Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Dux legatos ad imperatorem dirigit, ut Hugonem Magnum, et alios nobiles solvat, quos detinebat in vinculis: universa regio praedae exponitur, et tandem nostri Constantinopolim perveniunt.

Praeerat autem per idem tempus Graecorum imperio vir nequam et subdolus, Alexius nomine, agnomine dictus Connino. Qui cum esset in imperiali palatio a domino Nicephoro, cognomento Botoniath, qui tunc in sceptris agens principabatur, plurimum honoratus; et megadomestici dignitate, quem nos majorem senescalcum appellare consuevimus, fungeretur officio, ab imperatore secundus, contra dominum et benefactorem suum malitiose recalcitrans, quinto vel sexto anno, antequam populus noster accederet, depulso domino imperium invaserat; et detinere praesumebat violenter occupatum. Missi ergo domini ducis legati ad imperatorem accedentes, praedictum nobilem virum cum sociis suis, sicut eis fuerat injunctum, instantissime postulant absolvi. Quod cum eis ab eodem imperatore praecise negaretur, ad nostras expeditiones, quae jam Adrianopolim pertransierant, ibi residentes in pascuis, reversi sunt. Postquam vero, eisdem referentibus nuntiis, dux et alii principes, quod nequaquam praedictos nobiles vellet imperator absolvere, cognoverunt, de communi consilio universam illam regionem legionibus suis exponunt ad praedam. Cumque per octo dies ibi moram fecissent continuam, universa depopulati sunt. Quod audiens imperator, nuntios ad eumdem ducem dirigit, rogans ut a praeda desistat ejus exercitus, et nobiles quos repetierat, recipiat expeditos. Cui verbo dux libenter acquiescens, praeda suis inhibita, pacatis legionibus, Constantinopolim pervenit: ubi ante urbem, in manu robusta et copioso exercitu, fixis tentoriis castrametatus est. Occurrentes autem praedicti nobiles viri, dominus videlicet Hugo Magnus, Drogo de Neella, Willelmus Carpentarius, Clarembaldus de Vendoliolo, extra urbem in castra ducis se contulerunt, gratias pro sua liberatione soluturi: quos cum multa charitate et debita honorificentia susceptos benigne habuit secum aliquandiu, eorum molestiis, quas pertulerant praeter merita, fraterne compatiens.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License