Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XVIII. Apud Durachium eidem comiti imperialis occurrit legatus; episcopus Podiensis a Bulgaris capitur; sed Domino miserante liberatur. Iterum apud Rodestum tam imperatoris quam principum nostrorum eidem occurrit legatio.

Imperator vero comitis suspectum habens adventum, eo quod vir prudens et magnificus esset, et majores secum traheret copias, missa multo ante legatione honestorum virorum, qui ei apud Durachium occurrerent, praecepit, ut advenientem ex parte ejus officiosissime salutatum, honeste tractarent. Qui dicto parentes, in ejus praesentia constituti, viva voce et litteris eum blande allocuti sunt, imperatoris porrigentes epistolam, cujus hic tenor erat: Jamdudum, comes dilectissime, tuae prudentiae opinio celebris et probitatis late diffusa fragrantia ad nostri pervenit aures imperii; et meritis exigentibus, nos ad tui dilectionem invitavit, propositum habentes personam tuam amare et honorare propensius. Unde et tuum adventum cum multo desiderio exspectavimus, multa de publicis negotiis cum tua nobilitate imperio nostro charissima, tractare cupientes. Unde monemus attentius, ut sine tumultu et scandalis terras nostras pertransiens, ad nos festinus accedas, securus de gratia nostra et honore multiplici, quo te proposuimus praevenire. Praesentium autem latoribus dedimus in mandatis, ut rerum venalium copiam et juge commercium populo tuo bonis conditionibus faciant exhiberi. His litteris tam comes quam ejus exercitus exhilaratus admodum, rursus iter arripiens, transcursis silvis et montibus, et universa Epirotarum regione, multorum labore dierum, demum in pagum, cui Pelagonia nomen est, omnibus redundantem copiis descendentes, castrametati sunt. Ubi cum vir vitae venerabilis dominus Podiensis Episcopus longius a castris aliquantulum, hospitandi commoditatem secutus, seorsum locasset tentoria, a Bulgaris irruentibus captus est. Sed quia tantus pontifex adhuc populo Dei erat necessarius, casu, per ejus misericordiam vitae est reservatus. Nam dum unus de praedonibus aurum ab eo quaereret, eum contra caeteros tuebatur: inter quos excitato tumultu ad vocem concertantium, exercitus commotus est universus; et armis correptis in praedictos irruentes maleficos, dominum episcopum cum suis expedierunt. Tandem resumpto itinere Thessalonicam transeuntes, et omnem Macedoniam, continuatis per multos dies laboribus, apud Rodostum urbem maritimam, super Hellespontum sitam, a Constantinopoli itinere dierum quatuor distantem pervenerunt. Ubi iterum imperatoris comiti occurrit legatio et principum etiam, qui praecesserant nuntii nonnulli, monentes et exhortantes obnixius, quatenus exercitu relicto et paulatim subsequente, ipse cum paucis veniat expeditus, ut peractis apud imperatorem negotiis. accedente ejus exercitu, possit reliquos subsequi maturius; et populis properare volentibus, nullum ministret impedimentum. Praemiserat autem et ipse nuntios, qui et ipsi reversi, eum ad idem animabant.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License