ASTRONOMICUS
NUNCIUS
OBSERVATIONES RECENS HABITAS NOVI PERSPICILLI BENEFICIO IN LUNE FACIE,
LACTEO CIRCULO STELLISQUE NEBULOSIS, INNUMERIS FIXIS, NECNON IN QUATUOR
PLANETIS MEDICEA SIDERA NUNCUPATIS, NUNQUAM CONSPECTIS ADHUC, CONTINENS ATQUE
DECLARANS

Magna equidem in hac exigua tractatione singulis de natura speculantibus
inspicienda contemplandaque propono. Magna, inquam, tum ob rei ipsius
prêstantiam, tum ob inauditam per êvum novitatem, tum etiam propter Organum,
cuius beneficio eadem sensui nostro obviam sese fecerunt.
Magnum sane est, supra numerosam inerrantium Stellarum multitudinem, quê
naturali facultate in hunc usque diem conspici potuerunt, alias innumeras
superaddere oculisque palam exponere, antehac conspectas nunquam, et quê
veteres ac notas plusquam supra decuplam multiplicitatem superent.
Pulcherrimum atque visu iucundissimum est, lunare corpus, per sex denas fere
terrestres semidiametros a nobis remotum, tam ex propinquo intueri, ac si per
duas tantum easdem dimensiones distaret; adeo ut eiusdem Lunê diameter vicibus
quasi terdenis, superficies vero noningentis, solidum autem corpus vicibus
proxime viginti septem millibus, maius appareat, quam dum libera tantum
oculorum acie spectatur: ex quo deinde sensata certitudine quispiam intelligat,
Lunam superficie leni et perpolita nequaquam esse indutam, sed aspera et
inêquali; ac, veluti ipsiusmet Telluris facies, ingentibus tumoribus, profundis
lacunis atque anfractibus undiquaque confertam existere.
Altercationes insuper de Galaxia, seu de Lacteo circulo, substulisse,
eiusque essentiam sensui, nedum intellectui, manifestasse, parvi momenti
existimandum minime videtur; insuperque substantiam Stellarum, quas Nebulosas
hucusque Astronomorum quilibet appellavit, digito demonstrare, longeque aliam
esse quam creditum hactenus est, iocundum erit atque perpulcrum.
Verum, quod omnem admirationem longe superat, quodve admonitos faciendos
cunctos Astronomos atque Philosophos nos apprime impulit, illud est, quod
scilicet quatuor Erraticas Stellas, nemini eorum qui ante nos cognitas aut
observatas, adinvenimus, quê circa Stellam quandam insignem e numero
cognitarum, instar Veneris atque Mercurii circa Solem, suas habent periodos,
eamque modo prêeunt, modo subsequuntur, nunquam extra certos limites ab illa
digredientes. Quê omnia ope Perspicilli a me excogitati, divina prius
illuminante gratia, paucis abhinc diebus, reperta atque observata fuerunt.
Alia forte prêstantiora, vel a me, vel ab aliis, in dies adinvenientur
consimilis Organi beneficio; cuius formam et apparatum, necnon illius
excogitandi occasionem, prius breviter commemorabo, deinde habitarum a me
observationum historiam recensebo.
Mensibus abhinc decem fere, rumor ad aures nostras increpuit, fuisse a
quodam Belga Perspicillum elaboratum, cuius beneficio obiecta visibilia, licet
ab oculo inspicientis longe dissita, veluti propinqua distincte cernebantur; ac
huius profecto admirabilis effectus nonnullê experientiê circumferebantur, quibus
fidem alii prêbebant, negabant alii. Idem paucos post dies mihi per literas a
nobili Gallo Iacobo Badovere ex Lutetia confirmatum est; quod tandem in causa
fuit, ut ad rationes inquirendas, necnon media excogitanda, per quê ad
consimilis Organi inventionem devenirem, me totum converterem; quam paulo post,
doctrinê de refractionibus innixus, assequutus sum: ac tubum primo plumbeum
mihi paravi, in cuius extremitatibus vitrea duo Perspicilla, ambo ex altera
parte plana, ex altera vero unum sphêrice convexum, alterum vero cavum aptavi;
oculum deinde ad cavum admovens obiecta satis magna et propinqua intuitus sum;
triplo enim viciniora, nonuplo vero maiora apparebant, quam dum sola naturali
acie spectarentur. Alium postmodum exactiorem mihi elaboravi, qui obiecta
plusquam sexagesies maiora reprêsentabat. Tandem, labori nullo nullisque
sumptibus parcens, eo a me deventum est, ut Organum mihi construxerim adeo
excellens, ut res per ipsum visê millies fere maiores appareant, ac plusquam in
terdecupla ratione viciniores, quam si naturali tantum facultate spectentur.
Huius Instrumenti quot quantaque sint commoda, tam in re terrestri quam in
maritima, omnino supervacaneum foret enumerare. Sed, missis terrenis, ad
Cêlestium speculationes me contuli; ac Lunam prius tam ex propinquo sum
intuitus, ac si vix per duas Telluris diametros abesset. Post hanc, Stellas tum
fixas, tum vagas, incredibili animi iucunditate sêpius observavi; cumque harum
maximam frequentiam viderem, de ratione, qua illarum interstitia dimetiri possem,
excogitare cœpi, ac demum reperi. Qua de re singulos prêmonitos esse decet, qui
ad huiuscemodi observationes accedere volunt. Primo enim necessarium est, ut
sibi Perspicillum parent exactissimum, quod obiecta perlucida, distincta et
nulla caligine obducta reprêsentet; eademque ad minus secundum quatercentuplam
rationem multiplicet; tunc enim illa bisdecuplo viciniora commonstrabit: nisi
enim tale fuerit Instrumentum, ea omnia quê a nobis conspecta sunt in cêlis,
quêve infra enumerabuntur, intueri tentabitur frustra. Ut autem de
multiplicatione instrumenti quilibet parvo negotio certior reddatur, circulos
binos aut quadrata bina chartacea contornabit, quorum alterum quatercenties
altero maius existat; id autem erit tunc, cum maioris diameter ad diametrum alterius
longitudine fuerit vigecupla: deinde superficies ambas in eodem pariete infixas
simul a longe spectabit, minorem quidem altero oculo ad Perspicillum admoto,
maiorem vero altero oculo libero; commode enim id fieri licet uno eodemque
tempore, oculis ambobus adapertis: tunc enim figurê ambê eiusdem apparebunt
magnitudinis, si Organum secundum optatam proportionem obiecta multiplicaverit.
Consimili parato Instrumento, de ratione distantiarum dimetiendarum inquirendum
erit: quod tali artificio assequemur.

Sit enim, facilioris intelligentiê gratia, tubus ABCD. Oculus inspicientis
esto E. Radii, dum nulla in tubo adessent Perspicilla, ad obiectum FG secundum
lineas rectas ECF, EDG ferrentur; sed, appositis Perspicillis, ferantur
secundum lineas refractas ECH, EDI: coarctantur enim, et qui prius liberi ad FG
obiectum dirigebantur, partem tantummodo HI comprêhendent. Accepta deinde
ratione distantiê EH ad lineam HI, per tabulam sinuum reperietur quantitas
anguli in oculo ex obiecto HI constituti, quem minuta quêdam tantum continere
comperiemus. Quod si Specillo CD bracteas, alias maioribus, alias vero
minoribus perforatas foraminibus, aptaverimus, modo hanc, modo illam, prout
opus fuerit, superimponentes, angulos alios atque alios pluribus paucioribusque
minutis subtendentes, pro libito constituemus; quorum ope Stellarum
intercapedines, per aliquot minuta adinvicem dissitarum, citra unius aut
alterius minuti peccatum, commode dimetiri poterimus. Hêc tamen sic leviter
tetigisse, et quasi primoribus libasse labiis, in prêsentiarum sit satis; per
aliam enim occasionem absolutam huius Organi theoriam in medium proferemus. Nunc observationes a nobis duobus proxime elapsis mensibus habitas recenseamus, ad magnarum profecto contemplationum exordia omnes verê philosophiê cupidos convocantes.
De facie autem Lunê, quê ad aspectum nostrum vergit, primo loco dicamus.
Quam, facilioris intelligentiê gratia, in duas partes distinguo, alteram nempe
clariorem, obscuriorem alteram: clarior videtur totum hemisphêrium ambire atque
perfundere, obscurior vero, veluti nubes quêdam, faciem ipsam inficit
maculosamque reddit. Istê autem maculê, subobscurê et satis amplê, unicuique
sunt obviê, illasque êvum omne conspexit; quapropter magnas, seu antiquas, eas
appellabimus, ad differentiam aliarum macularum amplitudine minorum, at
frequentia ita consitarum, ut totam Lunarem superficiem, prêsertim vero
lucidiorem partem, conspergant; hê vero a nemine ante nos observatê fuerunt: ex
ipsarum autem sêpius iteratis inspectionibus in eam deducti sumus sententiam,
ut certo intelligamus, Lunê superficiem, non perpolitam, êquabilem,
exactissimêque sphêricitatis existere, ut magna philosophorum cohors de ipsa deque
reliquis corporibus cêlestibus opinata est, sed, contra, inêqualem, asperam,
cavitatibus tumoribusque confertam, non secus ac ipsiusmet Telluris facies, quê
montium iugis valliumque profunditatibus hinc inde distinguitur. Apparentiê
vero, ex quibus haec colligere licuit, eiusmodi sunt.
Quarta aut quinta post coniunctionem die, cum splendidis Luna sese nobis
cornibus offert, iam terminus partem obscuram a luminosa dividens non
êquabiliter secundum ovalem lineam extenditur, veluti in solido perfecte sphêrico
accideret; sed inêquabili, aspera et admodum sinuosa linea designatur, veluti
apposita figura reprêsentat: complures enim veluti excrescentiê lucidê ultra
lucis tenebrarumque confinia in partem obscuram extenduntur, et, contra,
tenebricosê particulê intra lumen ingrediuntur. Quinimmo, et magna nigricantium
macularum exiguarum copia, omnino a tenebrosa parte separatarum, totam fere
plagam iam Solis lumine perfusam undiquaque conspergit, illa saltem excepta
parte, quê magnis et antiquis maculis est affecta. Adnotavimus autem, modo dictas exiguas
maculas in hoc semper et omnes, convenire,
ut partem habeant nigricantem locum Solis respicientem; ex adverso autem Solis lucidioribus terminis, quasi candentibus iugis coronentur. At consimilem penitus aspectum habemus in Terra circa
Solis exortum, dum valles nondum lumine
perfusas, montes vero illas ex adverso
Solis circundantes iam iam splendore fulgentes
intuemur: ac veluti terrestrium cavitatum umbrê, Sole sublimiora petente, imminuuntur, ita et lunares
istê maculê, crescente parte luminosa, tenebras amittunt.

