| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| John of Garland Intecumenta super Ovidium Metamorphoseos IntraText CT - Text |
Alba prius morus nigredine mora colorans
Signat quod dulci mors in amore latet.
Singula discutias ex greco nomina Bacchi
Et discussa potes appropriare mero.
Ver Venus est,
estas Vulcanus, captus adulter
Autumpnus nobis dans aliena bona.
Sol accusator fit amator Cipridis ira
Annum retrogrado dum novat ille pede.
Intiba solsequium cichoreaque sponsaque solis
Friget et ad solis lumina versa riget.
Que retinent nomen a vespere sunt scelerate
Gentes que tenebris exseruere scelus.
Cellula matricis fons fertur Salmacis in
qua
Infans conceptus hermafroditus erit.
Cerberus est terra que carnes devorat, huius
Tres partes mundi die caput esse triplex.
Alcide mundus oblatrat quem sibi subdit
Virtutis custos intima monstra domans.
Mentes verba manus sordent, Alecto flagellat
Mentes, Thesiphone verba, Megera manus.
Mens Minos, vox est Radamantus et Eacus actus
Tres sunt et torquent crimina trina reis.
Est Ticius sudans circa mundana iecurque
Corrodens vultur cura refertur edax.
Tantalides similis tibi Tantale vivit avarus
Qui sitit in pleno quem fugit id quod habet.
Sisiphus est si quis honerosa negotia
curat,
Pronus et imperii pondere stratus humi est.
Volvitur instabilis Ixion institor errat
Transfuga discurrit statque caditque vagus.
Belides aut sumunt aut perdunt flumina, sumunt
Et perdunt fatue que fugitiva petunt.
Ino submersa moritur, dire lapidescunt,
Et volucrum cetus est fugitiva cohors.
Iupiter est aurum cum Danem decipit auro
Cuius custodes munere fallit amans.
Est Athlas doctor, ortus scola, pagina
multa
Virgultum pomum, clara sophia nitet,
Ex auro ramus fulget, sapientie sudor
Est dracho quem docti mens superare studet.
Septem germane quarum sunt aurea poma
Sunt artes septem quas rutilare vides.
Fert Athlas celum dispensans dogmata celi
Que fertur Perseus subripuisse sibi.
Unicus est oculus regimen quod tres habuere
Quod sibi submittit bellica dextra viri.
Est
Gorgon cultrix terre communeque nomen
Est tribus, hiisque magis ore Medusa nitet.
Conformes lapidi facit esse Medusa stupore
Dum rutilante coma quemque rigere facit.
Gorgona sed Perseus superat, cuius sibi regnum
Subiugat et calcat sub pede dulce malum.