Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius VII Epistolae vagantes IntraText CT - Text |
40 (prima del 23 dicembre 1080)
Gregorius episcopus seruus seruorum Dei clero, vicecomiti Aymerico, nec non uniuerso populo Narbonensi. Apostolicam benedictionem libenter mandaremus si in apostolicae sedis reatum incurrisse uos non cognosceremus. Verum, ubi ab eadem uos resipuisse excommunicatione cognouerimus et archiepiscopalem patri uestro Dalmatio obedientiam exhibere, benedictionem beati Petri mandabimus. Sicut nouit prudentia uestra, inimicus humani generis ecclesiam uestram malis et simoniacis pastoribus inuasam quasi ius proprium longo tempore possedit. Sed condolentes necessitati ac periculo uestro, bonum et legalem pastorem uobis praeficiendum censuimus, non aliunde sed per ostium, id est per Christum, intrantem. Qui enim aliter, id est sine Christo, ingrediuntur, fures sunt et latrones, ad hoc constituti, ut gregem dominicum mactent et perdant. Hic itaque, apostolicae sedis benedictione et auctoritate confirmatus, per exemplum laudandae conuersationis suae et documentum praedicationis quidquid culpa et iniuria malorum pontificum inter uos commissum est, Deo auxiliante, poterit corrigere uosque bonus pastor summo pastori deuotissime commendare. Admonemus itaque prudentiam uestram ut eum quem legaliter ecclesia Romana uobis constituit honeste et cum beneuolentia recipiatis et ei sicut spirituali patri et archiepiscopo obedientiam et reuerentiam impendatis, memores dominici sermonis fideles suos commendantis: "Qui uos audit, me audit; et qui uos spernit, me spernit." Neque enim uos ignorare uoluimus quod si quis uestrum, quod non speramus, obedientiam sibi contradixerit, iram Dei et uindictam beati Petri ad periculum suum prouocabit; et sententiam excommunicationis in Tolosa synodo a legatis nostris promulgatam apostolica auctoritate confirmabimus. Qui uero obediens fuerit, gratia et benedictione eiusdem apostolicae sedis gaudebit.