Verum, non modo tenebrarum et luminis confinia in Luna inêqualia ac sinuosa cernuntur;
sed, quod maiorem infert admirationem, permultê apparent lucidê cuspides intra
tenebrosam Lunê partem, omnino ab illuminata plaga divisê et avulsê, ab eaque
non per exiguam intercapedinem dissitê; quê paulatim, aliqua interiecta mora,
magnitudine et lumine augentur, post vero secundam horam aut tertiam reliquê
parti lucidê et ampliori iam factê iunguntur; interim tamen aliê atque aliê,
hinc inde quasi pullulantes, intra tenebrosam partem accenduntur, augentur, ac
demum eidem luminosê superficiei, magis adhuc extensê, copulantur. Huius
exemplum eadem figura nobis exhibet. At nonne in terris ante Solis exortum,
umbra adhuc planities occupante, altissimorum cacumina montium solaribus radiis
illustrantur? Nonne exiguo interiecto tempore ampliatur lumen, dum mediê et largiores
eorundem montium partes illuminantur; ac tandem, orto iam Sole, planicierum et collium illuminationes iunguntur? Huiusmodi
autem eminentiarum et cavitatum discrimina in Luna longe lateque terrestrem
asperitatem superare videntur, ut infra demonstrabimus. Interim silentio minime
involvam quid animadversione dignum a me observatum, dum Luna ad primam
quadraturam properaret, cuius etiam imaginem eadem supra posita delineatio prê
se fert: ingens enim sinus tenebrosus in partem luminosam subit, versus
inferius cornu locatus; quem quidem sinum cum diutius observassem, totumque
obscurum vidissem, tandem post duas fere horas, paulo infra medium cavitatis,
vertex quidam luminosus exsurgere cœpit; hic vero paulatim crescens trigonam
figuram prê se ferebat, eratque omnino adhuc a luminosa facie revulsus ac
separatus; mox circa illum tres aliê cuspides exiguê lucere cœperunt; donec,
Luna iam occasum versus tendente, trigona illa figura, extensa et amplior iam
facta, cum reliqua luminosa parte nectebatur, ac instar ingentis promontorii, a
tribus iam commemoratis lucidis verticibus adhuc obsessa, in tenebrosum sinum
erumpebat. In extremis quoque cornibus, tam superiori, quam inferiori,
splendida quêdam puncta, et omnino a reliquo lumine disiuncta, emergebant,
veluti in eadem figura depictum cernitur. Eratque magna obscurarum macularum
vis in utroque cornu, maxime autem in inferiori: quarum maiores et obscuriores
apparent, quê termino lucis et tenebrarum viciniores sunt; remotiores vero
obscurê minus ac magis dilutê. Semper tamen, ut supra quoque meminimus,
nigricans ipsius maculê pars irradiationis solaris locum respicit, splendidior
vero limbus nigricantem maculam in parte Soli aversa, et Lunê tenebrosam plagam
respiciente, circundat. Hêc lunaris superficies, qua maculis, instar pavonis
caudê cêruleis oculis, distinguitur, vitreis illis vasculis redditur
consimilis, quê adhuc calentia in frigidam immissa, perfractam undosamque
superficiem acquirunt, ex quo a vulgo glaciales Gyathi nuncupantur. Verum magnê
eiusdem Lunê maculê consimili modo interruptê atque lacunis et eminentiis
confertê minime cernuntur, sed magis êquabiles et uniformes; solummodo enim
clarioribus nonnullis areolis hac illac scatent; adeo ut, si quis veterem
Pythagoreorum sententiam exsuscitare velit, Lunam scilicet esse quasi Tellurem
alteram, eius pars lucidior terrenam superficiem, obscurior vero aqueam, magis
congrue reprêsentet: mibi autem dubium fuit nunquam, terrestris globi a longe
conspecti atque a radiis solaribus perfusi, terream superficiem clariorem,
obscuriorem vero aqueam, sese in conspectum daturam. Depressiores insuper in
Luna cernuntur magnê maculê, quam clariores plagê; in illa enim, tam crescente
quam decrescente, semper in lucis tenebrarumque confinio prominent hinc inde
circa ipsas magnas maculas contermini partis lucidioris, veluti in describendis
figuris observavimus: neque depressiores tantummodo sunt dictarum macularum
termini, sed êquabiliores, nec rugis aut asperitatibus interrupti. Lucidior
vero pars maxime prope maculas eminet; adeo ut, et ante quadraturam primam, et
in ipsa ferme secunda, circa maculam quandam, superiorem, borealem nempe, Lunê
plagam occupantem, valde attollantur, tam supra illam quam infra, ingentes
quêdam eminentiê, veluti appositê prê se ferunt delineationes.
|

|

|
Hêc eadem macula ante secundam quadraturam nigrioribus quibusdam terminis
circumvallata conspicitur; qui, tanquam altissima montium iuga, ex parte Soli
aversa obscuriores apparent, qua vero Solem respiciunt lucidiores extant: cuius
oppositum in cavitatibus accidit; quarum pars Soli aversa splendens apparet,
obscura vero ac umbrosa quê ex parte Solis sita est. Imminuta deinde luminosa
superficie, cum primum tota ferme dicta macula tenebris est obducta, clariora
montium dorsa eminenter tenebras scandunt. Hanc duplicem apparentiam sequentes
figurê commonstrant. *
|

