Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT IV. Solimannus de montibus descendens, in castra violentus irruit; sternitur ejus exercitus; signa victoriae ad imperatorem diriguntur; ille principes remunerat.

Solimannus igitur praemissa quadam acie, in qua erant equitum decem millia, ad portam properabat Meridianam, quae domino comiti Tolosano ad custodiam erat deputata. Ignarus enim de adventu ejusdem comitis, sicut heri et nudius tertius eam arbitrabatur reperire posse vacantem; sed opinione frustratus, ibi pene majores quam alibi reperit copias. Horum tamen ignarus omnium, ad locum praedictum festinans, cum multo impetu in domini comitis irruit legiones, quae adhuc vix sarcinas deposuerant. A quibus exceptus mirabiliter, confractis conatibus, et priore penitus acie dissoluta, jam in fugam versi erant: cum ecce Solimannus cum majoribus subsequens copiis, eis refundens animos, qui jam erant dissoluti, secum iterum in nostros redire compulit. At vero dux, dominus quoque Boamundus, et comes Flandrensis, cum suis expeditionibus ad unguem armati, videntes hostium majores advenisse cuneos et turmas densiores, praeque gravi multitudine et animosa instantia, comitis exercitum supra vires fatigari, irruunt unanimiter; et hostium se inferunt legionibus, gladiis et lanceis cominus instantes. Cumque hostes quasi per unius horae spatium resistendi vires et animum viderentur habuisse, interfectis ex eis quasi ad quatuor millia, et captivatis nonnullis, in fugam versi sunt. Nostri vero hac prima victoria, opitulante Domino, potiti, obsidionem continuant, castris per gyrum sine intervallo dispositis. Ab ea ergo die neque praedictus Solimannus, neque infidelium principum aliquis, simile aliquid ausus fuit attentare, quandiu in obsidione perstiterunt. Optime porro in eo conflictu se habuerunt praedicti principes; sed et dominus Tancredus, Galterus quoque de Garlanda, Francorum regis dapifer, Guido etiam de Porsessa, et Rogerius de Barnavilla, celebrem sibi in eo negotio comparaverunt famam. Nostri igitur ad incutiendum terrorem hostibus de capitibus occisorum intra urbem plurima injici machinis jaculatoriis praeceperunt; et ex eis mille et de captivis aliquot ad imperatorem dirigentes, plurimum ejus per hoc sibi gratiam comparaverunt. Unde et pecuniam non modicam, et holosericorum diversa genera ad remunerandos exercituum principes, multa cum liberalitate direxit, praecipiens, ut et victui necessaria et rerum venalium, cum omni plenitudine, et sine dilatione ad eos deferatur commercium.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License