacasset, dominus rei
familiaris intra penates mansisset, non tantus Anaxagoras ad eos redisset.
8.7.ext.7 Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem
illi et dedisset uitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus,
<etsi> machinationibus eius multum ac diu uictoriam suam inhibitam
senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur
edixit, paene tantum gloriae in Archimede seruato quantum in oppressis
Syracusis reponens. at is, dum animo et oculis in terra defixis formas
describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput
gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem inuestigandi quod
requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus puluere 'noli'
inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac perinde quasi neglegens imperii
uictoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. quo accidit
ut propter idem studium modo donaretur uita, modo spoliaretur.
8.7.ext.8 Socraten etiam constat aetate prouectum fidibus tractandis operam
dare coepisse satius iudicantem eius artis usum sero quam numquam percipere. et
quantula Socrati accessio illa futura scientia erat? sed peruicax hominis industria
tantis doctrinae suae diuitiis etiam musicae rationis uilissimum elementum
accedere uoluit. ergo dum ad discendum semper se pauperem credit, ad docendum
fecit locupletissimum.
8.7.ext.9 Atque ut longae et felicis industriae quasi in unum aceruum
exempla redigamus, Isocrates nobilissimum librum, qui Panayhna|ik"w
inscribitur, quartum et nonagesimum annum agens, ita ut ipse significat,
conposuit, opus ardentis spiritus plenum. ex quo apparet senescentibus membris
eruditorum intus animos industriae beneficio florem iuuentae retinere. neque
hoc stilo terminos uitae suae clausit: namque admirationis eius fructum
quinquennio percepit.
8.7.ext.10 Citerioris aetatis metas, sed non parui tamen spatii chrysippi
uiuacitas flexit: nam octogesimo anno coeptum undequadragesimum Logik´n
exactissimae subtilitatis uolumen reliquit. cuius studium in tradendis ingenii
sui monumentis tantum operae laborisque sustinuit, ut ad ea, quae scripsit,
penitus cognoscenda longa uita sit opus.
8.7.ext.11 Te quoque, Cleanthe, tam laboriose haurientem et tam pertinaciter
tradentem sapientiam numen ipsius industriae suspexit, cum adulescentem quaestu
extrahendae aquae nocturno tempore inopiam tuam sustentantem, diurno Chrysippi
praeceptis percipiendis uacantem, eundemque ad undecentesimum annum adtenta
cura erudientem auditores tuos uideret: duplici enimlabore unius saeculi
spatium occupasti, incertum reddendo discipulusne an praeceptor esses
laudabilior.
8.7.ext.12 Sophocles quoque gloriosum cum rerum natura certamen habuit, tam
benigne mirifica illi opera sua exhibendo quam illa operibus eius tempora
liberaliter sumministrando: prope enim centesimum annum attigit, sub ipsum
transitum ad mortem Oedipode ßp Kolvn" scripto, qua sola fabula omnium
eiusdem studi poetarum praeripere gloriam potuit. idque ignotum esse posteris
filius Sophoclis Iophon noluit, sepulcro patris quae retuli insculpendo.
8.7.ext.13 Simonides uero poeta octogesimo anno et docuisse se carmina et in
eorum certamen descendisse ipse gloriatur. nec fuit inicum illum uoluptatem ex
ingenio suo diu percipere, cum
<tan>tam omni aeuo fruendam
traditurus esset.
8.7.ext.14 Nam Solon quanta industria flagrauerit et uersibus conplexus est,
quibus significat se cotidie aliquid addiscentem senescere, et supremo uitae
die confirmauit, quod adsidentibus amicis et quadam de re sermonem inter se
conferentibus fatis iam pressum caput erexit interrogatusque quapropter id
fecisset respondit 'ut, cum istud, quidquid est, de quo disputatis, percepero,
moriar'. migrasset profecto ex hominibus inertia, si eo animo uitam
ingrederentur, quo eam Solon egressus est.
8.7.ext.15 Quam porro industrius Themistocles, qui maximarum rerum cura
districtus, omnium tamen ciuium suorum nomina memoria conprehendit per
summamque iniquitatem patria pulsus et ad Xerxem, quem paulo ante deuicerat,
confugere coactus, prius quam in conspectum eius ueniret, Persico sermone se
adsuefecit, ut labore parta commendatione regiis auribus familiarem et adsuetum
sonum uocis adhiberet.
8.7.ext.16 Cuius utriusque industriae laudem duo reges partiti sunt, Cyrus
omnium militum suorum nomina, Mitridates duarum et xx gentium, quae sub regno
eius erant, linguas ediscendo, ille, ut sine monitore exercitum salutaret, hic,
ut eos, quibus imperabat, sine interprete adloqui posset.
8.8.init. Otium, quod [praecipue] industriae et studio maxime
contrarium uidetur, praecipue subnecti debet, non quo euanescit uirtus, sed quo
recreatur: alterum enim etiam inertibus uitandum, alterum strenuis quoque
interdum adpetendum est, illis, ne ~ propriae uitam inermem exigant, his, ut
tempestiua laboris intermissione ad laborandum fiant uegetiores.
