Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT X. Nuntius Boamundi ad ducem accedit, ne cum imperatore conveniat deposcit: responsio ducis.

Dum haec vero in castris aguntur, ecce domini Boamundi nuntius praesens ante ducem astitit, praedicti principis litteras deferens in haec verba: Noveris, virorum optime, quod tibi contra feram pessimam et cum homine nequam incumbit negotium, cujus propositum est semper fallere et omnem Latinorum nationem usque ad mortem modis omnibus persequi; et quod de eo recte sentiam, tuo quoque aliquando approbabitur judicio. Novi enim Graecorum malitiam et odium adversus Latinorum nomen pertinax et obstinatum. Cede ergo, si placet, urbe relicta, ad partes Adrianopolitanas vel circa Philipoppolim, et legiones tibi a Domino commissas, in locis uberibus, alimentis et otio praecipe recreari. Ego autem, auctore Domino, circa veris initium festinus adero, consilium et auxilium fraterna charitate, tanquam domino meo, contra impium Graecorum principem ministraturus. Perlectis igitur litteris, et earum tenore plenius intellecto, de communi principum consilio litteris et viva voce respondit in haec verba: Novi, dilectissime frater, et fama referente pridem edoctus sum quod odio inexorabili Graecorum astutiae populum semper nostrum persequi ardentissime studuerunt, et si quid mihi defuit prius ad scientiam, quotidie per experimentum addisco plenius; nec dubito quin justo zelo adversus eos movearis, et de eorum nequitia recte sentias. Sed Dei timorem habens prae oculis, et propositum meum considerans, arma infidelibus debita in populum convertere Christianum reformido. Adventum tamen tuum nobis desiderabilem, et aliorum principum Deo devotorum praesentiam avidissime, Deo amabilis, qui nobiscum est, exspectat exereitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License