Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT XXI. Comes intervenientibus principibus imperatori reconciliatur. Invitat imperatorem, ut cum reliquis principibus proficiscatur. Qui mare transierant, versus Nicaeam contendunt. Comes eos protinus insequitur.

Comes igitur juxta principum exhortationem, imperatori reconciliatur; et secundum tenorem juramentorum, quem alii praebuerant, et ipse juramentum fidelitatis exhibens, in plenam gratiam reversus, donis ingentibus et cumulatae liberalitatis, quae et numerum et pondus excederet, honoratus est. Accipientes porro et alii principes iterata dona et sumentes licentiam, ipsumque comitem specialiter rogantes, ne moram post eos faceret, ad suas in Bithynia, transito Hellesponto, se conferunt legiones. Interim quoque et domini comitis exercitus Constantinopolim pervenit, qui statim de mandato ipsius, ad eos, qui se praecesserant, transiens, reliquis exercitibus est adjunctus. Comes vero gratia rei familiaris in urbe moram faciens, per dies aliquot, simul et domestica tractabat negotia, et pro publicis, more prudentis viri, non desinebat esse sollicitus. Nam sicut ab aliis rogatus erat principibus, imperatorem frequenter honestis persuasionibus invitabat, sicut et alii ante eum sigillatim fecerant, ut proficiscentes comitaretur, et exercitus Dominici esse vellet dux et moderator. Commonitus autem saepe et saepius praedictus imperator a singulis nostrorum principum, et maxime a domino comite Tolosano, ut Dominici exercitus dux et comes esse dignaretur, et populorum, qui se divinis obsequiis mancipaverant, vellet obtinere primatum: excusabat se, dicens quod hostes circa se haberet ferocissimos, Bulgaros, Commanos, et Pincenates, qui fines imperii sine intermissione circuibant, quaerentes opportunitatem, ut subito possent irruere et ejus turbare tranquillitatem. Ideoque, licet votis plurimum conveniret tantae peregrinationis habere consortium et futurae retributionis exspectare participium, non posse regni curam deserere et hostibus circumpositis malignandi praestare occasionem. Quidquid autem loquebatur, dolus erat et circumventio, nec ob aliud haec pro se allegabat, nisi quod nostrorum profectibus invidens, sub aliquo quaesito colore, nostris suam subtraheret operam, et processum, quantum ei liceret, modis omnibus impediret. Qui vero mare jam transierant, dominus videlicet Godefridus, dominus Boamundus, dominus quoque Robertus Flandrensium comes et dominus Podiensis episcopus, compositis sarcinis, ad iter rursus accinguntur, propositum habentes versus Nicaeam pedetentim incedere; et ita suos, qui subsequebantur, operiri. Cumque per diem versus Nicomediam, quae illius provinciae, Bithyniae videlicet, metropolis est maxima, processissent, venerabilis sacerdos Petrus Eremita de locis illis finitimis, in quibus hiemis asperitatem declinaverat, cum paucis, qui de suo comitatu erant residui, proficiscentibus occurrens legionibus et principibus salutatis, eorum coetibus adjunctus est. Ubi ab omnibus benigne susceptus et de suorum casu diligenter interrogatus, rem eis seriatim aperuit; quomodo durae cervicis, incredulus, et omnino indomabilis esset populus, qui cum eo praecesserat; quodque magis culpa propria, quam facto alterius, illis occurrens infortunium accidisset. Unde compatientes ei et suorum afflictioni principes, multa illi et his, qui eum sequebantur, liberaliter contulerunt. Multiplicato igitur exercitu, et ex diversis copiis in unum convenientibus facto per Dei gratiam numerosiore, competenti moderamine iter conficientes, Nicaeam pervenerunt. Ubi castris per gyrum dispositis, loca tamen venturis principibus deputantes, urbem mense Maio quintadecima die mensis, obsederunt. Comes autem Tolosanus, pertractatis apud urbem regiam negotiis, sumpta ab imperatore licentia, et ingenti rursus munerum liberalitate honoratus, cum suis, quos secum detinuerat, castra cum omni celeritate secutus, ad urbem praedictam velox pervenit.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License