Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
John of Garland
Intecumenta super Ovidium Metamorphoseos

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

VIII. [317-344]

Nisi purpureus crinis caput esse cruentum
Fine notat, cuius munere vivit homo.
Vertitur in nisum Nisus, contraria Niso
Filia vivit avis facta molesta patri.
Taurus adulter erat regisque notarius idem
Est dictus pueros progenuisse duos.
Hii sunt Mynois, sunt Tauri, sed sapientes
Propter adulterium monstra fuisse volunt.
Efficitur perdix conformi nomine Perdix.
Artis homo perdix iure fit artis avis.
Fax est fatalis Melagri perdere fortis
Rite virum magica qua fuit usa parens.
Germanas velat Meleagri pluma vagantes
Dum volat instabilis et fugitiva cohors.
Stipes fatalis est frater quo Meleager
Occisus mortis tristia fata subit.
Terras vicinas germanas dicimus esse
Quas sibi distinctas dividit unda maris.
Baucidis ostendit timidique Phylemonis alma
Religio superos quod timeas et ames.
Regna tenere Fames lapidosa per arva videtur
Qua se diminuit vir sibi corpus alens.
Filia quam vendit Erisicton nunc equa nunc bos
Nunc ales, pisces nunc capit ere cibo.
Est equa dum subportat honus, bos cultibus agri
Ales dum querit oraque patris alit.
Piscator lucrum piscatur, frondet et arbor
Fructificans, aliis hoc tribuisse potes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2007 EuloTech