8.8.1 Par uerae amicitiae clarissimum Scipio et Laelius, cum amoris uinculo
tum etiam omnium uirtutum inter se iunctum societate, ut actuosae uitae iter
aequali gradu exequebantur, ita animi quoque
remissioni<bus> communiter
adquiescebant: constat namque eos Caietae et Laurenti uagos litoribus conchulas
et umbilicos lectitasse, idque se P. Crassus ex socero suo Scaeuola, qui gener
Laelii fuit, audisse saepe numero praedicauit.
8.8.2 Scaeuola autem,
quiet<is> et remissionis eorum
certissimus testis, optime pila lusisse traditur, quia uidelicet ad hoc
deuerticulum animum suum forensibus ministeriis fatigatum transferre solebat.
alueo quoque et calculis interdum uacasse dicitur, cum bene ac diu iura ciuium
<et> caerimonias deorum ordinasset: ut enim in rebus seriis Scaeuolam,
ita in [scaelus] lusibus hominem agebat, quem rerum natura continui laboris
patientem esse non sinit.
8.8.ext.1 Idque uidit, cui nulla pars sapientiae obscura fuit, Socrates,
ideoque non erubuit tunc, cum interposita harundine cruribus suis cum paruulis
filiolis ludens ab Alcibiade risus est.
8.8.ext.2 Homerus quoque,
ingeni caelestis uates, non aliud sensit uehementissimis Achillis manibus
canoras fides aptando, ut earum militare robur leni pacis studio relaxaret.
8.9.init.
Potentiam uero eloquentiae, etsi plurimum ualere animaduertimus, tamen sub
propriis exemplis, quo scilicet uires eius testatiores fiant, recognosci
conuenit.
8.9.1 Regibus exactis plebs dissidens a patribus iuxta ripam fluminis
Anienis in colle, qui sacer appellatur, armata consedit, eratque non solum
deformis, sed etiam miserrimus rei publicae status, a capite eius cetera parte
corporis pestifera seditione diuisa. ac ni Valeri subuenisset eloquentia, spes
tanti imperii in ipso paene ortu suo corruisset: is namque populum noua et
insolita libertate temere gaudentem oratione ad meliora et saniora consilia
reuocatum senatui subiecit, id est urbem urbi iunxit. uerbis ergo facundis ira,
consternatio, arma cesserunt.
8.9.2 Quae etiam Marianos Cinnanosque mucrones ciuilis profundendi sanguinis
cupiditate furentes inhibuerunt: missi enim a saeuissimis ducibus milites ad M.
Antonium obtruncandum sermone eius obstupefacti destrictos iam et uibrantes
gladios cruore uacuos uaginis reddiderunt. quibus digressis P. Annius ++is enim
solus in aditu expers Antonianae eloquentiae steterat++crudele imperium
truculento ministerio peregit. quam disertum igitur eum fuisse putemus, quem ne
hostium quidem quisquam occidere sustinuit, qui modo uocem eius ad aures suas
uoluit admittere?
8.9.3 Diuus quoque Iulius, quam caelestis numinis tam etiam humani ingenii
perfectissimum columen, uim facundiae proprie expressit dicendo in accusatione
Cn. Dolabellae, quem reum egit, extorqueri sibi causam optimam L. Cottae
patrocinio, si quidem maxima tunc <eloquentia de ui> eloquentiae questa
est. cuius facta mentione, quoniam domesticum nullum maius adiecerim exemplum,
peregrinandum est.
8.9.ext.1 Pisistratus dicendo tantum ualuisse traditus est, ut ei
Athenienses regium imperium oratione capti permitterent, cum praesertim e
contraria parte amantissimus patriae Solo niteretur. sed alterius salubriores
erant contiones, alterius disertiores. quo euenit ut alioqui prudentissima
ciuitas libertati seruitutem praeferret.
8.9.ext.2 Pericles autem, felicissimis naturae incrementis sub Anaxagora
praeceptore summo studio perpolitis instructus, liberis Athenarum ceruicibus
iugum seruitutis inposuit: egit enim illam urbem et uersauit arbitrio suo,
cumque aduersus uoluntatem populi loqueretur, iucunda nihilo minus et popularis
eius uox erat. itaque ueteris comoediae maledica lingua, quamuis potentiam uiri
perstringere cupiebat, tamen in labris hominis melle dulciorem leporem
fatebatur habitare inque animis eorum, qui illum audierant, quasi aculeos
quosdam relinqui praedicabat. fertur quidam, cum admodum senex primae contioni
Periclis adulescentuli interesset idemque iuuenis Pisistratum decrepitum iam
contionantem audisset, non temperasse sibi quo minus exclamaret caueri illum
ciuem oportere, quod Pisistrati orationi simillima eius esset oratio. nec
hominem aut aestimatio eloqui aut morum augurium fefellit. quid enim inter
Pisistratum et Periclen interfuit, nisi quod ille armatus, hic sine armis
tyrannidem gessit?
8.9.ext.3 Quantum eloquentia ualuisse Hegesian Cyrenaicum philosophum
arbitramur? qui sic mala uitae repraesentabat, ut eorum miseranda imagine
audientium pectoribus inserta multis uoluntariae mortis oppetendae cupiditatem
ingeneraret: ideoque a rege Ptolomaeo ulterius hac de re disserere prohibitus est.
