Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT II. Nostri urbem acrius impugnant: cives tamen per lacum liberum habent discursum. Solimannus consolatoriam civibus mittit epistolam.

Pervenientes igitur ante praedictam urbem nostri exercitus, acrius eam impugnare, confusis tamen agminibus, necdum castris certo ordine dispositis, coeperunt. Tamen qui praesentes erant, loca sibi certa deputantes, et his qui venturi erant, congrua designantes, ad id specialiter omnimodam dabant operam, ut civibus introitum negarent et exitum. Lacus tamen, qui civitati, ut praediximus, erat conjunctus, huic eorum nimis obstabat proposito. Nam et invecti et egredientes, paratis navigiis, pro libero arbitrio ad partes varias indemnes ferebantur. Nostri autem cum navium prorsus nullam haberent copiam, eorum discursus minime poterant impedire. Tamen id omnimodis procurabant, ne terrestri ad eos accederetur itinere, vias et introitus cum omni sollicitudine observantes. Factum est autem quod praedictus Solimannus, intelligens urbem suam obsidione molestari, ut cives consolaretur, et ad resistendum plenius animaret, mittens duos de familiaribus suis, qui ad urbem per lacum navigio descenderent, verba consolatoria per eosdem civibus dirigit in hunc modum: Adventum in hujus felicis barbari populi, qui circa urbem nostram obsidionem locare praesumpsit, non est opus ut multum formidetis. Nos enim cum ingenti fortium et nobilium virorum comitatu in vicino sumus constituti, majores adhuc quae nos subsequuntur, exspectantes copias: eritque in proximo, ut collectis in unum viribus, in eorum castra repente irruamus. Unde et vos quoque estote parati, ut nobis exterius irruentibus, vos etiam reseratis aditibus egredientes instetis unanimiter, nobis opem collaturi. Sed neque eorum suspectam vos oportet habere multitudinem, de remotis enim partibus, et a solis occasu descendentes, longi diuturnitate itineris, et laborum impendio fatigati, neque equos habent, qui belli pondus sustinere valeant; nec ipsi nobis qui recentes venimus, viribus et conatu pares poterunt reperiri. Et vos ipsi tenetis memoriter, quam facile de ingenti eorum triumphaverimus multitudine, una die plusquam quinquaginta ex eis millia exterminio mandantes. Confortamini igitur, et nolite timere; cras enim ante horam diei septimam, plenam recipietis consolationem, ab hostibus expediti.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License