Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius VII Epistolae vagantes IntraText CT - Text |
1 (1073, dopo il 30 giugno)
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei carissimo fratri in Christo Lanfranco uenerabili Cantuariorum archiepiscopo salutem et apostolicam benedictionem.
Qualiter nobis apostolici regiminis honor et onus impositum sit, et quantis undique stringamur angustiis, praesentium tibi portitor indicabit, cui respectu tuae dilectionis etiam nonnulla nostris adhuc familiaribus occulta aperuimus. De caetero in primis fraternitatem tuam rogamus ut Deum pro nobis iugiter exorare non pigeat, et subditos sibi uel coniunctos fratres suis nos orationibus apud Deum iuuare commoneat. Quanto enim in maiore periculo positi sumus, tanto amplius tuis et bonorum omnium suffragiis indigemus. Nos etenim, si diuinae uindictae iudicium effugere uolumus, contra multos insurgere et eos in animam nostram prouocare compellimur. Nam dum omnes fere, sicut ait apostolus, quae sua sunt non quae Ihesu Christi quaerunt, regnorum principes et huius mundi potentes ut cupiditates suas expleant legem Dei et iusticiam non iam neglegenter deserunt sed summis conatibus impugnant, ut illud prophetae nunc sub oculis uideamus impletum: "Astiterunt reges terrae, et principes conuenerunt in unum, aduersus Dominum et aduersus christum eius." Episcopi uero et qui pastores animarum esse deberent, mundi gloriam et delicias carnis insatiabili desiderio prosequentes, non solum in semetipsis quae sancta quaeque sunt religiosa confundunt, sed subditos suos ad omne nefas operum suorum exemplo pertrahunt. Quibus non contraire quam nobis periculosum resistere autem et eorum nequiciam refrenare quam difficile sit, tua prudentia nouit. Sed quoniam quos dolores inter has patiamur angustias, ut supradiximus, huic communi filio nostro tibi referendum exeruimus, plura de his dicere supersedemus. Tuam uero fraternitatem etsi monitore non egeat, impellente tamen nos sollicitudine admonemus quatinus grauiora usquequaque resecare uitia studeat, et inter omnia et prae omnibus nefas quod de Scottis audiuimus, uidelicet quod plerique proprias uxores non solum deserunt sed etiam uendunt, modis omnibus prohibere contendat. Ad haec enim apostolica te auctoritate fultum esse uolumus, ut non solum in Scottis hoc scelus sed etiam in aliis, si quos in Anglorum insula tales esse cognoueris, dura animaduersione punias et radicem tanti mali prudenti sarculo correctionis penitus extirpare non differas.