8.10.init. Eloquentiae autem ornamenta in pronuntiatione apta
et conueniente motum corporis consistunt. quibus cum se instruxit, tribus modis
homines adgreditur, animos eorum ipsa inuadendo, horum alteri aures, alteri
oculos permulcendos tradendo.
8.10.1 Sed ut propositi fides in personis inlustribus exhibeatur, C.
Gracchus, eloquentiae quam propositi felicioris adulescens, quoniam
flagrantissimo ingenio, cum optime rem publicam tueri posset, perturbare impie
maluit, quotiens apud populum contionatus est, seruum post se musicae artis
peritum habuit, qui occulte eburnea fistula pronuntiationis eius modos formabat
aut nimis remissos excitando aut plus iusto concitatos reuocando, quia ipsum
calor atque impetus actionis attentum huiusce temperamenti aestimatorem esse
non patiebatur.
8.10.2 Q. autem Hortensius plurimum in corporis decoro motu repositum
credens paene plus studii in eo[dem]
<e>laborando quam in ipsa
eloquentia adfectanda inpendit. itaque nescires utrum cupidius ad audiendum eum
an ad spectandum concurreretur: sic uerbis oratoris aspectus et rursus aspectui
uerba seruiebant. constat Aesopum Rosciumque ludicrae artis peritissimos illo
causas agente in corona frequenter adstitisse, ut foro petitos gestus in
scaenam referrent.
8.10.3 Nam M. Cicero quantum in utraque re, de qua loquimur, momenti sit
oratione, quam pro Gallio habuit, significauit M. Calidio accusatori
exprobrando, quod praeparatum sibi a reo uenenum testibus, chirographis,
quaestionibus probaturum adfirmans remisso uultu et languida uoce et soluto
genere orationis usus esset, pariterque et oratoris uitium detexit et causae
periclitantis argumentum adiecit totum hunc locum ita claudendo: 'tu istud, M.
Calidi, nisi fingeres, sic ageres?'
8.10.ext.1 Consentaneum huic Demosthenis iudicium. qui[dam], cum
interrogaretur quidnam esset in dicendo efficacissimum, respondit 'æ
Õp"krisiw'. iterum deinde et tertio interpellatus idem dixit, paene totum
se illi debere confitendo. recte itaque Aeschines, cum propter iudicialem
ignominiam relictis Athenis Rhodum petisset atque ibi rogatu ciuitatis suam
prius in Ctesiphontem, deinde Demosthenis pro eodem orationem clarissima et
suauissima uoce recitasset, admirantibus cunctis utriusque uoluminis
eloquentiam, sed aliquanto magis Demosthenis, 'quid, si' inquit 'ipsum
audissetis?' tantus orator et modo tam infestus aduersarius sic inimici uim
ardoremque dicendi suspexit, ut se scriptorum eius parum idoneum lectorem esse
praedicaret, expertus acerrimum uigorem oculorum, terribile uultus pondus,
adconmodatum singulis uerbis sonum uocis, efficacissimos corporis motus. ergo
etsi operi illius adici nihil potest, tamen in Demosthene magna pars
Demosthenis abest, quod legitur potius quam auditur.
8.11.init. Effectus etiam artium ~ recognosci posse aliquid
adferre uoluptatis, protinusque et quam utiliter excogitatae sint patebit, et
memoratu dignae res lucido in loco reponentur et labor in iis edendis suo
fructu non carebit.
8.11.1 Sulpicii Galli maximum in omni genere litterarum percipiendo studium
plurimum rei publicae profuit: nam cum L. Pauli bellum aduersum regem Persen
gerentis legatus esset, ac serena nocte subito luna defecisset, eoque uelut
diro quodam monstro per<ter>ritus
exercitus noster manus cum hoste conserendi fiduciam amisisset, de caeli
ratione et siderum natura peritissime disputando alacrem eum in aciem misit.
itaque inclytae illi Paulianae uictoriae liberales artes Galli aditum dederunt,
quia, nisi ille metum nostrorum militum uicisset, imperator uincere hostes non
potuisset.
8.11.2 Spurinnae quoque in coniectandis deorum monitis efficacior scientia
apparuit quam urbs Romana uoluit. praedixerat C. Caesari ut proximos xxx dies
quasi fatales caueret, quorum ultimus erat idus Martiae. eo cum forte mane
uterque in domum Caluini Domiti ad officium conuenisset, Caesar Spurinnae
'ecquid scis idus iam Martias uenisse?' at is 'ecquid scis illas nondum
praeterisse?' abiecerat alter timorem tamquam exacto tempore suspecto, alter ne
extremam quidem eius partem periculo uacuam esse arbitratus est. utinam
haruspicem potius augurium quam patriae parentem securitas fefellisset.
8.11.ext.1 Sed ut alienigena scrutemur, cum obscurato repente sole
inusitatis perfusae tenebris Athenae
solli<ci>tudine angerentur,
interitum sibi caelesti denuntiatione portendi credentes, Pericles processit in
medium et quae a praeceptore suo Anaxagora pertinentia ad solis et lunae cursum
acceperat disseruit nec ulterius trepidare ciues suos uano metu passus est.
