Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius VII
Epistolae vagantes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

51 (estate 1083)

G. episcopus seruus seruorum Dei archiepiscopis episcopis et abbatibus in Gallia constitutis, qui in gremio sanctae Romanae ecclesiae permanere uidentur, salutem et apostolicam benedictionem.

Quantas tribulationum angustias et persecutionum procellas ac pondera periculorum uniuersalis mater sancta Romana ecclesia temporibus istis perpessa sit quia credi uix potest ex maiori parte latet scientiam uestram. Ad haec quoque quid consolationis quidue suffragii per uos suos filios debitae compassionis perceperit, uos ipsi cognoscitis. Quod enim sine dolore uix possumus uel reminisci, ita caritas pene cunctorum circa eam refrixit ut haec tempora per euangelium praesignata quodam modo specialiter uideantur ubi dicitur: "Quoniam abundauit iniquitas refrigescet caritas multorum." Vnde quid aliud dixerim, nisi quod uos qui aut segniter neglexistis aut pauide refugistis matri uestrae in tanta pressura solatiari nomine filiorum indignos et caritatis uisceribus alienos uos ostendistis ? Quem uero pudorem uel potius quantum dolorem quisquis est sanae mentis non sentiat, cum consideret persecutores christianae religionis tanta factionis conspiratione sic omnimodis annisibus non solum res suas profundendo sed etiam se ipsos morti tradendo ad explendam animi atrocitatem huc usque desudasse, neminem autem uel uix paucissimos iustitiae fautores aut corporis laborem subire aut rerum dispendia pati aut de suis bonis opem matri ecclesiae ferre curauisse. Verum utcumque uestra fraternitas sese habuerit, "benedictus Deus et pater domini nostri Ihesu Christi, pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra", qui nos ab aduersariorum manibus et persecutorum uiolentia protegens, hactenus in manu nostra iustitiam secundum testimonium conscientiae nostrae defendit atque potentiae suae uigore humanae infirmitatis imbecillitatem nostram corroborans, ad iniquitatem peruerti nos nullis promissionum blandiciis, nullis uexationum terroribus sinit. Ipsi ergo immensas gratias referimus qui nos infractos hucusque in pressurae tempestate conseruans ad quandam spem tranquillitatis sic liberis incessibus duxit, ut non nos contra principalem iustitiae intentionem egisse aut propria conscientia aut religiosorum uirorum qui nouerunt examinatio reprehendat.

De caetero, fratres, ut causa iurgiorum et discordia quae inter apostolicam sedem et regnum iamdudum agitatur, annuente Domino, communi diligentia ualeat congruum finem sortiri, uos ad sinodum quam in medio Nouembri celebrare disposuimus praesentium litterarum conuocatione ex parte beati Petri apostolorum principis praecipientes inuitamus. Hoc etiam uestram fraternitatem scire uolumus quia, ut secure et ad nos uenire et in uestram patriam Deo protegente possitis redire, fideles nostri a maioribus qui nunc erant in curia Heinrici dicti regis iuramento securitatem receperunt. Desideramus enim una uobiscum tractare, diuino fulti auxilio, qualiter possimus pacem Dei firmare atque ad gremium matris ecclesiae scismaticos uia regia incedendo reuocare.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License