|

|
Unum quoque oblivioni minime tradam, quod non nisi aliqua cum admiratione
adnotavi: medium quasi Lunê locum a cavitate quadam occupatum esse reliquis
omnibus maiori, ac figura perfectê rotunditatis; hanc prope quadraturas ambas
conspexi, eandemque in secundis supra positis figuris quantum licuit imitatus
sum: eundem, quo ad obumbrationem et illuminationem, facit aspectum, ac faceret
in terris regio consimilis Bohemiê, si montibus altissimis, inque peripheriam
perfecti circuli dispositis, occluderetur undique; in Luna enim adeo elatis
iugis vallatur, ut extrema ora tenebrosê Lunê parti contermina, Solis lumine
perfusa spectetur, priusquam lucis umbrêque terminus ad mediam ipsius figurê
diametrum pertingat. De more autem reliquarum macularum, umbrosa illius pars
Solem respicit, luminosa vero versus tenebras Lunê constituitur; quod tertio
libenter observandum admoneo, tanquam firmissimum argumentum asperitatum
inêqualitatumque per totam Lunê clariorem plagam dispersarum: quarum quidem
macularum semper nigriores sunt illê, quê confinio luminis et tenebrarum
conterminê sunt, remotiores vero tum minores, tum obscurê minus apparent; ita
ut tandem, cum Luna in oppositione totum impleverit orbem, modico admodumque
tenui discrimine cavitatum opacitas ab eminentiarum candore discrepet.
Hêc, quê recensuimus, in clarioribus Lunê regionibus observantur; verum in
magnis maculis talis non conspicitur lacunarum eminentiarumque differentia,
qualem necessario constituere cogimur in parte lucidiori, ob mutationem
figurarum ex alia atque alia illuminatione radiorum Solis, prout multiplici
positu Lunam respicit: at in magnis maculis existunt quidem areolê nonnullê
subobscuriores, veluti in figuris adnotavimus; attamen istê eundem semper
faciunt aspectum, neque intenditur earum opacitas aut remittitur, sed exiguo
admodum discrimine paululum obscuriores modo apparent, modo vero clariores, si
magis aut minus obliqui in eas radii solares incidant: iunguntur prêterea cum
proximis macularum partibus leni quadam copula, confinia miscentes ac
confundentes: secus vero in maculis accidit splendidiorem Lunê superficiem
occupantibus; quasi enim abruptê rupes asperis et angulatis scopulis consitê,
umbrarum luminumque rudibus discriminibus ad lineam disterminantur. Spectantur
insuper intra easdem magnas maculas areolê quêdam, aliê clariores, imo nonnullê
lucidissimae: verum, et harum et obscuriorum, idem semper est aspectus, nulla
aut figurarum aut lucis aut opacitatis mutatio; adeo ut compertum
indubitatumque sit, apparere illas ob veram partium dissimilaritatem, non autem
ob inêqualitates tantum in figuris earundem partium, umbras ex variis Solis
illuminationibus diversimode moventibus: quod bene contingit de maculis aliis
minoribus clariorem Lunê partem occupantibus; in dies enim permutantur, augentur,
imminuuntur, abolentur, quippe quê ab umbris tantum eminentiarum ortum ducunt.
Verum magna hic dubitatione complures affici sentio, adeoque gravi
difficultate occupari, ut iam explicatam et tot apparentiis confirmatam
conclusionem in dubium revocare cogantur. Si enim pars illa lunaris
superficiei, quê splendidius solares radios retorquet, anfractibus, tumoribus
scilicet et lacunis innumeris, est repleta, cur in crescenti Luna extrema
circumferentia, quê occasum versus spectat, in decrescenti vero altera
semicircumferentia orientalis, ac in plenilunio tota peripheria, non
inêquabilis, aspera et sinuosa, verum exacte rotunda et circinata nullisque
tumoribus aut cavitatibus corrosa, conspicitur? atque ex eo maxime, quia totus
integer limbus ex clariori Lunê substantia constat, quam tuberosam lacunosamque
totam esse diximus; magnarum enim macularum nulla ad extremum usque perimetrum
exporrigitur, sed omnes procul ab orbita aggregatê cernuntur. Huius apparentiê,
ansam tam graviter dubitandi prêbentis, duplicem causam, ac proinde duplicem
dubitationis solutionem, in medium affero. Primo enim, si tumores et cavitates
in corpore lunari secundum unicam tantum circuli peripheriam, hemisphêrium
nobis conspicuum terminantem, protenderentur, tunc posset quidem, imo deberet,
Luna sub specie quasi dentatê rotê sese nobis ostendere, tuberoso, nempe, ac
sinuoso ambitu terminata: at si non una tantum eminentiarum series, iuxta
unicam solummodo circumferentiam dispositarum, sed permulti montium ordines cum
suis lacunis et anfractibus circa extremum Lunê ambitum coordinati fuerint,
iique non modo in hemisphêrio apparente, sed in averso etiam (prope tamen
hemisphêriorum finitorem), tunc oculus a longe prospiciens eminentiarum
cavitatumque discrimina deprêhendere minime poterit; intercapedines enim
montium, in eodem circulo seu in eadem serie dispositorum, obiectu aliarum
eminentiarum in aliis atque aliis ordinibus constitutarum occultantur; idque
maxime, si oculus aspicientis in eadem recta cum dictarum eminentiarum
verticibus fuerit locatus. Sic in terra multorum ac frequentium montium iuga
secundum planam superficiem disposita apparent, si prospiciens procul fuerit et
in pari altitudine constitutus. Sic êstuosi pelagi sublimes undarum vertices
secundum idem planum videntur extensi, quamvis inter fluctus maxima voraginum
et lacunarum sit frequentia, adeoque profundarum, ut sublimium navigiorum non
modo carinê, verum etiam puppes, mali ac vela inter illas abscondantur. Quia
igitur in ipsa Luna et circa eius perimetrum multiplex est eminentiarum et
cavitatum coordinatio, et oculus e longinquo spectans in eodem fere plano cum
verticibus illarum locatur; nemini mirum esse debet, quod radio visorio illos
abradenti, secundum êquabilem lineam minimeque anfractuosam sese offerant. Huic
rationi altera subnecti potest: quod nempe circa lunare corpus est, veluti
circa Terram, orbis quidam densioris substantiê reliquo êthere, qui Solis
irradiationem concipere atque reflectere valet, quamvis tanta non sit opacitate
prêditus, ut visui (prêsertim dum illuminatus non fuerit) transitum inhibere
valeat. Orbis iste a radiis solaribus illuminatus lunare corpus sub maioris
sphêrê speciem reddit reprêsentatque; essetque potis aciem nostram terminare,
quominus ad Lunê soliditatem pertingeret, si crassities eius foret profundior:
atque profundior quidem est circa Lunê peripheriam; profundior, inquam, non
absolute, sed ad radios nostros, oblique illum secantes, relatus: ac proinde
visum nostrum inhibere potest, ac prêsertim luminosus existens, Lunêque peripheriam
Soli expositam obtegere. Quod clarius in apposita figura intelligitur,

in qua lunare corpus ABC ab orbe vaporoso circundatur DEG; oculus vero ex F
ad partes intermedias Lunê, ut ad A, pertingit per vapores DA minus profundos:
at versus extremam oram, profundiorum copia vaporum EB aspectum nostrum suo
termino prêcludit. Signum huius est, quod pars Lunê lumine perfusa amplioris
circumferentiê apparet, quam reliquum orbis tenebrosi: atque hanc eandem causam
quispiam forte rationabilem existimabit, cur maiores Lunê maculê nulla ex parte
ad extremum usque ambitum protendi conspiciantur, cum tamen opinabile sit
nonnullas etiam circa illum reperiri; inconspicuas tamen esse credibile videtur
ex eo, quod sub profundiori ac lucidiori vaporum copia abscondantur.
Esse igitur clariorem Lunê superficiem tumoribus atque lacunis undiquaque
conspersam, ex iam explicatis apparitionibus satis apertum esse reor. Superest
ut de illorum magnitudinibus dicamus, demonstrantes terrestres asperitates
lunaribus esse longe minores; minores, inquam, etiam absolute loquendo, non
autem in ratione tantum ad suorum globorum magnitudines: idque sic manifeste
declaratur.
Cum sêpius a me observatum sit in aliis atque aliis Lunê ad Solem
constitutionibus, vertices nonnullos intra tenebrosam Lunê partem, licet a
termino lucis satis remotos, lumine perfusos apparere, conferens eorum
distantiam ad integram Lunê diametrum, cognovi, interstitium hoc vigesimam
interdum diametri partem superare.