8.11.ext.2 Quantum porro dignitatis a rege Alexandro tributum arti
existimamus, qui se et pingi ab uno Apelle et fingi a Lysippo tantum modo
uoluit?
8.11.ext.3 Tenet uisentis Athenis Volcanus Alcamenis manibus fabricatus:
praeter cetera enim perfectissimae artis in eo procurrentia indicia etiam illud
mirantur, quod stat dissimulatae claudicationis sub ueste leuiter uestigium
repraesentans, ut non exprobratum tamquam uitium, ita tamquam certam propriamque
dei notam decore significatam.
8.11.ext.4 Cuius coniugem Praxiteles in marmore quasi spirantem in templo
Cnidiorum collocauit, propter pulchritudinem operis a libidinoso cuiusdam
conplexu parum tutam. quo excusabilior est error equi, qui uisa pictura equae
hinnitum edere coactus est, et canum latratus aspectu picti canis incitatus
taurusque ad amorem et concubitum aeneae uaccae Syrasusis nimiae similitudinis
inritamento conpulsus: quid enim uacua rationis
ani<mali>a arte decepta miremur,
cum hominis sacrilegam cupiditatem muti lapidis liniamentis excitatam
uidea<mu>s?
8.11.ext.5 Ceterum natura, quem ad modum saepe numero aemulam uirium suarum
artem esse patitur, ita aliquando inritam fesso labore dimittit. quod summi
artificis Euphranoris manus senserunt: nam cum Athenis xii deos pingeret,
Neptuni imaginem quam poterat excellentissimis maiestatis coloribus conplexus
est, perinde ac Iouis aliquanto augustiorem repraesentaturus. sed omni impetu
cogitationis in superiore opere absumpto posteriores eius conatus adsurgere quo
tendebant nequiuerunt.
8.11.ext.6 Quid ille alter aeque nobilis pictor luctuosum immolatae
Iphigeniae sacrificium referens, cum Calchantem tristem, maestum Vlixen,
[clamantem Aiacem] lamentantem Menelaum circa aram statuisset, caput
Agamemnonis inuoluendo nonne summi maeroris acerbitatem arte non posse exprimi
confessus est? itaque pictura eius aruspicis et amici et fratris lacrimis
madet, patris fletum spectantis adfectu aestumandum reliquit.
8.11.ext.7 Atque ut eiusdem studii adiciam exemplum, praecipuae artis pictor
equum ab exercitatione uenientem modo non uiuum labore industriae suae
conprehenderat. cuius naribus spumas adicere cupiens tantus artifex in tam paruula
materia multum ac diu frustra terebatur. indignatione deinde accensus spongeam
omnibus inbutam coloribus forte iuxta se positam adprehendit et ueluti
corrupturus opus suum tabulae inlisit. quam fortuna ad ipsas equi nares
directam desiderium pictoris coegit explere. itaque quod ars adumbrare non
ualuit casus imitatus est.
8.12.init.
Suae autem artis unum quemque et auctorem et disputatorem optimum esse, ne
dubitemus, paucis exemplis admoneamur.
8.12.1 Q. Scaeuola legum
clarissimus et certissimus uates, quotienscumque de iure praediatorio
consulebatur, ad Furium et Cascellium, quia huic scientiae dediti erant,
consultores reiciebat. quo quidem facto moderationem magis suam commendabat
quam auctoritatem minuebat, ab iis id negotium aptius explicari posse
confitendo, qui cotidiano usu eius callebant. sapientissimi igitur artis suae
professores sunt a quibus et propria studia uerecunde et aliena callide
aestimantur.
8.12.ext.1 Platonis quoque
eruditissimum pectus haec cogitatio attigit, qui conductores sacrae arae
<de> modo et forma eius secum sermonem conferre conatos ad Eucliden
geometren ire iussit scientiae eius cedens, immo professioni.
8.12.ext.2 Gloriantur
Athenae armamentario suo, nec sine causa: est enim illud opus et inpensa et elegantia
uisendum. cuius architectum Philonem ita facunde rationem institutionis suae in
theatro reddidisse constat, ut disertissimus populus non minorem laudem
eloquentiae eius quam arti tribueret.
8.12.ext.3 Mirifice et ille artifex, qui in opere suo moneri se a sutore
[suo] de crepida et ansulis passus, de crure etiam disputare incipientem supra
plantam ascendere uetuit.
8.13.init. Senectus quoque ad ultimum sui finem prouecta in
hoc eodem opere inter exempla industriae in aliquot claris uiris conspecta est.
separatum tamen et proprium titulum habeat, ne, cui deorum inmortalium
praecipua indulgentia adfuit, nostra honorata mentio defuisse existimetur, et
simul spei diuturnioris uitae quasi adminicula quaedam dentur, quibus insistens
alacriorem se respectu uetustae felicitatis facere possit, tranquillitatemque
saeculi nostri, qua nulla umquam beatior fuit, subinde fiducia confirmet,
salutaris principis incolumitatem ad longissimos humanae condicionis terminos
prorogando.
