Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XV Occurrit dux domino Boamundo, et invitum quasi ad imperatorem introducit; ubi plurimum honoratur. Tancredus interim legiones transfert in Bithyniam, ubi ducis cohortibus sociantur.

Transcursa igitur Macedonia et universa Illyrico, competendi moderamine itinere maturato, ad urbem coepit appropinquare. Cumque in vicino esset constitutus, quinta feria ante Paschalem solemnitatem, suscepta iterum imperatoris legatione, persuadente ut dimisso exercitu ad se cum paucis et familiaribus suis ingrederetur, substitit aliquantulum; et effectui mancipare quod praecipiebatur, distulit, suspectam illius habens malitiam. Dumque sic fluctuaret in incerto, ecce vir illustris dux Godefridus, ab imperatore multa precum victus instantia, ut domino Boamundo exiret obviam, et eum ad se nihil dubitantem introduceret, cum honesto principum comitatu praedicto viro occurrit magnifice. Ubi mutuis complexibus et sincerae charitatis osculo se suscipientes ad invicem, post grata colloquia et mutuas de statu singulorum interrogationes, Boamundus a domino duce commonitus, ut ad imperatorem, sicut vocatus fuerat, ingrederetur, licet primum se difficilem exhiberet, et ducis non satis exaudiret monita, imperatoris suspecta, ut praediximus, habens colloquia, postmodum tamen honesta evictus persuasione, duce praevio, ad imperatorem confidenter ingressus est. Ubi ab eodem in osculo pacis et multimoda gratia, et honore praeventus multiplici, post multa familiariter cum utroque habita consilia, factus est, ut dicitur, dominus Boamundus imperatoris homo, fidelitate manualiter exhibita, et juramento praestito corporaliter, qualiter solent fideles dominis suis exhibere. Quo facto, ex imperialibus vestiariis oblata sunt praedicto viro munera in auro, vestibus, vasis et pretiosis lapidibus, tam pretio quam dignitate incomparabilia. His igitur ita pacificatis, dum adhuc in palatio moram faceret dominus Boamundus, Tancredus vir per omnia commendabilis, ejusdem ex sorore nepos, imperatoris praesentiam studiose declinans, et colloquia universum interim exercitum in Bithyniam transtulerat, ultra Bosphorum in pago Chalcedonensi (ubi et domini ducis translatus dudum residebat exercitus, subsequentium exspectans adventum), castrametatus. Quod postquam imperatori plenius innotuit, quod dominus Tancredus ejus ita declinaverat praesentiam, aegre tulit plurimum. Sed more prudentis, injuriam dissimulans, praesentes principes iterum atque iterum muneribus cumulans immensis, cum multo honore ad castra trans Bosphorum remisit propria, ubi junctis agminibus, et plena charitate sociatis, in conspectu urbis uterque residebat exercitus, exspectantes subsequentium adventum principum, ut sociatis legionibus, iter quod assumpserant, unanimiter prosequerentur. Ministrabatur autem tam ex urbe regia, quam ex adjacentibus suburbanis, populo illic posito, ad sufficientiam, victus necessarius, ita ut pro voto copiosius abundarent.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License