Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius VII
Epistolae vagantes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

16 (1076, dopo il 27 settembre)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei excellentissimo filio glorioso regi Anglorum salutem et apostolicam benedictionem.

Compertum esse celsitudini tuae non dubitamus quod dictus episcopus Dolensis ecclesiae, quae Britannicae provinciae principalis est sedes, suae salutis immemor et sanctorum canonum decreta conculcans, eamdem ecclesiam per simoniacam haeresim impudenter inuaserit et prolixo iam tempore oppresserit uiolenter. Datis namque comiti Alano copiosis muneribus, quae usque hodie ad probamentum prius nequitiae in propatulo extant, non per ostium in ouile Christi sed ut fur et latro aliunde irrepsit. Qui etiam nec hoc scelere contentus iniquitatem super iniquitatem apposuit et, quasi simoniacum esse parum et pro nihilo deputaret, nicolaita quoque fieri festinauit. Nam in ipso tam perniciose adepto episcopatu nuptiis publice celebratis scortum potius quam sponsam ducere non erubuit, ex qua et filios procreauit; ut qui iam spiritum suum animarum corruptori per simoniaca commercia prostituerat, per foedae libidinis incestum corpus suum ita in contumeliam diabolo consecraret; et sic in eo nullus locus superesset Conditori quem intus exteriusque obligatum totum sibi aduersarius non uendicasset. Nec tamen huc usque conatus malitiae substitit, sed etiam atrocissimum facinus turpissimumque flagitium horrendo etiam sacrilegio cumulauit. Nam adultas ex illicito matrimonio filias, praediis ecclesiae et redditibus nomine dotis collatis atque alienatis, scelere immanissimo maritauit. His iniquitatibus coopertus, eamdem tamen ecclesiam dilaceratam dissipatamque, si liceat, incubare molitur. Quibus de causis celsitudo tua nouerit illum iam beati Petri apostoli spiculo perfossum et nisi sceleris resipuerit anathemate mortifero esse damnatum. Quapropter paterna caritate te ammonere et causam breuiter exponere studuimus, ne fortasse per ignorantiam tam scelesto homini tandiu in tenebris suis iacenti ulterius auxilium praebeas neue sceleris eius te participem facias; sed sedi apostolicae nostrisque monitis modeste parendo illum a te repellas, uel etiam ut tandem aliquando sibi consulat atque ad remedium paenitentiae confugiat blande suadendo, si poteris, inducas. Nam tales in malo perseuerantes fouere et adiuuare nihil est aliud quam iram Domini contra se prouocare. Nos uero supradictae ecclesiae afflictionem diutius non ferentes, Deo inspirante, uirum uita probabilem et compertae religionis inibi ordinauimus et consecrauimus, uidelicet S. Melanii abbatem; qui cum ob alias causas quas explicare prolixum est ad nos uenisset, pontificatus onus ex insperato subire compulsus est. De quo confidimus in Domino quia si, ut desideramus litterisque nostris multipliciter implorare curauimus, principum terrae bonorum uirorum gratiam et studia habere meruerit, Domino cooperante, sub beati Petri patrocinio ecclesiam in melius restaurabit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License