8.13.1 M. Valerius Coruinus centesimum annum conpleuit. cuius inter primum
et sextum consulatum xl et vi anni intercesserunt, suffecitque integris uiribus
corporis non solum speciosissimis publicis ministeriis, sed etiam exactissimae
agrorum suorum culturae, et ciuis et patris familiae optabile exemplum.
8.13.2 Cuius uitae spatium aequauit Metellus quartoque anno post consularia
imperia senex admodum pontifex maximus creatus tutelam caerimoniarum per duo et
xx annos neque ore in uotis nuncupandis haesitante neque in sacrificiis
faciendis tremula manu gessit.
8.13.3 Q. autem Fabius Maximus
duo<bus> et lx annis auguratus
sacerdotium sustinuit, robusta iam aetate id adeptus. quae utraque tempora si
in unum conferantur, facile saeculi modum expleuerint.
8.13.4 Iam de M. Perpenna quid loquar? qui omnibus, quos in senatum
con<sul> uocauerat, superstes
fuit septemque tantummodo, quos censor, collega L. Philippi, legerat, e
patribus conscriptis reliquos uidit, toto ordine amplissimo diuturnior.
8.13.5 Appi uero aeuum clade metirer, quia infinitum numerum annorum orbatus
luminibus exegit, nisi quattuor filios, v filias, plurimas clientelas, rem
denique publicam hoc casu grauatus fortissime rexisset. quin etiam fessus iam
uiuendo lectica se in curiam deferri iussit, ut cum Pyrro deformem pacem fieri
prohiberet. hunc caecum aliquis nominet, a quo patria quod honestum erat per se
parum cernens coacta est peruidere?
8.13.6 Muliebris etiam uitae spatium non minus longum in conpluribus apparauit,
quarum aliquas strictim retulisse me satis erit: nam et Liuia Rutili septimum
et nonagesimum et Terentia Ciceronis tertium et centesimum et Clodia Aufili
quindecim filiis ante amissis quintum decimum et centesimum expleuit annum.
8.13.ext.1 Iungam his duos reges, quorum diuturnitas populo Romano fuit
utilissima. Siciliae rector Hiero ad nonagesimum annum peruenit. Masinissa
Numidiae rex hunc modum excessit, regni spatium lx annis emensus, uel ante
omnes homines robore senectae admirabilis. constat eum, quem ad modum Cicero
refert libro, quem de senectute scripsit, nullo umquam imbri, nullo frigore ut
caput suum ueste tegeret adduci potuisse. eundem ferunt aliquot horis in eodem
uestigio perstare solitum, non ante moto pede quam consimili labore iuuenes
fatigasset, ac si quid agi ab sedente oporteret, toto die saepe numero nullam
in partem conuerso corpore in solio durasse. ille uero etiam exercitus equo
insidens noctem diei plerumque iungendo duxit nihilque omnino ex his operibus,
quae adulescens sustinere adsueuerat, quo mollius senectutem ageret, omisit.
ueneris etiam usu ita semper uiguit, ut post sextum et octogesimum annum filium
generaret, cui Methymno nomen fuit. terram quoque, quam uastam et desertam
acceperat, perpetuo culturae studio frugiferam reliquit.
8.13.ext.2 Gorgias etiam Leontinus, Isocratis et conplurium magni ingenii
uirorum praeceptor, sua sententia felicissimus: nam cum centesimum et septimum
ageret annum, interrogatus quapropter tam diu uellet in uita remanere, 'quia
nihil' inquit 'habeo, quod senectutem meam accusem'. quid isto tractu aetatis
aut longius aut beatius? iam alterum saeculum ingressus neque in hoc querellam
ullam inuenit neque in illo reliquit.
8.13.ext.3 Biennio minor Xenophilus Chalcidensis Pythagoricus, sed felicitate
non inferior, si quidem, ut ait Aristoxenus musicus, omnis humani incommodi
expers in summo perfectissimae doctrinae splendore extinctus est.
8.13.ext.4 Arganthonius autem Gaditanus tam diu regnauit, quam diu etiam ad
satietatem uixisse abunde foret: lxxx enim annis patriam suam rexit, cum ad
imperium xl annos natus accessisset. cuius rei certi sunt auctores. Asinius
etiam Pollio, non minima pars Romani stili, in tertio historiarum suarum libro
centum illum et xxx annos explesse commemorat, et ipse neruosae uiuacitatis
haud paruum exemplum.
8.13.ext.5 Huius regis consummationem annorum minus admirabilem faciunt
Aethiopes, quos Herodotus scribit centesimum et uicesimum annum transgredi, et
Indi, de quibus Ctesias idem tradit, et Epimenides Cnosius, quem Theopompus
dicit septem et l et centum annos uixisse.
8.13.ext.6 Hellanicus uero ait quosdam ex gente Epiorum, quae pars Aetoliae
<est>, ducenos explere annos, eique suscribit Damastes, hoc amplius
adfirmans, Litorium quendam ex his maximarum uirium staturaeque praecipuae
trecentesimum annum cumulasse.
