Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius VII
Epistolae vagantes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

34 (1079 circa)

Gregorius episcopus seruus seruorum Dei Anselmo uenerabili abbati Beccensi salutem et apostolicam benedictionem.

Quoniam fructuum tuorum bonus odor ad nos usque redoluit, quam dignas grates Deo referimus et te in Christi dilectione ex corde amplectimur, credentes pro certo tuorum studiorum exemplis aecclesiam Dei in melius promoueri et tuis similiumque tibi precibus etiam ab instantibus periculis Christi subueniente misericordia posse eripi. Nosti, frater: si iusti apud Deum praeualuit oratio, quid iustorum ? Praeualebit equidem, immo impetrabit sine dubio quod petierit. Ipsius etiam ueritatis auctoritate cogimur hoc confiteri: "Pulsate", inquit, "et aperietur uobis, petite et accipietis." Pulsate simpliciter, petite simpliciter, haec etiam quae sibi placeant. Simplex est ostium, simplex dator; uult peti simplicia et quae sibi conueniant. Hoc modo aperietur, hoc modo accipietis, hoc modo iustorum exaudietur oratio. Vnde uolumus tuam tuorumque fraternitatem assidue Deum orare ut aecclesiam suam et nos qui ei licet indigni praesidemus ab instantibus hereticorum oppressionibus eripiat et illos errore dimisso ad uiam ueritatis reducat.

Querimoniam apud nos fecit quidam peregrinus de quodam conuerso tuo. "Iustus Dominus et iusticias dilexit, aequitatem uidit uultus eius." Imitare Dominum tuum, imitare magistrum a quo habes doctrinam uitae. Praecipimus et nos ut ei iusticiam facias coram Huberto dilecto filio nostro et, ut intelleximus, amico tuo.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License