Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius VII Epistolae vagantes IntraText CT - Text |
46 (1082)
G. episcopus seruus seruorum Dei clero et populo Taruanensis ecclesiae, praecipueque nobili comiti R., salutem et apostolicam benedictionem, si obedierint.
Sicut aliis literis misimus, non ignorat solertia tua nos iamdudum te satis diligere propterea quod te bonis studiis inter ceteros Franciae principes, fama ferente, audiuimus eminere. Nam potioris erga te dilectionis habendae causa nobis haec extitit, quia te christianae religionis amatorem ecclesiasticaeque disciplinae et honoris suffragatorem ac defensorem in quibusdam cognouimus. Vnde cum a solita probitate contraria forte audiuimus, quantum doleamus prudentia tua satis perpendit. Nuper uero de te quoddam nobis innotuit, quod, sicut a priscis moribus tuis alienum, ita quoque penitus credere uisum fuit indignum, uidelicet quod contradicentibus Taruanensis ecclesiae clericis renitentibusque, tua protectione auxilioque fretus, quidam Lambertus illius ecclesiae sedem inuaserit. Qui publice simoniacus, aperte diuini muneris emptor, quanto se in tali negotio turpiorem et impudentiorem ostendit, tanto tuum non fauorem sed zelum, non opem sed repulsionem experiri debuit. Verum quia obstante rege, sub specie timoris ne peierares, ad id mali inductus fuisse diceris, idcirco iampridem et nunc literis te admonere censuimus quatinus, uanum timorem abiiciendo, quod iure metuendum uidetur attenderes. Nouerit ergo prudentia tua fidelitatem terreno domino tunc non recte seruari cum coelestis Domini et Creatoris gratia per illam probatur offendi, et si corpori multo amplius animae, si mortali homini multo maxime sempiterno Deo fidem et deuotionem deberi. Proinde tam nobilitati tuae quam et praefatae ecclesiae clero et populo ex parte beati Petri praecipimus ut praedicto Lamberto nullam episcopalem reuerentiam exhibeatis, sed ipsum uelut furem et latronem existimantes ab inuasa sede propellere, fautoresque ipsius donec resipuerint cohibere procuretis. Quod si se praedictus inuasor ferre praeiudicium dixerit et de re sua non ita esse ut dicitur, se posse probare existimauerit, audientiam legati nostri Diensis immo Lugdunensis archiepiscopi petat, quatenus per competentem illius discussionem iustumque iudicium obtinere quod postulat aequitas ualeat.