8.13.ext.7 Alexander uero in eo uolumine, quod de Illyrico tractu conposuit,
adfirmat Dandonem quendam ad quingentesimum usque annum nulla ex parte
senescentem processisse. sed multo liberalius Xenophon, cuius per§plouw
legitur: insulae enim Latmiorum regem octingentis uitae annis donauit. ac ne
pater eius parum benigne acceptus uideretur, ei quoque sescentos adsignauit
annos.
8.14.init. Gloria uero aut unde oriatur aut cuius sit habitus
aut qua ratione debeat conparari et an melius a uirtute uelut non necessaria
neglegatur uiderint hi, quorum in contemplandis eius modi rebus cura teritur
quibusque quae prudenter animaduerterunt facunde contigit eloqui. ego in hoc
opere factis auctores et auctoribus facta sua reddere contentus, quanta
cupiditas eius esse soleat propriis exemplis demonstrare conabor.
8.14.1 Superior Africanus Enni poetae effigiem in monumentis Corneliae
gentis conlocari uoluit, quod ingenio eius opera sua inlustrata iudicaret, non
quidem ignarus, quam diu Romanum imperium floreret et Africa Italiae pedibus
esset subiecta totiusque terrarum orbis summum columen arx Capitolina
possideret, eorum extingui memoriam non posse, si tamen litterarum quoque illis
lumen accessisset, magni aestimans, uir Homerico quam rudi atque inpolito
praeconio dignior.
8.14.2 Similiter honoratus animus erga poetam Accium D. Bruti suis
temporibus clari ducis extitit, cuius familiari cultu et prompta laudatione
delectatus uersibus templorum aditus, quae ex manubiis consecrauerat,
adornauit.
8.14.3 Ne Pompeius quidem Magnus ab hoc affectu gloriae auersus, qui
Theophanen Mitylenaeum scriptorem rerum suarum in contione militum ciuitate
donauit, beneficium per se amplum accurata etiam et testata oratione prosecutus.
quo effectum est ut ne quis dubitaret quin referret potius gratiam quam
inchoaret.
8.14.4 L. autem Sulla, etsi ad neminem scriptorem animum direxit, tamen
Iugurthae a Boccho rege ad Marium perducti totam sibi laudem <tam> cupide
adseruit, ut anulo, quo signatorio utebatur, insculptam illam traditionem
haberet. ~ et quantus postea ne minimum quidem gloriae uestigium contempsit.
8.14.5 Atque ut imperatoribus militis gloriosum spiritum subnectam,
Scipionem dona militaria his, qui strenuam operam ediderant, diuidentem T.
Labienus ut forti equiti aureas armillas tribueret admonuit, eoque se negante
id factu<ru>m, ne castrensis
honos in eo, qui paulo ante seruisset, uiolaretur, ipse ex praeda Gallica aurum
equiti largitus est. nec tacite id Scipio tulit: namque equiti 'habebis' inquit
'donum uiri diuitis'. quod ubi ille accepit, proiecto ante pedes Labieni auro
uultum demisit. idem, ut audiit Scipionem dicentem 'imperator te argenteis
armillis donat', alacer gaudio abiit. nulla est ergo tanta humilitas, quae
dulcedine gloriae non tangatur.
8.14.6 Illa uero etiam a claris uiris interdum ex humillimis rebus petita
est: nam quid sibi uoluit C. Fabius nobilissimus ciuis, qui, cum in aede
Salutis, quam C. Iunius Bubulcus dedicauerat, parietes pinxisset, nomen his
suum inscripsit? id enim demum ornamenti familiae consulatibus et sacerdotiis
et triumphis celeberrimae deerat. ceterum sordido studio deditum ingenium
qualemcumque illum laborem suum silentio obliterari noluit, uidelicet Phidiae
secutus exemplum, qui clypeo Mineruae effigiem suam inclusit, qua conuulsa tota
operis conligatio solueretur.
8.14.ext.1 Sed melius aliquanto, si aliena imitatione capiebatur,
Themistoclis ardorem esset aemulatus, quem ferunt stimulis uirtutis agitatum et
ob id noctes inquietas exigentem quaerentibus quid ita eo tempore in publico
uersaretur respondisse: 'quia me tropaea Miltiadis de somno excitant'. Marathon
nimirum animum eius ad Artemisium et Salamina, naualis gloriae fertilia nomina,
inlustranda tacitis facibus incitabat. idem theatrum petens cum interrogaretur
cuius uox auditu illi futura esset gratissima, dixit 'eius, a quo artes meae
optime canentur'. dulcedinem gloriae, paene adieci gloriosam!
8.14.ext.2 Nam Alexandri pectus insatiabile laudis, qui Anaxarcho comiti suo
ex auctoritate Democriti praeceptoris innumerabiles mundos esse referenti 'heu
me' inquit 'miserum, quod ne uno quidem adhuc sum potitus!' angusta homini
possessio [gloriae] fuit, quae deorum omnium domicilio sufficit.
