Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IX. Populus ad arma convolat, regionem depopulatur universam: ingens fit in castris victualium opulentia.

Postea demum luce reddita, edictum est publice, ut ad arma populus consurgeret: et pars sub certis ducibus deputatis, universam perlustraret regionem; et alimentorum, quorum imperator commercium interdixerat, copias, vel violenter, vel cum pretio comportaret, gregibus et armentis, frugibus et universis alimentorum generibus non parcentes; pars vero cum duce et quibusdam aliis magnatibus, ad tutelam castrorum in exercitu remaneret. Fraudem imperatoris et suorum compertam habentes, contra ejus muscipulas, quanta poterant, se armabant cautela. Factum est igitur, ut qui pabulatum egressi sunt, sex diebus continuis cum ingenti, tam equitum quam peditum multitudine, suburbana per circuitum usque sd sexaginta milliaria confringentes, tantam alimentorum in castra die octava contulerunt copiam, ut amplius esset opinione hominum; et vix gregum et armentorum, vehiculorum quoque et jumentorum turbas ante se trahere possent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License