Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius VII Epistolae vagantes IntraText CT - Text |
45 (1082)
G. episcopus seruus seruorum Dei R. glorioso Flandrensium comiti salutem et apostolicam benedictionem.
Notum tibi esse non dubitamus quantum nos hactenus nobilitatem tuam dilexerimus, cuius industriam inter ceteros Franciae principes satis honesta fama commendabat. Vnde quia bonis studiis tuis congratulamur, cum contraria de te referuntur multum profecto dolemus. Audiuimus nuper te cuidam clerico sacrilegio Lamberto, qui publice Taruanensem episcopatum mercatus est, contra uoluntatem clericorum illi ecclesiae imposito imo ab eis omnino iampridem repudiato assensisse, eique adiutorium et potestatem ecclesiam inuadendi praestitisse. De qualibus ipsa Veritas dicit: "Qui non intrat per ostium in ouile ouium sed ascendit aliunde, ille fur est et latro", et beatus papa Leo: "Non habeatur inter episcopos qui non fuerit a clero electus et a populo expetitus." Oportet ergo prudentiam tuam diuinae maiestatis omnipotentiam et districtionem prae oculis incessanter habere, nulliusque mortalium gratiam uel timorem illi praeferre cui et uitam et salutem et honorem tuum non ambigis te debere. Ergo quia te audiuimus admonitu fidelitatis quam regi Philippo feceras ad id periculose esse inductum, ex parte omnipotentis Dei praecipimus ut, si praedictus Lambertus tam nefariis modis ad episcopatum prorupit, nullatenus ei sacerdotalem obedientiam uel reuerentiam exhibeas, sed a male mercata et inuasa sede alienum et extorrem facere praefatis clericis amminiculando procures. Non enim te decet aestimare illa te adiuratione ad tam grauissimum scelus adstringi, quia perniciosius est illum per quem iuratur quam cui iuratur, et Deum quam hominem offendere. Simul ipse satis perpendis quia plus debetur animae quam corpori, et tunc profecto fidelitas perspicue magis seruatur iubenti quando salus animae eius corporeis commodis et iniquis praelata iussis magis attenditur. Age ergo ut non pro homine supplicium sed pro Dei timore expectare debeas praemium; atque sic praedictis clericis qui promotioni illius libere ex parte Dei contradixerunt opitulari eosque defendere procures, ut quanto te gratia diuina altius sublimauit, tanto magis et bonis fiduciam et prauis terrorem praebeas, ceterisque principibus te imitabilem reddas. Plumbeo sigillo idcirco signari literas istas noluimus, ne si forte caperentur ab impiis eodem sigillo posset falsitatis quippiam fieri.