8.14.ext.3 Regis et iuuenis flagrantissimae cupiditati similem Aristotelis
in capessenda laude sitim subnectam: is namque Theodecti discipulo oratoriae
artis libros quos <pro suis> ederet donauerat, molesteque postea ferens
titulum eorum sic alii cessisse, proprio uolumine quibusdam rebus insistens,
planius sibi de his in Theodectis libris dictum esse adiecit. nisi me tantae et
tam late patentis scientiae uerecundia teneret, dicerem dignum philosophum,
cuius stabiliendi mores altioris animi philosopho traderentur. Ceterum gloria
ne ab his quidem, qui contemptum eius introducere conantur, neglegitur, quoniam
quidem ipsis uoluminibus nomina sua diligenter adiciunt, ut quod professione
eleuant usurpatione memoriae adsequantur. sed qualiscumque horum dissimulatio
proposito illorum longe tolerabilior, qui, dum aeternam memoriam adsequerentur,
etiam sceleribus innotescere non dubitarunt.
8.14.ext.4 Quorum e numero nescio an in primis Pausanias debeat referri: nam
cum Hermoclen percontatus esset quonam modo subito clarus posset euadere, atque
is respondisset, si aliquem inlustrem uirum occidisset, futurum ut gloria eius
ad ipsum redundaret, continuo Philippum interemit, et quidem quod petierat
adsecutus est: tam en<im> se
parricidio quam Philippus uirtute notum posteris reddidit.
8.14.ext.5 Illa uero gloriae cupiditas sacrilega: inuentus est enim qui
Dianae Ephesiae templum incendere uellet, ut opere pulcherrimo consumpto nomen
eius per totum terrarum orbem dissiceretur, quem quidem mentis furorem eculeo
inpositus detexit. ac bene consuluerant Ephesii decreto memoriam taeterrimi
hominis abolendo, nisi Theopompi magnae facundiae ingenium historiis eum suis
conprehendisset.
8.15.init. Candidis autem animis uoluptatem praebuerint in
conspicuo posita quae cuique magnifica merito contigerint, quia aeque
praemiorum uirtutis atque operum contemplatio iucunda est, ipsa natura nobis
alacritatem sumministrante, cum honorem industrie appeti et exsolui grate
uidemus. uerum etsi mens hoc loco protinus ad Augustam domum, benificentissimum
et honoratissimum templum, omni impetu fertur, melius cohibebitur, quoniam cui
ascensus in caelum patet, quamuis maxima, debito tamen minora sunt quae in
terris tribuuntur.
8.15.1 Superiori Africano consulatus citerior legitimo tempore datus est,
quod fieri oportere exercitus senatum litteris admonuit. ita nescias utrum illi
plus decoris patrum conscriptorum auctoritas an militum consilium adiecerit:
toga enim Scipionem ducem aduersus Poenos creauit, arma poposcerunt. cui quae
in uita praecipua adsignata sint et longum est referre, quia multa, et non
necessarium, quia maiore ex parte iam relata sunt. itaque quod hodieque eximium
capit adiciam. imaginem in cella Iouis optimi maximi positam habet, quae,
quotienscumque funus aliquod Corneliae gentis celebrandum est, inde petitur,
unique illi instar atrii Capitolium est.
8.15.2 Tam hercule quam curia ~ superioris Catonis effigies illius ad cuius
generis officia expromitur. gratum ordinem, qui utilissimum rei publicae
senatorem tantum non semper secum habitare uoluit, omnibus numeris uirtutis
diuitem magisque suo merito quam fortunae beneficio magnum, cuius prius
consilio quam Scipionis imperio deleta Karthago est.
8.15.3 Rarum specimen honoris <in> Scipione quoque Nasica oboritur:
eius namque manibus et penatibus nondum quaestori senatus Pythii Apollinis
monitu Pessinunte accersitam deam excipi uoluit, quia eodem oraculo praeceptum
erat ut haec ministeria Matri deum a sanctissimo uiro praestarentur. explica
totos fastos, constitue omnes currus triumphales, nihil tamen morum principatu
speciosius reperies.
8.15.4 Tradunt subinde nobis ornamenta sua Scipiones conmemoranda:
Aemilianum enim populus ex candidato aedilitatis consulem fecit. eundem, cum
quaestoriis comitiis suffragator Q. Fabi Maximi, fratris filii, in campum
descendisset, consulem iterum reduxit. eidem senatus bis sine sorte prouinciam,
prius Africam, deinde Hispaniam dedit, atque haec neque ciui ambitioso * * *
senatori, quem ad modum non solum uitae eius seuerissimus cursus, sed etiam
mors clandestinis inlata insidiis declarauit.
8.15.5 M. quoque Valerium duabus rebus insignibus di pariter atque ciues
speciosum reddiderunt, illi cum quodam Gallo conminus pugnanti coruum
propugnatorem subicientes, hi tertium et uicesimum annum ingresso consulatum
largiti. quorum alterum decus uetustae originis, optimi nominis gens, Coruini
amplexa cognomen usurpat, alterum summo subiungit ornamento tam celeritate quam
principio consulatus gloriando.
8.15.6 Ac ne Q. quidem Scaeuolae, quem L. Crassus in consulatu collegam
habuit, gloria parum inlustris, qui Asiam tam sancte et tam fortiter obtinuit,
ut senatus deinceps in eam prouinciam ituris magistratibus exemplum atque
normam officii Scaeuolam decreto suo proponeret.
