Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
William of Tyre
Historia rerum in partibus transmarinis gestarum

IntraText CT - Text

Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

CAPUT V. Locantur principes deputatis sibi stationibus, et urbs undique obsessa impugnatur; quidam nobiles procumbunt in acie.

Visum est igitur principibus nostris expediens esse ad propositum, urbem ex omni parte, ut praediximus, obsidione vallare; et principes congruis locare stationibus, ut ingruente civibus undique molestia, eos ad deditionem compellerent facilius. De communi igitur consilio, aequis portionibus ambitum dividunt, singulas singulis deputantes principibus: dominumque ducem cum duobus fratribus suis, et eorum legionibus ab orientali parte locant. Dominus vero Boamundus, cum domino Tancredo, et aliis principibus, qui eum secuti fuerant, quorum superius nomina posuimus, cum suo iterum exercitu, partem urbis septentrionalem obtinuit. Comes vero Flandrensis et princeps Normannorum, cum suis iterum cohortibus, juxta praedictos in ordine locati sunt. Australem vero plagam Raimondus Tolosanus comes et episcopus Podiensis, cum suis consortibus sibi obtinuerunt deputatam; juxta quem dominus Stephanus Blesensium comes et Carnotensium, cum domino Hugone Magno et aliis quibusdam inclytis et nobilibus viris castra locaverat. Sic igitur ex omni parte urbe vallata, placuit principibus, ex vicina silva sumpta ad eos usus competente materia, machinas ad suffodiendum murum habiles et necessarias, quas vulgo Scrophas appellant; itemque jaculatorias, quas vulgari appellatione Mangana dicunt, et petrarias sub omni celeritate fabrefieri. Vocatisque artificibus omnimoda instant diligentia, ut opere consummato urbem satagant impugnare Dumque in eo desudarent attentius, et urbem frequentibus congressionibus, septem hebdomadarum curriculo hostiliter impugnassent, quadam die indicto de more conflictu, duos nobiles et magnificos viros et in armis strenuos, dominum videlicet Balduinum cognomento Calderon, et dominum itidem Balduinum de Gant, alterum jactu lapidis, alterum sagittae ictu dum in expugnatione urbis decertant animosius, miserabili amiserunt infortunio. Post hoc etiam, dum ex consilio et decreto principum rursum exercitus iteraret assultum, Willelmus comes de Foreis et Galo de Insula, dum in eo conflictu nimium ferventes, hostes lacessunt, sagittis transfixi interierunt; Guido quoque de Porcessa, vir nobilis de regno Francorum, valida ibidem correptus aegritudine, carne solutus est. Super quorum casu consternatus plurimum Dei populus, eos honeste tradidit sepulturae; exsequias, quales viris nobilibus et magnificis exhiberi solent, intuitu pietatis charitatisve, impendentes.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License