Quo sumpto, intelligatur lunaris globus, cuius maximus circulus CAF, centrum
vero E, dimetiens CF, qui ad Terrê diametrum est ut duo ad septem; cumque
terrestris diameter, secundum exactiores observationes, milliaria Italica 7000
contineat, erit CF 2000, CE vero 1000; pars autem vigesima totius CF, milliaria
100. Sit modo CF dimetiens circuli maximi, luminosam Lunê partem ab obscura
dividentis (ob maximam enim elongationem Solis a Luna hic circulus a maximo
sensibiliter non differt), ac secundum vigesimam illius partem distet A a
puncto C, et protrahatur semidiameter EA, qui extensus occurrat cum contingente
GCD (quê radium illuminantem reprêsentat) in puncto D. Erit igitur arcus CA,
seu recta CD, 100 qualium CE est 1000, et aggregatum quadratorum DC, CE
1.010.000, cui quadratum DE êquale est: tota igitur ED erit plusquam 1004, et
AD plusquam 4 qualium CE fuit 1000. Sublimitas igitur AD in Luna, quê verticem
quempiam ad usque Solis radium GCD elatum, et a termino C per distantiam CD
remotum, designat, eminentior est milliaribus Italicis 4. Verum in Tellure
nulli extant montes, qui vix ad unius milliarii altitudinem perpendicularem
accedant; manifestum igitur relinquitur, lunares eminentias terrestribus esse
sublimiores.
Lubet hoc loco alterius cuiusdam lunaris apparitionis, admiratione dignê,
causam assignare; quê licet a nobis non recens, sed multis abhinc annis,
observata sit, nonnullisque familiaribus amicis et discipulis ostensa,
explicata atque per causam declarata, quia tamen eius observatio Perspicilli
ope facilior redditur atque evidentior, non incongrue hoc in loco reponendam
esse duxi; idque etiam tum maxime, ut cognatio atque similitudo inter Lunam
atque Tellurem clarius appareat.
Dum Luna, tum ante tum etiam post coniunctionem, non procul a Sole
reperitur, non modo ipsius globus, ex parte qua lucentibus cornibus exornatur,
visui nostro spectandum sese offert; verum etiam tenuis quêdam sublucens
peripheria tenebrosê partis, Soli nempe aversê, orbitam delineare, atque ab
ipsius êtheris obscuriori campo seiungere, videtur. Verum, si exactiori
inspectione rem consideremus, videbimus, non tantum extremum tenebrosê partis
limbum incerta quadam claritate lucentem, sed integram Lunê faciem, illam nempe
quê Solis fulgorem nondum sentit, lumine quodam, nec exiguo, albicare: apparet
tamen primo intuitu subtilis tantummodo circumferentia lucens propter
obscuriores Cêli partes sibi conterminas; reliqua vero superficies obscurior e
contra videtur ob fulgentium cornuum, aciem nostram obtenebrantium, contactum.
Verum si quis talem sibi eligat situm, ut a tecto vel camino aut aliquo alio
obice inter visum et Lunam (sed procul ab oculo posito) cornua ipsa lucentia
occultentur, pars vero reliqua lunaris globi aspectui nostro exposita
relinquatur; tunc luce non exigua hanc quoque Lunê plagam, licet solari lumine
destitutam, splendere deprêhendet, idque potissimum, si iam nocturnus horror ob
Solis absentiam increverit; in campo enim obscuriori eadem lux clarior apparet.
Compertum insuper est, hanc secundam (ut ita dicam) Lunê claritatem maiorem
esse, quo ipsa minus a Sole distiterit: per elongationem enim ab eo remittitur
magis magisque, adeo ut post primam quadraturam, et ante secundam, debilis et
admodum incerta comperiatur, licet in obscuriori Cêlo spectetur; cum tamen in
sextili et minori elongatione, quamvis inter crepuscula, mirum in modum
fulgeat; fulgeat, inquam, adeo, ut ope exacti Perspicilli magnê maculê in ipsa
distinguantur. Hic mirabilis fulgor non modicam philosophantibus intulit
admirationem; pro cuius causa afferenda alii alia in medium protulerunt. Quidam
enim proprium esse ac naturalem ipsiusmet Lunê splendorem dixerunt; alii, a
Venere illi esse impertitum; alii, a stellis omnibus; alii, a Sole, qui radiis
suis profundam Lunê soliditatem permeet. Verum huiuscemodi prolata exiguo
labore coarguuntur, ac falsitatis evincuntur. Si enim aut proprium esset aut a
Stellis collatum eiusmodi lumen, illud maxime in Eclipsibus retineret
ostenderetque, cum in obscurissimo Cêlo destituatur; quod tamen adversatur
experientiê: fulgor enim, qui in deliquiis apparet in Luna, longe minor est,
subrufus ac quasi êneus; hic vero clarior et candidior. Est insuper ille
mutabilis ac loco mobilis; vagatur enim per Lunê faciem, adeo ut pars illa, quê
peripheriê circuli umbrê terrestris propinquior est, clarior, reliqua vero
obscurior, semper spectetur: ex quo omni procul dubio id accidere intelligimus,
ex radiorum Solarium vicinitate tangentium crassiorem quandam regionem, quê
Lunam orbiculariter ambit; ex quo contactu Aurora quêdam in vicinas Lunê plagas
effunditur, non secus ac in terris, tum mane, tum vesperi, crepusculinum
spargitur lumen: qua de re fusius in libro De systemate mundi pertractabimus.
Asserere autem a Venere impertitam eiusmodi lucem, puerile adeo est, ut
responsione sit indignum. Quis enim adeo inscius erit, ut non intelligat, circa
coniunctionem et intra sextilem aspectum partem Lunê Soli aversam, ut a Venere
spectetur, omnino esse impossibile? Esse autem ex Sole, qui suo lumine
profundam Lunê soliditatem penetret atque perfundat, pariter est inopinabile:
numquam enim imminueretur, cum semper hemisphêrium Lunê a Sole sit illustratum,
tempore lunarium Eclipsium excepto; diminuitur tamen dum Luna ad quadraturam
properat, et omnino etiam hebetatur, dum quadraturam superaverit. Cum itaque
eiusmodi secundarius fulgor nec Lunê sit congenitus atque proprius, nec a
Stellis ullis nec a Sole mutuatus, cumque iam in Mundi vastitate corpus aliud
supersit nullum, nisi sola Tellus, quid, quêso, opinandum? quid proferendum?
nunquid a Terra ipsum lunare corpus, aut quidpiam aliud opacum atque tenebrosum
lumine perfundi? quid mirum? maxime: êqua grataque permutatione rependit Tellus
parem illuminationem ipsi Lunê, qualem et ipsa a Luna in profundioribus noctis
tenebris toto fere tempore recipit. Rem clarius aperiamus. Luna in
coniunctionibus, cum medium inter Solem et Terram obtinet locum, solaribus radiis
in superiori suo hemisphêrio Terrê averso perfunditur; hemisphêrium vero
inferius, quo Terram aspicit, tenebris est obductum; nullatenus igitur
terrestrem superficiem illustrat. Luna, paulatim a Sole digressa, iam iam
aliqua ex parte in hemisphêrio inferiori ad nos vergente illuminatur,
albicantia cornua, subtilia tamen, ad nos convertit, et leviter Terram
illustrat: crescit in Luna, iam ad quadraturam accedente, Solaris illuminatio,
augetur in terris eius luminis reflexio, extenditur adhuc supra semicirculum
splendor in Luna, et nostrê clariores effulgent noctes: tandem integer Lunê
vultus, quo terram aspicit, ab opposito Sole clarissimis fulgoribus irradiatur,
enitet longe lateque terrestris superficies lunari splendore perfusa: postmodum
decrescens Luna debiliores ad nos radios emittit, debilius illuminatur Terra:
Luna ad coniunctionem properat, atra nox Terram occupat. Tali itaque periodo
alternis vicibus lunaris fulgor menstruas illuminationes, clariores modo,
debiliores alias, nobis largitur: verum êqua lance beneficium a Tellure
compensatur. Dum enim Luna sub Sole circa coniunctiones reperitur, superficiem
terrestris hemisphêrii Soli expositi vividisque radiis illustrati integram
respicit, reflexumque ab ipsa lumen concipit: ac proinde ex tali reflexione
inferius hemisphêrium Lunê, licet solari lumine destitutum, non modice lucens
apparet. Eadem Luna, per quadrantem a Sole remota, dimidium tantum terrestris
hemisphêrii illuminatum conspicit, scilicet occiduum; altera enim medietas
orientalis nocte obtenebratur: ergo, et ipsa Luna splendide minus a Terra
illustratur, eiusve proinde lux illa secundaria exilior nobis apparet. Quod si
Lunam in oppositione ad Solem constituas, spectabit ipsa hemisphêrium
intermediê Telluris omnino tenebrosum obscuraque nocte perfusum: si igitur
ecliptica fuerit talis oppositio, nullam prorsus illuminationem recipiet Luna,
solari simul ac terrestri irradiatione destituta. In aliis atque aliis ad
Terram et ad Solem habitudinibus, maius minusve a terrestri reflexione recipit
lumen, prout maiorem aut minorem terrestris hemisphêrii illuminati partem
spectaverit: is enim inter duos hosce globos servatur tenor, ut quibus
temporibus maxime a Luna illustratur Tellus, iisdem minus vice versa a Terra
illuminetur Luna, et e contra. Atque hêc pauca de hac re in prêsenti loco dicta
sufficiant, fusius enim in nostro Systemate Mundi; ubi, complurimis et
rationibus et experimentis, validissima solaris luminis e Terra reflexio
ostenditur illis, qui eam a Stellarum corea arcendam esse iactitant, ex eo
potissimum quod a motu et a lumine sit vacua; vagam enim illam ac Lunam
splendore superantem, non autem sordium mundanarumque fecum sentinam, esse
demonstrationibus et naturalibus quoque rationibus sexcentis confirmabimus.
Diximus hucusque de observationibus circa lunare
corpus habitis; nunc de Stellis fixis ea, quê hactenus a nobis inspecta fuerunt, breviter in medium adferamus. Ac primo illud animadversione
dignum est, quod scilicet Stellê, tam fixê, quam errabundê,
dum adhibito Perspicillo spectantur, nequaquam magnitudine augeri videntur iuxta proportionem eandem, secundum quam obiecta reliqua,
et ipsamet quoque Luna, acquirunt incrementa: verum in Stellis talis auctio longe
minor apparet; adeo ut Perspicillum, quod reliqua obiecta
secundum centuplam, gratia exempli, rationem multiplicare potens erit, vix
secundum quadruplam aut quintuplam Stellas multiplices reddere credas. Ratio autem huius est,
quod scilicet Astra, dum libera ac naturali
oculorum acie spectantur, non secundum suam simplicem nudamque, ut ita
dicam, magnitudinem sese nobis offerunt,
sed fulgoribus quibusdam irradiata, micantibusque radiis crinita, idque potissimum cum iam increverit nox; ex quo longe maiores videntur,
quam si ascititiis
illis crinibus essent exuta: angulus
enim visorius, non a primario Stellê corpusculo, sed a late circumfuso splendore, terminatur. Hoc apertissime intelligas licet ex eo, quod
Stellê in Solis occasu
inter prima crepuscula emergentes,
tametsi primê fuerint magnitudinis, exiguê admodum apparent; et Venus
ipsa, si quando circa meridiem se nobis in conspectum dederit, adeo exilis
cernitur, ut vix Stellulam magnitudinis
ultimê êquare videatur. Secus in aliis obiectis, et in ipsamet Luna, contingit; quê, sive in meridiana luce sive inter profundiores tenebras spectetur, eiusdem semper molis apparet.
Intonsa igitur in mediis tenebris spectantur Astra, crines tamen illorum
diurna lux abradere potest; at non lux ista tantum,
sed tenuis quoque nubecula, quê inter Sidus et oculum aspicientis
interponatur: idem quoque prêstant nigra velamina ac vitra colorata, quorum obiectu atque interpositione circumfusi fulgores Stellas deserunt. Hoc idem pariter efficit Perspicillum: prius enim adscititios accidentalesque a Stellis fulgores adimit, illarum inde globulos
simplices (si tamen figura fuerint
globosa) auget; atque adeo secundum
minorem multiplicitatem adaucta videntur. Stellula
enim quintê aut sextê magnitudinis, per Perspicillum visa, tamquam magnitudinis
primê reprêsentatur.
Adnotatione quoque dignum videtur esse discrimen inter Planetarum atque
fixarum Stellarum aspectus. Planetê enim globulos suos exacte rotundos ac
circinatos obiiciunt, ac, veluti Lunulê quêdam undique lumine perfusê,
orbiculares apparent: fixê vero Stellê peripheria circulari nequaquam terminatê
conspiciuntur, sed veluti fulgores quidam radios circumcirca vibrantes atque
admodum scintillantes; consimili tandem figura prêditê apparent cum
Perspicillo, ac dum naturali intuitu, spectantur, sed adeo maiores ut Stellula
quintê aut sextê magnitudinis Canem, maximam nempe fixarum omnium, êquare
videatur. Verum, infra Stellas magnitudinis sextê, adeo numerosum gregem
aliarum, naturalem intuitum fugientium, per Perspicillum intueberis, ut vix
credibile sit: plures enim, quam sex aliê magnitudinum differentiê, videas
licet; quarum maiores, quas magnitudinis septimê, seu primê invisibilium,
appellare possumus, Perspicilli beneficio maiores et clariores apparent, quam
magnitudinis secundê Sidera, acie naturali visa. Ut autem de inopinabili fere
illarum frequentia unam alteramve attestationem videas, Asterismos duos
subscribere placuit, ut ab eorum exemplo de cêteris iudicium feras. In primo
integram Orionis Constellationem