8.15.7 Inhaerent uni uoci posterioris Africani septem C. Marii consulatus ac
duo amplissimi triumphi: ad rogum enim usque gaudio exultauit, quod, cum apud
Numantiam sub eo duce equestria stipendia mereret et forte inter cenam quidam
Scipionem interrogasset, si quid illi accidisset, quemnam res publica aeque
magnum habitura esset imperatorem, respiciens se supra ipsum cubantem 'uel
hunc' dixerit. quo augurio perfectissima uirtus maximam orientem uirtutem
uideritne certius an efficacius accenderit perpendi uix potest: illa nimirum
cena militaris speciosissimas tota in urbe Mario futuras cenas ominata est:
postquam enim Cimbros ab eo deletos initio noctis nuntius peruenit, nemo fuit,
qui non illi tamquam dis immortalibus apud sacra mensae suae libauerit.
8.15.8 Iam quae in Cn. Pompeium et ampla et noua congesta sunt, hinc
adsensione fauoris, illinc fremitu inuidiae litterarum monumentis obstrepunt.
eques Romanus pro consule in Hispaniam aduersus Sertorium pari imperio cum Pio
Metello principe ciuitatis missus est. nondum ullum honorem <curulem>
auspicatus bis triumphauit. initia magistratuum a summo imperio cepit. tertium
consulatum decreto senatus solus gessit. de Mitridate et Tigrane, de multis
praeterea regibus plurimisque ciuitatibus et gentibus et praedonibus unum duxit
triumphum.
8.15.9 Q. etiam Catulum populus Romanus uoce sua tantum non ad sidera usque
euexit: nam cum ab eo pro rostris interrogaretur, si <in> uno Pompeio
Magno omnia reponere perseuerasset, absumpto illo subiti casus incursu in quo
spem esset habiturus, summo consensu adclamauit 'in te'. uim
ho<no>rati iudicii admirabilem!
si quidem magnum Pompeium cum omnibus ornamentis, quae retuli, duarum
syllabarum spatio inclusum Catulo aequauit.
8.15.10 Potest et M. Catonis ex Cypro cum regia pecunia reuertentis adpulsus
ad ripam urbis memorabilis uideri, cui naue egredienti consules et ceteri
magistratus et uniuersus senatus populusque Romanus officii gratia praesto
fuit, non quod magnum pondus auri et argenti, sed quod M. Catonem classis illa
incolumem aduexerat laetatus.
8.15.11 Sed nescio an
praecipuum L. Marci<us> inusitati decoris exemplum, quem equitem Romanum
duo exercitus P. et Cn. Scipionum interitu uictoriaque Hannibalis
lacerati ducem legerunt, quo tempore salus eorum in ultimas angustias deducta
nullum ambitioni locum relinquebat.
8.15.12 Merito uirorum commemorationi Sulpicia Serui Paterculi filia, Q.
Fului Flacci uxor, adicitur. quae, cum senatus libris Sibyllinis per decemuiros
inspectis censuisset ut Veneris Verticordiae simulacrum consecraretur, quo
facilius uirginum mulierumque mens a libidine ad pudicitiam conuerteretur, et
ex omnibus matronis centum, ex centum autem decem sorte ductae de sanctissima
femina iudicium facerent, cunctis castitate praelata est.
8.15.ext.1 Ceterum quia sine ulla deminutione Romanae maiestatis extera
quoque insignia respici possunt, ad ea transgrediemur. Pythagorae tanta
ueneratio ab auditoribus tributa est, ut quae ab eo acceperant in disputationem
deducere nefas existimarent. quin etiam interpellati ad reddendam causam hoc
solum respondebant, ipsum dixisse. magnus honos, sed schola tenus: illa urbium
suffragiis tributa. enixo Crotoniatae studio ab eo petierunt ut senatum
ipsorum, qui mille hominum numero constabat, consiliis suis uti pateretur,
opulentissimaque ciuitas ~ tam frequentem uenerati post mortem domum Cereris
sacrarium fecerunt, quoadque illa urbs uiguit, et dea in hominis memoria et
homo in deae religione cultus est.
8.15.ext.2 Gorgiae uero Leontino studiis litterarum aetatis suae cunctos
praestanti, adeo ut primus in conuentu poscere qua de re quisque audire uellet
ausus sit, uniuersa Graecia in templo Delphici Apollinis statuam solido ex auro
posuit, cum ceterorum ad id tempus auratas collocasset.
8.15.ext.3 Eadem gens summo consensu ad Amphiaraum decorandum incubuit,
locum, quo humatus est, in formam condicionemque templi redigendo atque inde
oracula capi instituendo. cuius cineres idem honoris possident, quod Pythicae
cortinae, quod aheno Dodonae, quod Hammonis fonti datur.
8.15.ext.4 Berenices quoque non uulgaris honos, cui soli omnium feminarum
gymnico spectaculo interesse permissum est, cum ad Olympia filium Euclea
certamen ingressu<rum>
adduxisset, olympionice patre genita, fratribus eandem palmam adsecutis latera
eius cingentibus. partes suas plene exhibebat et defensionis praesidia inualida
fide nitebantur et qui iudicabant ira perciti poenam hominis cupide expetebant.
igitur uiator et carcer ante
|