Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT VI. Imperator ad se ducem invitat, ille renuit introire; graves oriuntur inter eos inimicitiae: fraude imperatoris, ducis exercitus transfertur ad locum angustiorem.

Interea vix mutuos dissolverant amplexus et alternis erant confabulationibus recreati, cum ecce imperatoris adsunt nuntii, monentes ut ad dominum imperatorem cum paucis dux introire festinet. Dux vero, habito consilio, illuc ire distulit; unde indignationem plurimam concipiens imperator, forum rerum venalium legionibus quae cum duce advenerant interdixit. Porro principes populi videntes indigentiam et alimentorum defectum, rursum de communi consilio per suburbana longe lateque cum ingentibus armatorum copiis discurrentes, greges et armenta undique contrahunt; et alimentorum omnimodam in castra referunt opulentiam; ita ut usque ad satietatem minores etiam abundarent. Videns ergo imperator regionem universam praedae et incendiis expositam, timens ne deterius etiam aliquid contingeret, iterato commercium restitui praecepit. Cumque Nativitatis Dominicae dies immineret solemnis, decreverunt apud se, religionis intuitu, per illos dies quatuor nostri principes ab omni praeda et qualibet injuria manus cohibere. Quibus in omni quiete et tranquillitate peractis, adfuit imperatoris nuntius, monens verbis pacificis, et tamen in dolo, ut ponte transito, qui est juxta palatium, quod appellatur Blaquernas, legiones suas transferant, in palatiis quae super littora Bosphori erant plurima hospitaturi. Potuit autem facile persuadere; nam instantis maxima erat importunitas hiemis et pluviarum intemperies inaudita, ita ut eorum papiliones vix possent cohibere stillicidia: unde et victus et supellex omnimoda de madore jugis aquae corrumperentur et putrescerent. Sed nec homines, nec jumenta, nec caeterorum quaelibet animantium, vim algoris penetrabilem et nivium crebram, imo pene continuam, poterant tolerare diutius asperginem importunam, quibus omnibus supra vires angebantur incessanter. His autem, etsi verbo compati videretur imperator, longe tamen alia mens ejus erat: et eo tota ejus properabat intentio, ut legionibus in locis angustioribus collocatis, minorem evagandi haberent licentiam; et ipse eas pro arbitrio cohibendi majorem reciperet potestatem. Quod ut plenius intelligatur, de situ praedictae urbis aliquid est interserendum.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License