pingere decreveram; verum ab ingenti Stellarum copia, temporis vero inopia,
obrutus, aggressionem hanc in aliam occasionem distuli; adstant enim, et circa
veteres, intra unius aut alterius gradus limites, disseminantur, plures
quingentis: quapropter tribus quê in Cingulo, et senis quê in Ense iampridem
adnotatê fuerunt, alias adiacentes octuaginta recens visas apposuimus; earumque
interstitia, quo exactius licuit, servavimus: notas, seu veteres, distinctionis
gratia, maiores pinximus, ac duplici linea contornavimus; alias inconspicuas,
minores, ac unis lineis notavimus; magnitudinum quoque discrimina, quo magis
licuit, servavimus.
In altero exemplo sex Stellas Tauri, PLEIADAS

dictas, depinximus (dico autem sex, quandoquidem septima fere nunquam
apparet) intra angustissimos in Cêlo cancellos obclusas, quibus aliê, plures
quam quadraginta, invisibiles adiacent; quarum nulla ab aliqua ex prêdictis sex
vix ultra semigradum elongatur: harum nos tantum triginta sex adnotavimus;
earumque interstitia, magnitudines, necnon veterum novarumque discrimina,
veluti in Orione, servavimus.
Quod tertio loco a nobis fuit observatum, est ipsiusmet LACTEI Circuli
essentia, seu materies, quam Perspicilli beneficio adeo ad sensum licet
intueri, ut et altercationes omnes, quê per tot sêcula philosophos
excruciarunt, ab oculata certitudine dirimantur, nosque a verbosis
disputationibus liberemur. Est enim GALAXIA nihil aliud, quam innumerarum
Stellarum coacervatim consitarum congeries: in quamcumque enim regionem illius
Perspicillum dirigas, statim Stellarum ingens frequentia sese in conspectum
profert, quarum complures satis magnê ac valde conspicuê videntur; sed
exiguarum multitudo prorsus inexplorabilis est.
At cum non tantum in GALAXIA lacteus ille candor, veluti albicantis nubis,
spectetur, sed complures consimilis coloris areolê sparsim per êthera
subfulgeant, si in illarum quamlibet Specillum convertas, Stellarum
constipatarum cœtum offendes. Amplius (quod magis miraberis), Stellê ab Astronomis
singulis in hanc usque diem NEBULOS appellatê, Stellularum mirum in modum
consitarum greges sunt; ex quarum radiorum commixtione, dum unaquêque ob
exilitatem, seu maximam a nobis remotionem, oculorum aciem fugit, candor ille
consurgit, qui densior pars Cêli, Stellarum aut Solis radios retorquere valens,
hucusque creditus est. Nos ex illis nonnullas observavimus, et duarum Asterismos subnectere voluimus.
In primo habes NEBULOSAM, Capitis Orionis

appellatam, in qua Stellas vigintiunas numeravimus.
Secundus NEBULOSAM PRÆSEPE

nuncupatam continet; quê non una tantum Stella est, sed congeries
Stellularum plurium quam quadraginta: nos, prêter Asellos, trigintasex
notavimus, in hunc, qui sequitur, ordinem dispositas.
De Luna, de inerrantibus Stellis ac de Galaxia, quê hactenus observata sunt,
breviter enarravimus. Superest ut, quod maximum in prêsenti negotio
existimandum videtur, quatuor PLANETAS a primo mundi exordio ad nostra usque
tempora nunquam conspectos, occasionem reperiendi atque observandi, necnon
ipsorum loca, atque per duos proxime menses observationes circa eorundem
lationes ac mutationes habitas, aperiamus ac promulgemus; Astronomos omnes
convocantes, ut ad illorum periodos inquirendas atque definiendas se conferant,
quod nobis in hanc usque diem, ob temporis angustiam, assequi minime licuit.
Illos tamen iterum monitos facimus, ne ad talem inspectionem incassum accedant,
Perspicillo exactissimo opus esse, et quale in principio sermonis huius
descripsimus.
Die itaque septima Ianuarii, instantis anni millesimi sexcentesimi decimi,
hora sequentis noctis prima, cum cêlestia sidera per Perspicillum spectarem,
Iuppiter sese obviam fecit; cumque admodum excellens mihi parassem instrumentum
(quod antea ob alterius organi debilitatem minime contigerat), tres illi
adstare Stellulas, exiguas quidem, veruntamen clarissimas, cognovi; quê, licet
e numero inerrantium a me crederentur, nonnullam tamen intulerunt admirationem,
eo quod secundum exactam lineam rectam atque Eclipticê parallelam dispositê
videbantur, ac cêteris magnitudine paribus splendidiores. Eratque illarum inter
se et ad Iovem talis constitutio:

ex parte scilicet orientali duê aderant Stellê, una vero occasum versus.
Orientalior atque occidentalis, reliqua paulo maiores apparebant: de distantia
inter ipsas et Iovem minime sollicitus fui; fixê enim, uti diximus primo,
creditê fuerunt. Cum autem die octava, nescio quo fato ductus, ad inspectionem
eandem reversus essem, longe aliam constitutionem reperi: erant enim tres
Stellulê occidentales omnes, a Iove atque inter se, quam superiori nocte,
viciniores, paribusque interstitiis mutuo disseparatê, veluti apposita
prêsefert delineatio.

Hic, licet ad mutuam Stellarum appropinquationem minime cogitationem appulissem,
hêsitare tamen cœpi, quonam pacto Iuppiter ab omnibus prêdictis fixis posset
orientalior reperiri, cum a binis ex illis pridie occidentalis fuisset: ac
proinde veritus sum ne forte secus a computo astronomico directus foret, ac
propterea motu proprio Stellas illas antevertisset. Quapropter maximo cum desiderio sequentem expectavi noctem; verum a spe frustratus fui, nubibus enim
undiquaque obductum fuit cêlum.
At die decima apparuerunt Stellê in eiusmodi ad Iovem positu:

duê enim tantum, et orientales ambê, aderant; tertia, ut opinatus fui, sub
Iove latitante. Erant pariter, veluti antea, in eadem recta cum Iove, ac iuxta
Zodiaci longitudinem adamussim locatê. Hêc cum vidissem, cumque mutationes
consimiles in Iove nulla ratione reponi posse intelligerem, atque insuper
spectatas Stellas semper easdem fuisse cognoscerem (nullê enim aliê, aut
prêcedentes, aut consequentes, intra magnum intervallum iuxta longitudinem
Zodiaci aderant), iam ambiguitatem in admirationem permutans, apparentem
commutationem, non in Iove, sed in Stellis adnotatis repositam esse comperi; ac
proinde oculate et scrupulose magis deinceps observandum fore sum ratus.
Die itaque undecima eiuscemodi constitutionem vidi:

