Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Gregorius VII Epistolae vagantes IntraText CT - Text |
9 (1075)
Gregorius seruus seruorum Dei Ottoni Constantiensi episcopo salutem et apostolicam benedictionem.
Perlatum est ad nos de fraternitate tua quod satis inuitus et mestus audiui quodque, si uel de extremo christiane plebis membro ad audientiam nostram deferretur, seueriore districtioris discipline censura esset proculdubio castigandum. Cum enim, apostolica auctoritate et ueridicis sanctorum patrum sententiis incitati, ad eliminandam symoniacam heresim et precipiendam clericorum castitatem pro nostri officii debito exarsimus, Mogontino uenerabili archiepiscopo confratri nostro, cui plures et late dispersi suffraganei sunt, hoc obedientie munus iniunximus, ut tam per se quam per coadiutores suos hoc Romane ecclesie decretum uniuerso clero studiosius inconculcaret et inuiolabiliter tenendum proponeret. Tibi quoque, cui plurimus Constantiensis episcopii clerus et populus amplissime dilatatus, ob eandem causam speciales litteras cudere bulla nostra impressas collibuit, quarum fultus auctoritate tutius animosiusque preceptis nostris obtemperares et de sanctuario Domini symoniacam heresim et fedam libidinose contagionis pollutionem expelleres. Apostolica namque beati Pauli prepollet auctoritas qua, fornicatores et adulteros cum ceteris sceleratis connumerans, diffinitam sue iussionis sententiam subicit: "cum eiusmodi nec cibum capere". Preterea uniuersus catholice ecclesie cetus aut uirgines sunt aut continentes aut coniuges. Quicumque ergo extra hos tres ordines reperitur, inter filios ecclesie siue intra christiane religionis limites non numeratur. Vnde et nos, si uel extremum laicum pelicatui adherentem liquido cognouerimus, hunc uelut precisum a corpore dominico membrum donec peniteat condigne a sacramentis altaris arcemus. Quomodo ergo sanctorum sacramentorum distributor uel minister esse debet, qui nulla ratione potest esse uel particeps ? Sed illa beati pape Leonis nos impulit auctoritas, qui subdiaconis ineundit conubii licentiam prorsus abstulit; quod decretum beati pape Leonis posteriores sancte Romane ecclesie pontifices, maxime doctor eximius Gregorius, ita pro lege sanxerunt ut deinceps tribus his ordinibus ecclesiasticis, sacerdotibus leuitis et subdiaconibus, uincula coniugalia omnino sint prohibita. Cum autem hec omnia tibi obseruanda pastorali prouidentia transmitteremus, tu, non sursum cor sed deorsum in terra ponens, predictis ordinibus frena libidinis, sicut accepimus, laxasti, ut qui mulierculis se iunxerant in flagitio persisterent, et qui necdum duxerant tua interdicta non timerent. O impudentiam, o audaciam singularem, uidelicet episcopum sedis apostolice decreta contempnere, precepta sanctorum patrum conuellere, immo uero preceptis contraria ac fidei christiane repugnantia de superiori loco et de cathedra pontificali subiectis ingerere. Quapropter tibi apostolica auctoritate precipimus, ut ad proximam synodum nostram prima ebdomada quadragesime te presentem exhibeas, tam de hac inobedientia et sedis apostolice contemptu quam de omnibus que tibi obiciuntur canonice responsurus.