Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVII. Comes Tolosanus, et episcopus Podiensis cum suis agminibus per Dalmatiam properant, multam difficultatem itineris in ea regione perpessi.

Porro hi duo magni et illustres viri, ab initio suscepti itineris cum suis expeditionibus, comites sibi perpetuo adhaeserunt indivisi. Erantque cum eis viri nobiles et apud suos tam nobilitate quam morum elegantia clarissimi: dominus videlicet Willelmus Aurasiensis episcopus et Rambaldus ejusdem civitatis comes, Gaustus de Bederz, Girardus de Rosseilon, Guillelmus de Montepessulano, Guillelmus comes Forensis, Raimundus Pelez, Centonius de Bear, Guillelmus Amaneu; et alii multi, quorum etsi nomina non tenemus, certum est tamen ea in libro vitae conscripta esse. Quippe qui patriam cognationem et amicos, et late diffusa patrimonia relinquentes, Christum secuti sunt, voluntariam amplexi paupertatem. Hi omnes, praedictos venerabiles viros cum omni reverentia secuti, in Italiam descenderunt, transcursaque Lombardia, per eam regionem quae forum Julii appellatur, juxta Aquileiam transeuntes in Istriam, inde tandem in Dalmatiam descenderunt. Est autem Dalmatia longe patens regio inter Hungariam et Adriaticum mare sita, quatuor habens metropoles, Iazaram et Salonam, quae alio nomine dicitur Spaletum, Antibarim et Ragusam; populo ferocissimo, rapinis et caedibus assueto inhabitata: montibus et silvis, magnis quoque fluminibus, pascuis etiam longe lateque diffusis occupata penitus, ita ut raram habeat agrorum culturam, locorum incolis in gregibus et armentis omnem vivendi habentibus fiduciam: exceptis paucis, qui in oris maritimis habitant, qui ab aliis et moribus et lingua dissimiles, Latinum habent idioma; reliquis Sclavonico sermone utentibus et habitu barbarorum. Hanc igitur ingressi provinciam, multam invenerunt itineris difficultatem, maxime propter hiemis instantiam et locorum nimiam inaequalitatem; sed et victus et alimentorum sustinentes gravem defectum, periculose satis per dies aliquot laboraverunt inedia. Locorum sane habitatores relictis urbibus et praesidiis, ad montes et silvarum condensa cum uxoribus et liberis, et cum omni substantia, quasi agrestes ferae fugientes, nostrorum formidabant aspectum. Occulte tamen, et de remoto, proficiscentis exercitus vestigia sequentes, senes valetudinarios, anus quoque grandaevas, quae lento gradiebantur itinere, seorsum reperientes occidebant. Comes vero totius multitudinis debitam gerens sollicitudinem, praemissis de principibus aliquot, qui agmina praeirent, ipse cum maxima loricatorum manu postremus semper incedebat, novissimus hospitabatur. Erat praeterea aer caliginosus et tenebrae continuae, pene palpabiles, ita ut qui sequebantur, praecedentium vix tenerent vestigia; et qui praeibant, vix per jactum lapidis ante se loca possent discernere. Terra enim, ut praediximus, rivis fluminibusque abundans, et pene tota palustris, tantam diebus singulis ex se dabat uliginem et tantam crassitudinem nebularum, ut aerem redderent pene suffocatorium. Ad haec, Sclavi Dalmatae, tanquam indigenae, locorum habentes peritiam, per abrupta montium et nemorum condensa, exercitum ex latere sequentes, frequentibus irruptionibus inermem populum, e silvis prodeuntes opprimebant. Comes vero, et alii magnates in ipsos tales saepissime facientes impetus, multos ex eis lanceis confossos et obtruncatos gladiis perimebant; pluresque saepius occidissent, nisi quia silvas habentes vicinas et ad eas confugientes, praesens captabant remedium. Accidit tamen quadam die, quod ex praedictis malefactoribus captis quibusdam, comes manus et pedes praecepit amputari, ut eorum consortes saltem hac poena deterriti, exercitum persequi formidarent. Cumque tribus hebdomadibus continuis tam laborioso itinere regionis partem transcurrissent, pervenientes ad locum, cui Scodra nomen, Sclavorum regem ibi repererunt. Cumque dominus comes, sicut vir benignus erat, affabilis et misericors, multa munerum liberalitate amicitiam contrahens, sperabat populo suo indigenarum gratiam obtinere, ut saltem commercii et rerum venalium copiam consequeretur: tandem nec hac via praedictae gentis ferocitatem emollire potuit, quos deinceps multo saeviores invenit. Cumque per dies quasi quadraginta omnem Dalmatiam multo pertransissent labore, tandem pervenerunt Durachium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License