Stellas scilicet tantum duas orientales; quarum media triplo distabat a
Iove, quam ab orientaliori, eratque orientalior duplo fere maior reliqua, cum
tamen antecedenti nocte êquales ferme apparuissent. Statutum ideo omnique
procul dubio a me decretum fuit, tres in cêlis adesse Stellas vagantes circa
Iovem, instar Veneris atque Mercurii circa Solem; quod tandem luce meridiana
clarius in aliis postmodum compluribus inspectionibus observatum est: ac non
tantum tres, verum quatuor esse vaga Sidera circa Iovem suas circumvolutiones
obeuntia; quorum permutationes, exactius consequenter observatas, subsequens
narratio ministrabit: interstitia quoque inter ipsa per Perspicillum, superius
explicata ratione, dimetitus sum: horas insuper observationum, prêsertim cum
plures in eadem nocte habitê fuerunt, apposui; adeo enim celeres horum
Planetarum extant revolutiones, ut horarias quoque differentias plerunque
liceat accipere.
Die igitur duodecima, hora sequentis noctis prima, hac ratione disposita
Sidera vidi:

erat orientalior Stella occidentaliori maior, ambê tamen valde conspicuê ac
splendidê: utraque distabat a Iove scrupulis primis duobus: tertia quoque
Stellula apparere cœpit hora tertia, prius minime conspecta, quê ex parte
orientali Iovem fere tangebat, eratque admodum exigua. Omnes fuerunt in eadem recta et secundum
Eclipticê longitudinem coordinatê.
Die decimatertia primum a me quatuor conspectê fuerunt Stellulê in hac ad
Iovem constitutione:

erant tres occidentales
et una orientalis: lineam proxime rectam constituebant; media enim occidentalium paululum a recta septentrionem
versus deflectebat. Aberat orientalior a Iove
minuta duo: reliquarum et Iovis intercapedines erant singulae unius tantum
minuti. Stellê omnes eandem prê se ferebant magnitudinem, ac, licet exiguam,
lucidissimê tamen erant ac fixis eiusdem magnitudinis longe splendidiores.
Die decimaquarta nubilosa fuit tempestas.
Die decimaquinta, hora noctis tertia, in proxime depicta fuerunt habitudine
quatuor Stellê ad Iovem:

occidentales omnes ac in eadem proxime recta linea dispositê; quê enim
tertia a Iove numerabatur paululum in boream attollebatur: propinquior Iovi
erat omnium minima, reliquê consequenter maiores apparebant: intervalla inter
Iovem et tria consequentia Sidera erant êqualia omnia ac duorum minutorum; at
occidentalius aberat a sibi propinquo minutis quatuor. Erant lucida valde, et
nihil scintillantia, qualia semper, tum ante, tum post, apparuerunt. Verum hora
septima tres solummodo aderant Stellê, in huiuscemodi cum Iove aspectu:

erant nempe in eadem recta ad unguem: vicinior Iovi erat admodum exigua, et
ab illo semota per minuta prima tria; ab hac secunda distabat min. uno; tertia
vero a secunda min. pr. 4, sec. 30. Post vero aliam horam duê Stellulê mediê
adhuc viciniores erant: aberant enim min. sc. vix 30 tantum.
Die decimasexta, hora prima noctis, tres vidimus Stellas iuxta hunc ordinem
dispositas:

duae Iovem intercipiebant, ab eo per min. 0, sec. 40 hinc inde remotê;
tertia vero occidentalis a Iove distabat min. 8. Iovi proximê non maiores, sed
lucidiores apparebant remotiori.
Die decimaseptima, hora ab occasu 0, min. 30, huiusmodi fuit configuratio:

Stella una tantum orientalis a Iove distabat min. 3; occidentalis pariter
una, a Iove distans min. 11. Orientalis duplo maior apparebat occidentali; nec
plures aderant quam istê duê. Verum post horas quatuor, hora nempe proxime
quinta, tertia ex parte orientali emergere cœpit, quê antea, ut opinor, cum
priori iuncta erat; fuitque talis positio:

Media Stella, orientali quam proxima, min. tantum sec. 20 elongabatur ab
illa, et a linea recta, per extremas et Iovem producta, paululum versus austrum
declinabat.
Die decima octava, hora 0, min. 20 ab occasu, talis fuit aspectus:

erat Stella orientalis maior occidentali, et a Iove distans min. pr. 8:
occidentalis vero a Iove aberat min. 10.
Die decimanona, hora noctis secunda, talis fuit Stellarum coordinatio:

erant nempe secundum rectam lineam ad unguem tres cum Iove Stellê:
orientalis una, a Iove distans min. pr. 6: inter Iovem et primam sequentem
occidentalem mediabat min. 5 interstitium: hêc autem ab occidentaliori aberat
min. 4. Anceps eram tunc, nunquid inter orientalem Stellam et Iovem Stellula
mediaret, verum Iovi quamproxima, adeo ut illum fere tangeret. At, hora quinta,
hanc manifeste vidi medium iam inter Iovem et orientalem Stellam locum
exquisite occupantem, ita ut talis fuerit configuratio:

Stella insuper novissime conspecta admodum exigua fuit; veruntamen, hora
sexta, reliquis magnitudine fere fuit êqualis.
Die vigesima, hora 1, min. 15, constitutio consimilis visa est:

aderant tres Stellulê adeo exiguê, ut vix percipi possent: a Iove, et inter
se non magis distabant minuto uno: incertus eram, nunquid ex occidente duê, an
tres, adessent Stellulê. Circa horam sextam hoc pacto erant dispositê:

orientalis enim a Iove duplo magis aberat quam antea, nempe min. 2; media
occidentalis a Iove distabat min. 0, sec. 40, ab occidentaliori vero min. 0, sec.
20. Tandem, hora septima, tres ex occidente visê fuerunt Stellulê:

Iovi proxima aberat ab eo min. 0, sec. 20; inter hanc et occidentaliorem
intervallum erat minutorum secundorum 40: inter has vero alia spectabatur
paululum ad meridiem deflectens, ab occidentaliori non pluribus decem secundis
remota.
Die vigesimaprima, hora 0, min. 30, aderant ex oriente Stellulê tres,
êqualiter inter se et a Iove distantes:

interstitia vero, secundum existimationem, 50 secundorum minutorum fuere.
Aderat quoque Stella ex occidente, a Iove distans min. pr. 4. Orientalis Iovi
proxima erat omnium minima; reliquê vero aliquanto maiores, atque inter se
proxime êquales.
Die vigesima secunda, hora 2, consimilis fuit Stellarum dispositio:

a Stella orientali ad Iovem minutorum primorum 5 fuit intervallum, a Iove ad
occidentaliorem pr. 7. Duê vero occidentales intermediê distabant ad invicem
min. 0, sec. 40; propinquior vero Iovi aberat ab illo m. p. 1. Ipsê mediê
Stellulê minores erant extremis: fuerunt vero secundum eandem rectam lineam
iuxta Zodiaci longitudinem extensê, nisi quod trium occidentalium media
paululum in austrum deflectebat. Sed, hora noctis sexta, in hac constitutione
visê sunt:

orientalis admodum exigua erat, distans a Iove, ut antea, min. pr. 5. Tres
vero occidentales, et a Iove et ad invicem, êqualiter dirimebantur, erantque
intercapedines singulê min. 1, sec. 20 proxime: et Stella Iovi vicinior,
reliquis duabus sequentibus minor apparebat: omnesque in eadem recta exquisite
dispositê videbantur.
Die vigesima tertia, hora 0, min. 40 ab occasu, in hunc ferme modum
Stellarum constitutio se habuit:

erant tres Stellê cum Iove in recta linea secundum Zodiaci longitudinem,
veluti semper fuerunt: orientales erant duê, una vero occidentalis. Orientalior
aberat a sequenti min. pr. 7, hêc vero a Iove min. 2, sec. 40, Iuppiter ab
occidentali min. 3, sec. 20: erantque omnes magnitudine fere êquales. Sed, hora
quinta, duê Stellê, quê prius Iovi erant proximê, amplius non cernebantur, sub
Iove, ut arbitror, latitantes; fuitque talis aspectus:

Die vigesimaquarta, tres Stellê, orientales omnes, visê sunt, ac fere in
eadem cum Iove recta linea:

media enim modice in austrum deflectebat. Iovi propinquior distabat ab eo
min. 2, sequens ab hac min. 0, sec. 30, ab hac vero aberat orientalior min. 9:
erantque omnes admodum spiendidê. Hora vero sexta, duê solummodo sese
offerebant Stellê in hoc positu:

nempe cum Iove in eadem recta linea ad ungem, a quo elongabatur propinquior
min. p. 3, altera vero ab hac min. p. 8: in unam, ni fallor, coierant duê mediê
prius observatê Stellulê.
Die vigesimaquinta, hora 1, min. 40, ita se habebat constitutio:

aderant enim duê tantum Stellê ex orientali plaga, eêque satis magnê:
orientalior a media distabat min. 5, media vero a Iove min. 6.
Die vigesima sexta, hora 0, min. 40, Stellarum coordinatio eiusmodi fuit:

spectabantur enim Stellê tres, quarum duê orientales, tertia occidentalis a
Iove: hêc ab eo min. 5 aberat, media vero orientalis ab eodem distabat min. 5,
sec. 20; orientalior vero a media min. 6: in eadem recta constitutê, et eiusdem
magnitudinis erant. Hora deinde quinta, constitutio fere eadem fuit; in hoc
tantum discrepans, quod prope Iovem quarta Stellula ex oriente emergebat,
cêteris minor, a Iove tunc remota min. 30, sed paululum a recta linea versus
Boream attollebatur, ut apposita figura demonstrat:

