Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
John of Garland
Intecumenta super Ovidium Metamorphoseos

IntraText CT - Text
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

[53-118]

De terra figulum finxisse Promethea primo
Fabula fert hominem. Res clamidata latet.
Est sermo fictus tibi fabula vel quia celat,
Vel quia delectat, vel quod utrumque facit.
Res est historia magnatibus ordine gesta
Scriptaque venturis commemoranda viris;
Clauditur historico sermo velamine verus,
Ad populi mores allegoria tibi.
Fabula voce tenus tibi palliat integumentum,
Clausa doctrine res tibi vera latet.
Fabula clave patet, tua nam doctrina, Prometheu,
Informasse prius fertur in arte rudes.
Celitus affirmas lucem rationis oriri
Celestesque plagas a ratione peti.
Principio mundi cum floruit inclita vita,
Etas ex auro floruit absque malo.
Saturnus satur est annus, saturatio primi
Temporis. Huic hostis filius eius erat.
Tempus quod sequitur secuisse virilia patris
Dicimus inque maris precipitasse chaos.
Tempus Saturnus, ubertas mentula, proles
Posteritas, venter est mare, spuma Venus.
Iam propter varios effectus asserit error
Plures esse deos, est seges aucta mali.
Non uno contenta deo patet etheris aula,
Sed tot divorum pondere pressa labat.
Primo formavit statuam sibi Belus ut illam
Servus adoraret, paruit ergo timor.
Eiecisse deos mundus sitit. Inde ruinam
Primus habet, virtus mentis ab arce fugit.
Virtutes Superi, viciorum turba Gigantes,
Mens humilis Phlegra, mons tibi fastus erit.
Si lupus est areas, lupus est feritate lupina
Nam lupus esse potes proprietate lupi.
Vir misisse viros et nimphas nimpha refertur
Si plus in coitu seminis alter habet.
Est aqua Deucalion est ignis Pirra, parentes
Sunt lapides lapidum qui pietate carent.
Phebus Phitonem superat, sapiensque malignum,
Fallacemque virum sub ratione premit.
Mentibus hec arbor sapientum virgo virescit
Que quamvis fugiat victa labore viret.
Est virgo Phebi sapientia facta corona
Laurus, quam cupida mente requirit homo.
Fracto teste fagit Yo vaga bos fugitiva
Indiga discurrens fine beata tamen.
Argus ab arguto fertur qui plenus ocellis
Ante retro, plena calliditate sapit.
Cauda pavonis tandem pinguntur ocelli
Quando divicias despicit argus homo.
Dicitur accessus prior ala, sequensque recessus,
Fax ardor, tela sunt duo: velle, fuga.
Mercurius mentes curans deus eloquiorum.
Verbi mobilitas dicitur ala duplex.
Sermonis virga vis est sopire tyrannos,
Fertur, et egrotis mentibus addit opem.
Est instrumentum virge syringa virilis
Cum quo vesicam phisica dextra levat.
Phos lux dicetur et Pheton dicitur inde,
Sic splendor solis filius esse potest.
Philosophi radium generat sapientia cuius
Currum deducit, sed cadit arte rudis.
Est vero Pheton autumpni lucidus ardor
Cum, dempto fructu, terra cremata iacet.
Helios Heliades nomen sumpsere sorores.
Sunt flores teneri sole parente sati.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

IntraText® (V89) © 1996-2007 EuloTech