Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XII Dux muneribus cumulatus sumpta ad tempus licentia egreditur: rerum venalium forum exhibetur; ducis legiones Bosphorum transeunt et in pago Chalcedonensi castrametantur.

Quo facto, apertis thesauris suis tam domino duci, quam ejus consortibus, dona ingentia in auro, gemmis et holosericis, et vasis pretiosis, hominum aestimationem tam operis elegantia quam dignitate materiae penitus excedentia, pro sua liberalitate contulit; ita ut usque ad supremum muneribus cumulati, et divitiarum incomparabiles copias, et principis admirarentur munificentiam. Nec semel tantum erga ducem tanta functus est liberalitate; sed ab Epiphaniorum die usque ad Ascensionem Domini singulis hebdomadibus, quantum duo viri fortes aureae monetae poterant humeris sustinere; de aereis vero denariis, decem modii, de imperiali palatio ei ministrabantur. Qui tamen omnia, nihil sibi faciens residui, nobilibus et populo, prout cuique videbatur necessarium, liberaliter erogabat. Egressi ergo a domino imperatore, sumpta ad tempus licentia, in castra reversi sunt. Unde Joannem imperatoris filium, quem usque ad domini ducis reditum obsidem in castris detinuerant, cum honesto comitatu ad patrem remiserunt. Imperator vero, edicto publice manifestato, poena mortis ejus violatoribus infligenda, praecepit, ut justo pretio et aequo pondere ducis exercitui quaelibet necessaria venderentur. Dux etiam nihilominus in castris voce praeconia sub poena mortis inhibuit, ne hominibus imperatoris aut vis inferretur, aut injuria. Sicque satis convenienter se supportantes adinvicem, mutuis cum omni tranquillitate usi sunt commerciis. Tandem vero mense Martio mediante, audiens dux, quod alii principes in vicino constituti, cum suis exercitibus advenirent, suggerente imperatore; et id ipsum volentibus tam plebe sua, quam patribus, parato navigio transiens Hellespontum, exercitum suum in Bithynia, quae prima de Asianis provinciis occurrit, collocavit; inque pago Calcedonensi castrametatus est. Est autem Calcedon civitas in Bithynia, ubi sexcentorum Patrum et triginta sex, tempore domini Leonis papae senioris et domini Marciani Augusti, contra Eutychetis monachi et Dioscori patriarchae Alexandrini impietates, quarta synodus generalis convenit: locus videlicet Constantinopoli proximus, et sola Bosphori interpositione distans; unde et urbem in vicino constitutam, erat omnibus intueri; et qui negotiis urgentibus trahebantur, ter vel quater in die ad urbem ire regiam et ad castra redire sine difficultate poterant. Quod autem maturius ducis exercitum transfretare persuasionibus suis compulerat, non de fidei sinceritate processit; sed fraude solita ducem circumvenit, ne aliis advenientibus, ejus copiae possent admisceri. Nam et reliquos qui postea subsecuti sunt, eodem artificio singillatim transire compulit, ita ut nunquam duo simul ante urbem fuerint exercitus.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License