| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| Angilbertus Versus de bella quae fuit acta Fontaneto IntraText CT - Text |
Aurora
cum primo mane tetram noctem
dividit,
Sabbatum non
illud fuit, sed Saturni dolium,
de fraterna rupta pace gaudet demon impius.
Bella clamat, hinc et inde pugna
gravis oritur,
frater fratri mortem parat, nepoti avunculus;
filius nec patri suo
exhibet quod meruit.
Caedes nulla peior fuit
campo nec in Marcio;
fracta est lex christianorum
sanguinis proluvio,
unde manus inferorum, gaudet gula Cerberi.
Dextera prepotens dei protexit
Hlotharium,
victor ille manu sua pugnavitque
fortiter:
ceteri si sic pugnassent, mox foret concordia.
Ecce olim velut Iudas salvatorem
tradidit,
sic te, rex,
tuique duces tradiderunt gladio;
esto cautus, ne frauderis
agnus lupo previo.
Fontaneto fontem dicunt, villam quoque rustici,
ubi strages et ruina Francorum de sanguine;
orrent campi, orrent silvae,
orrent ipse pauludes.
Gramem illud ros et ymber
nec humectat pluvia,
in quo fortes ceciderunt,
proelio doctissimi,
pater,
mater, soror, frater, quos amici fleverant.
Hoc autem scelus peractum, quod descripsi ritmice,
Angilbertus,
ego vidi pugnansque cum aliis,
solus de multis remansi prima frontis acie.
Ima vallis retrospexi, verticemque iugeri
ubi suos inimicos rex fortis Hlotharius
expugnabat fugientes usque forum rivuli.
Karoli de parte vero, Hludovici
pariter
albent campi vestimentis mortuorum lineis,
velut solent in autumno albescere avibus.
Laude pugna non est digna, nec
canatur melode,
Oriens, meridianus, Occidens et Aquilo,
plangant illos qui fuerunt illic casu mortui.
Maledicta dies illa, nec in anni
circulo
numeretur, sed radatur ab
omni memoria,
iubar solis illi desit,
aurora crepusculo.
Noxque illa, nox amara,
noxque dura nimium,
in qua fortes ceciderunt,
proelio doctissimi,
pater, mater,
soror, frater, quos amici fleverant.
O luctum atque lamentum! Nudati sunt mortui.
Horum carnes vultur,
corvus, lupus vorant acriter;
orrent, carent sepulturis, vanum jacet cadaver.
Ploratum et ululatum nec describo amplius:
unusquisque
quantum potest restringatque
lacrimae:
pro illorum animabus deprecemur dominum.