Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Gregorius VII
Epistolae vagantes

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to show the links to concordance

39 (marzo, 1080)

Domnus ac beatissimus papa Gregorius VII anno pontificatus sui septimo in basilica Lateranensi quae et Constantiniana dicitur in honore Saluatoris et beati Iohannis Baptiste consilium generale celebrans, indicto cunctis silentio, surrexit et dixit: Noueritis, fratres et consacerdotes nostri, immo tota haec sancta synodus cognoscat et sciat, quia cum ultra montes multa sint monasteria ad honorem Dei omnipotentis et beatorum apostolorum Petri et Pauli nobiliter et religiose fundata, inter omnia quoddam in illis partibus habetur, quod quasi peculiare et proprium beato Petro et huic aecclesiae speciali iure adheret, Cluniaticum uidelicet, ad honorem et tutelam huius sanctae et apostolicae sedis ab ipsis primordiis principaliter adsignatum, et faciente diuina clementia sub religiosis et sanctis abbatibus ad id usque dignitatis et religionis peruenit, ut ceteris monasteriis, quamuis multis antiquioribus, quantum ipse cognosco, in Dei seruitio et spiritali feruore praecellat, et nullum in terra illa quod ego sciam huic omnino ualeat adaequari. Nullus enim abbas umquam ibi fuit qui sanctus non fuisset. Quod abbates et monachi huius semper aecclesiae filii in nullo degeneres extiterunt, nec curuauerunt genua sua ante Bahal nec Bahalim, nec Geroboam, sed huius sanctae Romanae sedis libertatem dignitatemque imitantes, quam ab origine traxerunt, nobiliter sibi per successionis seriem auctoritatem seruauere. Non enim alicui umquam alienae uel terrenae potestati colla subdiderunt, in sola beati Petri et huius aecclesiae subiectione defensioneque permanentes. Et idcirco uolumus atque apostolica auctoritate firmamus et contradicimus, ut nulla umquam persona, parua uel magna, siue potestas aliqua, non archiepiscopus, non episcopus, nullus regum, ducum, marchionum, principum, comitum, nec etiam aliquis legatus meus, supra illum locum et monasterium umquam buccam suam aperiat aliquamue exerceat potestatem. Verum iuxta tenorem priuilegii nostri et antecessorum nostrorum auctoritatem, et libertatis immunitatem sibi ab hac sede concessam integram perpetuamque omnino possideat, ut tantummodo sub alis apostolicis ab omni aestu et turbine inpugnationis respiret, et in gremio huius sancta aecclesiae, ad honorem omnipotentis Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli in perpetuum dulcissime quiescat.

Et ita uertens se domnus papa ad dextram partem sinodalis conuentus, percunctatus est eos dicens: "Placet ita uobis ? Iaudatis ?" Responderunt: "Placet, laudamus." Vertens se iterum in sinistram eodem modo interrogauit. Eodem quoque modo responsum est a sancto conuentu: "Placet, laudamus." Post haec uerba stando in throno pontificali perorata domnus papa assedit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License