Die vigesima septima, hora 1 ab occasu, unica tantum Stellula
conspiciebatur, eaque orientalis, secundum hanc constitutionem:

eratque admodum exigua, et a Iove remota min. 7.
Die vigesima octava et vigesima nona, ob nubium interpositionem nihil
observare licuit.
Die trigesima, hora prima noctis, tali pacto constituta spectabantur Sidera:

unum aderat orientale, a Iove distans min. 2, sec. 30, duo vero ex
occidente, quorum Iovi propinquius aberat ab eo min. 3, reliquum ab hoc min. 1:
extremorum et Iovis positus in eadem recta linea fuit, at media Stella paululum
in Boream attollebatur: occidentalior fuit reliquis minor.
Die ultima, hora secunda, visê sunt orientales Stellêie duê, una vero occidua:

Orientalium media a Iove aberat min. 2, sec. 20; orientalior vero ab ipsa
media min. 0, sec. 30; occidentalis distabat a Iove min. 10: erant in eadem recta
linea proxime, orientalis tantum Iovi vicinior modicum quiddam in Septentrionem
elevabatur. Hora vero quarta,

duê orientales viciniores ad invicem adhuc erant; aberant enim solummodo
min. sec. 20. Apparuit in hisce observationibus occidentalis Stella satis
exigua.
Die Februarii prima, hora noctis secunda, consimilis fuit constitutio:

Distabat orientalior Stella a Iove min. 6, occidentalis vero 8; ex parte
orientali Stella quêdam, admodum exigua, a Iove distabat minutis secundis 20:
rectam ad unguem designabant lineam.
Die secunda, iuxta hunc ordinem visê sunt Stellê:

Una tantum orientalis a Iove distabat min. 6; Iuppiter ab occidentali
viciniori aberat min. 4; inter hanc et occidentaliorem min. 8 fuit intercapedo:
erant in eadem recta ad unguem, et eiusdem fere magnitudinis. Sed, hora
septima, quatuor aderant Stellê:

inter quas Iuppiter mediam occupabat sedem. Harum Stellarum orientalior
distabat a sequenti min. 4, hêc a Iove min. 1, sec. 40: Iuppiter ab occidentali
sibi viciniori aberat min. 6, hêc vero ab occidentaliori min. 8: erantque
pariter omnes in eadem recta linea, secundum Zodiaci longitudinem extensa.
Die tertia, hora septima, in hac serie dispositê fuerunt Stellê:

orientalis a Iove distabat min. 1, sec. 30, occidentalis proxima min. 2: ab
hac vero elongabatur occidentalior altera min. 10: erant prêcise in eadem
recta, et magnitudinis êqualis.
Die quarta, hora secunda, circa Iovem quatuor stabant Stellê, orientales
duê, ac duê occidentales, in eadem ad unguem recta linea dispositê, ut in
proxima figura:

Orientalior distabat a sequenti min. 3, hêc vero a Iove aberat min. 0, sec.
40, Iuppiter a proxima occidentali min. 4, hêc ab occidentaliori min. 6.
Magnitudine erant fere êquales; proximior Iovi reliquis paulo minor apparebat.
Hora autem septima, orientales Stellê distabant tantum min. 0, sec. 30.

Iuppiter ab orientali viciniori aberat min. 2, ab occidentali vero sequente
min. 4, hêc vero ab occidentaliori distabat min. 3: erantque êquales omnes, et
in eadem recta secundum Eclipticam extensa.
Die quinta, Cêlum fuit nubilosum.
Die sexta, duê solummodo apparuerunt Stellê, medium Iovem intercipientes, ut
in figura apposita spectatur:

orientalis a Iove distabat min. 2, occidentalis vero min. 3: erant in eadem
recta cum Iove, et magnitudine pares.
Die septima, duê adstabant Stellê, a Iove orientales ambê, in hunc dispositê
modum:

intercapedines inter ipsas et Iovem erant êquales, unius nempe minuti primi;
ac per ipsas et centrum Iovis recta linea incedebat.
Die octava, hora prima, aderant tres Stellê orientales omnes, ut in
descriptione:

Iovi proxima, exigua satis, distabat ab eo min. 1, sec. 20; media vero ab
hac min. 4, eratque satis magna; orientalior, admodum exigua, ab hac distabat
min. 0, sec. 20. Anceps eram, nunquid Iovi proxima una tantum, an duê forent
Stellulê; videbatur enim interdum huic alia adesse versus ortum, mirum in modum
exigua, et ab illa seiuncta per min. 0, sec. 10 tantum: fuerunt omnes in eadem
recta linea secundum Zodiaci ductum extensê. Hora vero tertia, Stella Iovi
proxima illum fere tangebat; distabat enim ab eo min. 0, sec. 10 tantum:
reliquê vero a Iove remotiores factê fuerunt; aberat enim media a Iove min. 6.
Tandem, hora quarta, quê prius Iovi proxima erat, cum eo iuncta, non cernebatur
amplius.
Die nona, hora 0, m. 30, adstabant Iovi Stellê duê orientales, et una
occidentalis, in tali dispositione:

Orientalior, quê satis exigua erat, a sequenti distabat min. 4; media,
maior, a Iove aberat min. 7; Iuppiter ab occidentali, quê parva erat, distabat
min. 4.
Die decima, hora prima, min. 30, Stellulê binê, admodum exiguê, orientales
ambê, in tali dispositione visê sunt:

remotior distabat a Iove min. 10, vicinior vero min. 0, sec. 20; erantque in
eadem recta. Hora autem quarta, Stella Iovi proxima amplius non apparebat:
altera quoque adeo imminuta videbatur, ut vix cerni posset, licet aÎr prêclarus
esset; et a Iove remotior, quam antea, erat; distabat siquidem min. 12.
Die undecima, hora prima, aderant ab oriente Stellê duê, et una ab occasu.
Distabat occidentalis a Iove min. 4; orientalis vicinior

aberat pariter a Iove min. 4; orientalior vero ab hac distabat min. 8: erant
satis perspicuê, et in eadem recta. Sed hora tertia, Stella quarta, Iovi
proxima, ab oriente visa est, reliquis minor, a Iove dissita

per min. 0, sec. 30, et a recta linea per reliquas Stellas protracta,
modicum in aquilonem deflectens: splendidissimê erant omnes, ac valde
conspicuê. Hora vero quinta cum dimidia, iam Stella orientalis, Iovi proxima,
ab illo remotior facta, medium inter ipsum et Stellam orientaliorem, sibi
propinquam, obtinebat locum; erantque omnes in eadem recta linea ad unguem, et
eiusdem magnitudinis, ut in apposita descriptione videre licet:

Die duodecima, hora 0, min. 40, Stellê binê ab ortu, binê pariter ab occasu,
adstabant. Orientalis remotior a Iove distabat min. 10, longinquior vero
occidentalis aberat min. 8,

erantque ambê satis conspicuê; reliquê duê Iovi erant vicinissimê, et
admodum exiguê, prêsertim orientalis, quê a Iove distabat min. 0, sec. 40;
occidentalis vero, min. 1. Hora vero quarta, Stellula, quê Iovi erat proxima ex
oriente, amplius non apparebat.
Die decimatertia, hora 0, min. 30, duê Stellê apparebant ab ortu,

duê insuper ab occasu. Orientalis ac Iovi vicinior, satis perspicua,
distabat ab eo min. 2; ab hac orientalior, minus apparens, aberat min. 4. Ex
occidentalibus, remotior a Iove, conspicua valde, ab eo dirimebatur min. 4;
inter hanc et Iovem intercidebat Stellula exigua ac occidentaliori Stellê
vicinior, cum ab ea non magis abesset min. 0, sec. 30. Erant omnes in eadem
recta secundum Eclipticê longitudinem ad unguem.
Die decimaquinta (nam decimaquarta Cêlum nubibus fuit obductum), hora prima,
talis fuit astrorum positus:

tres nempe erant orientales Stellê, nulla vero cernebatur occidentalis: orientalis
Iovi proxima distabat ab eo min. 0, sec. 50; sequens ab hac aberat min. 0, sec.
20, ab hac vero orientalior min. 2; eratque reliquis maior; viciniores enim
Iovi erant admodum exiguê. Sed, hora proxime quinta, ex Stellis Iovi proximis
una tantum cernebatur, a

Iove distans min. 0, sec. 30; orientalioris vero elongatio a Iove adaucta
erat; fuit enim tunc min. 4. At, hora sexta, prêter duas, ut modo dictum est,
ab oriente constitutas, una versus occasum cernebatur Stellula, admodum exigua,
a Iove remota min. 2.

