| Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
| John of Garland Intecumenta super Ovidium Metamorphoseos IntraText CT - Text |
Pitagoras factus Euphorbius
innuit ambos
Eiusdem primos dogmatis esse viros.
Dogma quid hoc fuerit Nasonem consule, doctis
Quid dicatur adhuc hic superesse volo.
Spiritus Egeria
nocturna refertur amica.
Effundit fontis amne
futura Nume.
Ypolitum juvenem mores habuisse seniles
Dicimus et carnis exsuperasse malum.
Est pectus serpens Epidaurius, hic quia cautus
Hic quia subtilis, hie quia doctus erat.
Iulius
est stella quia Christi stella reluxit
Huius post mortem, stella notata Magis.
In Salvatoris ortu nova stella relucet.
Auctorem veterum stella novata notat.
Quod non subiaceat stellis, quod iura planete
Non dominentur ei, propria stella probat.
Non sibi dicetur patrem sumpsisse planetam.
Stella planetarum quam notat esse patrem
Stella michi niteat occasus nescia, finem
Dans rebus, finis sit sine fine michi.