Die decimasexta, hora sexta, in tali constitutione steterunt:

Stella nempe orientalis a Iove min. 7 aberat, Iuppiter a sequenti occidua
min. 5, hêc vero a reliqua occidentaliori min. 3: erant omnes eiusdem proxime magnitudinis,
satis conspicuê, et in eadem recta linea exquisite secundum Zodiaci ductum.
Die decimaseptima, hora 1, duê aderant Stellê:

orientalis una, a Iove distans min. 3, occidentalis altera, distans min. 10:
hêc erat aliquanto minor orientali. Sed, hora 6, orientalis proximior erat Iovi, distabat nempe min. 0, sec. 50; occidentalis
vero remotior fuit, scilicet min. 12. Fuerunt in utraque observatione in eadem recta, et ambê satis exiguê,
prêsertim orientalis in secunda observatione.
Die 18, hora 1, tres aderant Stellê, quarum duê occidentales, orientalis
vero una: distabat orientalis a Iove min. 3, occidentalis

proxima m. 2; occidentalior reliqua aberat a media min. 8: omnes fuerunt in
eadem recta ad unguem, et eiusdem fere magnitudinis. At, hora 2, Stellê
viciniores paribus a Iove aberant interstitiis: occidua enim aberat ipsa quoque
min. 3. Sed, hora 6, quarta Stellula visa est inter orientaliorem et Iovem, in
tali configuratione:

orientalior distabat a sequenti min. 3, sequens a Iove min. 1, sec. 50,
Iuppiter ab occidentali sequenti min. 3, hêc vero ab occidentaliori min. 7:
erant fere êquales; orientalis tantum Iovi proxima reliquis erat paulo minor:
erantque in eadem recta Eclipticê parallela.
Die 19, hora 0, min. 40, Stellê duê solummodo occiduê a Iove

conspectê fuerunt, satis magnê, et in eadem recta cum Iove ad unguem, ac secundum Eclipticê ductum dispositê. Propinquior
a Iove distabat min. 7, hêc vero ab occidentaliori min. 6.
Die 20, nubilosum fuit cêlum.
Die 21, hora 1, min. 30, Stellulê tres satis exiguê cernebantur in hac
constitutione:

orientalis aberat a Iove min. 2, Iuppiter ab occidentali sequente min. 3,
hêc vero ab occidentaliori min. 7: erant ad unguem in eadem recta Eclipticê
parallela.
Die 25, hora
1, min. 30 (nam superioribus
tribus noctibus cêlum fuit nubibus
obductum), tres apparuerunt Stellê:

orientales duê, quarum distantiê inter se et a Iove êquales fuerunt, ac.
min. 4; occidentalis una aberat a Iove min. 2: erant in eadem recta ad unguem,
secundum Eclipticê ductum.
Die 26, hora 0, min. 30, binê tantum aderant Stellê:

orientalis una, distans a Iove min. 10; occidentalis altera, distans min. 6:
orientalis erat aliquanto minor occidentali. Sed hora 5, tres visê sunt Stellê:

prêter enim duas iam adnotatas, tertia ex occidente prope Iovem, admodum
exigua, cernebatur, quê prius sub Iove latitabat, distabatque ab eo min. 1;
orientalis vero remotior, quam antea, videbatur, distans nempe a Iove min. 11.
Hac nocte primum Iovis et adiacentium planetarum progressum, secundum Zodiaci
longitudinem, facta relatione ad fixam quandam, observare placuit: spectabatur
enim fixa Stella orientem versus, distans a Planeta orientali min. 11, et
paululum in austrum deflectebat, in hunc qui sequitur modum:

Die 27, hora 1, min. 4, apparebant Stellê in tali configuratione:

orientalior distabat a Iove min. 10, sequens, Iovi proxima, min. 0, sec. 30;
occidentalis sequens aberat min. 2, sec. 30; ab hac occidentalior distabat min.
1. Viciniores Iovi exiguê apparebant, prêsertim orientalis; extremê vero erant
admodum conspicuê, in primis vero occidua; rectamque lineam secundum Eclipticê
ductum designabant ad unguem. Horum Planetarum progressus versus ortum ex
collatione ad praedictam fixam manifeste cernebatur; ipsi enim Iuppiter cum
adstantibus Planetis vicinior erat, ut in apposita figura videre licet. Sed
hora 5, Stella orientalis Iovi proxima aberat ab eo min. 1.
Die 28, hora 1, duê tantum Stellê videbantur; orientalis, distans a Iove
min. 9; occidentalis vero, min. 2: erant satis conspicuê et in eadem recta: ad
quam lineam fixa perpendiculariter incidebat in Planetam orientalem, veluti in
figura:

sed, hora 5, tertia Stellula, ex oriente distans a Iove min. 2, conspecta
est in eiusmodi constitutione:

Die 1 Martii, hora 0, min. 40, quatuor Stellê orientales omnes conspectê
sunt, quarum Iovi proxima aberat ab eo min. 2, sequens ab hac m. 1, tertia m.
0, sec. 2, eratque reliquis clarior; ab ista vero distabat orientalior min. 4,
et reliquis erat minor. Rectam proxime designabant lineam, nisi quod tertia a
Iove paululum attollebatur. Fixa cum Iove et orientaliori trigonum êquilaterum
constituebat, ut in figura:

Die 2, hora 0, min. 40, tres adstabant Planetê, orientales duo, unus vero
occiduus, in tali configuratione:

Aberat orientalior a Iove min. 7, ab hoc distabat sequens min. 0, sec. 30;
occidentalis vero elongabatur a Iove min. 2: erant extremi lucidiores ac
maiores reliquo, qui admodum exiguus apparebat. Orientalior a recta linea, per
reliquos et Iovem ducta, paululum in boream videbatur elatus. Fixa iam adnotata
ab occidentali Planeta min. 8 distabat, secundum perpendicularem ab ipso
Planeta ductam super lineam rectam per Planetas omnes extensam; veluti apposita
figura demonstrat.
Hasce Iovis et adiacentium Planetarum ad Fixam collationes apponere placuit,
ut ex illis eorundem Planetarum progressus, tum secundum longitudinem, tum
etiam secundum latitudinem, cum motibus, qui ex tabulis hauriuntur, ad unguem
congruere, quilibet intelligere possit.
Hê sunt observationes quatuor Mediceorum Planetarum, recens ac primo a me
repertorum, ex quibus, quamvis illorum periodos numeris colligere nondum detur,
licet saltem quêdam animadversione digna pronunciare. Ac primo, cum Iovem
consimilibus interstitiis modo consequantur, modo prêeant, ab eoque tum versus
ortum, tum in occasum angustissimis tantum divaricationibus elongentur,
eundemque retrogradum pariter atque directum concomitentur, quin circa illum
suas conficiant conversiones, interea dum circa mundi centrum omnes una
duodecennales periodos absolvunt, nemini dubium esse potest. Convertuntur
insuper in circulis inêqualibus: quod manifeste colligitur ex eo, quia in
maioribus a Iove digressionibus nunquam binos Planetas iunctos videre licuit;
cum tamen prope Iovem duo, tres et interdum omnes simul constipati reperti
sint. Deprêhenditur insuper, velociores esse conversiones Planetarum
angustiores circa Iovem circulos describentium: propinquiores enim Iovi Stellê
sêpius spectantur orientales, cum pridie ex occasu apparuerint, et e contra: at
Planeta, maximum permeans orbem, accurate prêadnotatas reversiones perpendenti,
restitutiones semimenstruas habere videtur. Eximium prêterea prêclarumque
habemus argumentum pro scrupulo ab illis demendo, qui in Systemate Copernicano
conversionem Planetarum circa Solem êquo animo ferentes, adeo perturbantur ab
unius Lunê circa Terram latione, interea dum ambo annuum orbem circa Solem
absolvunt, ut hanc universi constitutionem, tanquam impossibilem, evertendam
esse arbitrentur: nunc enim, nedum Planetam unum circa alium convertibilem
habemus, dum ambo magnum circa Solem perlustrant orbem, verum quatuor circa
Iovem, instar Lunê circa Tellurem, sensus nobis vagantes offert Stellas, dum
omnes simul cum Iove, 12 annorum spatio, magnum circa Solem permeant orbem.
Prêtereundum tandem non est, quanam ratione contingat, ut Medicea Sidera, dum
angustissimas circa Iovem rotationes absolvunt, semetipsis interdum plusquam
duplo maiora videantur. Causam in vaporibus terrenis minime quêrere possumus;
apparent enim aucta, seu minuta, dum Iovis et propinquarum fixarum moles nil
immutatê cernuntur. Accedere autem illos, adeoque a terra elongari, circa suê
conversionis perigêum, aut apogêum, ut tantê mutationis causam nanciscantur,
omnino inopinabile videtur: nam arcta circularis latio id nulla ratione
prêstare valet; ovalis vero motus (qui in hoc casu rectus fere esset) et
inopinabilis, et iis quê apparent nulla ratione consonus, esse videtur. Quod hac in re succurrit, lubens profero, ac recte philosophantium iudicio censurêque exhibeo. Constat, terrestrium
vaporum obiectu Solem Lunamque maiores, sed fixas
atque Planetas minores, apparere: hinc Luminaria prope horizontem maiora, Stellê vero, minores ac plerunque inconspicuê, imminuuntur etiam magis, si iidem
vapores lumine fuerint perfusi; idcirco Stellê interdiu ac intra crepuscula admodum exiles apparent; Luna non item, ut
supra quoque monuimus. Constat insuper, non modo Tellurem, sed etiam Lunam,
suum habere vaporosum orbem circumfusum, tum ex his quê supra diximus, tum maxime ex iis,
quê fusius in nostro Systemate dicentur: at idem quoque de reliquis Planetis ferre iudicium congrue possumus; adeo ut etiam
circa Iovem densiorem reliquo êthere ponere orbem, inopinabile
minime videatur; circa quem, instar Lunê
circa elementorum sphêram, Planetê MEDICEI circumducantur, atque huius orbis
obiectu, dum apogêi fuerint, minores, dum vero
perigêi, per eiusdem orbis ablationem, seu attenuationem, maiores, appareant. Ulterius progredi temporis angustia inhibet; plura de his brevi candidus Lector expectet.
|